|
Dominis honorabilibus et merito suscipiendis, charissimis ac
desideratissimis fratribus in omni honorum gradu,
CIRTENSIBUS , AUGUSTINUS episcopus.
1. Si id quod in vestra civitate nos graviter contristabat,
absumptum est, si duritia cordis humani, resistens manifestissimae et
quodammodo publicae veritati, ejusdem veritatis vi evicta est, si
sapit dulcedo pacis, unitatisque charitas non jam reverberat oculos
saucios, sed sanos illustrat ac vegetat; non sunt haec opera nostra,
sed Dei: non haec humanis operibus omnino tribuerem, nec si cum apud
vos essemus, tanta conversio multitudinis nobis loquentibus et
hortantibus proveniret. Hoc agit ille et efficit, qui per ministros
suos rerum signis extrinsecus admonet, rebus autem ipsis per seipsum
intrinsecus docet. Nec ideo pigrius moveri nos oportet ad visendos
vos, quoniam quidquid in vobis laudabile est factum, non a nobis, sed
ab illo factum est qui facit mirabilia solus (Psal. LXXI,
18). Multo enim alacrius debemus accurrere ad spectanda opera
divina quam nostra; quia et nos, si quid boni sumus opus, illius,
non hominum sumus: unde Apostolus dixit, Neque qui plantat est
aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor.
III, 7).
2. Xenocrates Polemonem, ut scribitis, et nos ex illis litteris
recordamur, de fruge temperantiae disputando, non solum ebriosum,
verum etiam tunc ebrium, ad mores alios repente convertit. Quanquam
ergo ille, sicut prudenter et veraciter intellexistis, non Deo fuerit
acquisitus, sed tantum a dominatu luxuriae liberatus, tamen ne idipsum
quidem, quod melius in eo factum est, humano operi tribuerim, sed
divino. Ipsius namque corporis, quod est infimum nostrum, si qua
bona sunt, sicut forma et vires et salus, et si quid ejusmodi est,
non sunt nisi ex Deo creatore ac perfectore naturae; quanto magis
animi bona donare nullus alius potest! Quid enim superbius, vel
ingratius cogitare potest humana vecordia, si putaverit cum carne
pulchrum faciat Deus hominem, animo castum ab homine fieri? Hoc in
libro christianae Sapientiae sic scriptum est: Cum scirem, inquit,
quia nemo esse potest continens, nisi Deus det; et hoc ipsum erat
sapientiae scire cujus esset hoc donum (Sap. VIII, 21).
Polemo ergo, si ex luxurioso continens factus ita sciret cujus esset
hoc donum, ut eum abjectis superstitionibus Gentium pie coleret; non
solum continens, sed etiam veraciter sapiens et salubriter religiosus
existeret: quod ei non tantum ad praesentis vitae honestatem, verum et
ad futurae immortalitatem valeret. Quanto minus igitur mihi arrogare
debeo conversionem istam vestram, vel populi vestri, quam modo nobis
nuntiastis, quae me nec loquente, nec saltem praesente, procul dubio
divinitus facta est, in quibus veraciter facta est! Hoc itaque
praecipue cognoscite, hoc pie humiliterque cogitate. Deo, fratres,
Deo gratias agite; Deum timete, ne deficiatis; amate, ut
proficiatis.
3. Si autem adhuc quosdam amor hominis occulte segregat, et timor
hominis fallaciter congregat; observent qui tales sunt, quoniam Deum
cui nuda est humana conscientia, nec testem fallunt, nec judicem
fugiunt. Si quid autem illos de quaestione ipsius unitatis, pro suae
salutis sollicitudine permovet, hoc sibi quantum existimo justissimum
extorqueant, ut de catholica Ecclesia, id est toto orbe diffusa,
potius id credant quod divinae Scripturae dicunt, non quod linguae
humanae maledicunt. De ipsa vero dissensione quae inter homines orta
est (qui qualeslibet fuerint, non utique praejudicant promissis Dei,
qui dixit ad Abraham, In semine tuo benedicentur omnes gentes
[Gen. XXVI, 4]; quod creditum est cum audiretur praedictum,
et negatur cum videtur impletum), hoc tantum interim brevissimum,
et, nisi fallor, invictissimum cogitent; aut actam esse istam causam
in ecclesiastico transmarino judicio, aut non esse actam. Si acta ibi
non est, innocens est Christi societas per omnes transmarinas gentes,
cujus societatis nos communione gaudemus, et ideo ab eis innocentibus
utique sacrilega diremptione separantur: si vero acta est ibi ista
causa, quis non intelligat, quis non sentiat, quis non videat, eos
in ea victos, quorum inde communio separata est? Eligant ergo utrum
malint credere, quod pronuntiaverunt ecclesiastici cognitores, an quod
murmurant victi litigatores. Adversus istam complexionem dictu
brevissimam, intellectu facillimam, attendite pro vestra prudentia
diligenter, quam nihil sobrium responderi possit; et tamen malus
Polemo magis ebrietate inveterati erroris evertitur . Date veniam
prolixiori fortassis epistolae quam jucundiori; verumtamen, ut
arbitror, utiliori quam blandiori, domini honorabiles et merito
suscipiendi, charissimi ac desiderantissimi fratres. De adventu autem
nostro ad vos, utrorumque desiderium Deus impleat. Quanto enim
charitatis ardore accendamur ad visendos vos, verbis explicare non
possumus; sed vos benigne credere minime dubitamus.
|
|