|
Domino fratri sancto et desiderabili ANASTASIO,
AUGUSTINUS, in Domino salutem.
1. Salutandi Sinceritatem tuam fidissima occurrit occasio
honorabilium servorum Dei, fratrum nostrorum Lupicini et
Concordialis, per quos etiamsi non scriberem, posset Charitas tua
omnia quae apud nos aguntur, addiscere. Scio enim quantum nos in
Christo diligas, quia et tu scis quantum in illo vicissim diligaris a
nobis: et ideo non dubitavi te contristari potuisse, si eos vidisses
sine litteris meis, quos a nobis profectos, et tanta nobis
familiaritate conjunctos ignorare non posses; simul etiam quia
rescriptorum debitor fui. Nam ex quo sumpsi epistolam tuam, nisi nunc
primum rescripsisse me nescio: tantis enim curis obstricti et distenti
sumus, ut etiam hoc nesciam.
2. Vobis autem quemadmodum sit et utrum vobis aliquam requiem,
quantum in hac terra potest, Dominus praestiterit, valde nosse
cupimus: quoniam si glorificatur unum membrum, congaudent omnia membra
(I Cor. XII, 26); atque ita plerumque contingit, ut dum
aliquos fratres nostros in quantulacumque requie constitutos, in mediis
nostris anxietatibus cogitamus, non parva ex parte recreemur, tanquam
et nos in ipsis quietius tranquilliusque vivamus. Quamvis etiam cum
molestiae in hujus vitae fragilitate crebrescunt, aeternam requiem nos
desiderare compellunt. Mundus quippe iste periculosior est blandus
quam molestus, et magis cavendus cum se illicit diligi, quam cum
admonet cogitque contemni. Nam cum omnia quae in illo sunt,
concupiscentia sint carnis, et concupiscentia oculorum, et ambitio
saeculi (I Joan. II, 16); saepe etiam iis qui talibus
spiritualia, invisibilia, aeterna praeponunt, inserit se terrenae
suavitatis affectus, et delectationibus suis nostra comitatur officia.
Quanto enim sunt charitati futura meliora, tanto sunt infirmitati
violentiora praesentia. Et utinam ii qui ea videre et gemere
noverunt, vincere et evadere mereantur! quod sine Dei gratia nullo
modo voluntas implet humana; quae nec libera dicenda est, quamdiu est
vincentibus et vincientibus cupiditatibus subdita. A quo enim quis
devictus est, huic et servus addictus est (II Petr. II,
19): et, Si vos Filius liberaverit, ait ipse Dei Filius, tunc
vere liberi eritis (Joan. VIII, 36).
3. Lex itaque docendo et jubendo quod sine gratia impleri non
potest, homini demonstrat suam infirmitatem, ut quaerat demonstrata
infirmitas Salvatorem, a quo sanata voluntas possit quod infirma non
posset. Lex igitur adducit ad fidem, fides impetrat Spiritum
largiorem, diffundit Spiritus charitatem, implet charitas legem.
Ideo lex paedagogus vocatur (Galat. III, 24), sub cujus
minacissima severitate qui invocaverit nomen Domini salvus erit
(Joel. II, 32). Quomodo autem invocabunt in quem non
crediderunt (Rom. X, 14)? Proinde ne littera sine spiritu
occidat, Spiritus vivificans (II Cor. III, 6) credentibus
et invocantibus datur; charitas vero Dei diffunditur in cordibus
nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5),
ut fiat quod idem apostolus dicit, Plenitudo legis charitas (Id.
XIII, 10). Ita bona est lex illi qui ea legitime utitur (I
Tim. I, 8): utitur autem legitime qui intelligens quare sit
data, per ejus comminationem confugit ad gratiam liberantem. Huic
gratiae qua justificatur impius, quisquis ingratus velut ad legem
implendam de suis viribus fidit, ignorans Dei justitiam, et suam
volens constituere, justitiae Dei non est subditus (Rom. X,
3): ac per hoc fit ei lex non absolutionis adjutorium, sed vinculum
criminis. Non quia lex malum est, sed quia peccatum, sicut scriptum
est, per bonum talibus operatur mortem (Id. VII, 13). Per
mandatum enim gravius delinquit, qui per mandatum scit quam malum sit
quod admittit.
4. Inaniter autem putat victorem se esse peccati, qui poenae timore
non peccat; quia etsi non impletur foris negotium malae cupiditatis,
ipsa tamen mala cupiditas intus est hostis. Et quis coram Deo
innocens invenitur, qui vult fieri quod vetatur, si subtrahas quod
timetur? Ac per hoc in ipsa voluntate reus est, qui vult facere quod
non licet fieri, sed ideo non facit, quia impune non potest fieri.
Nam quantum in ipso est, mallet non esse justitiam peccata prohibentem
atque punientem. Et utique si mallet non esse justitiam, quis
dubitaverit quod eam, si posset, auferret? Ac per hoc quomodo justus
est, justitiae talis inimicus, ut eam, si potestas detur,
praecipientem auferat, ne comminantem vel judicantem ferat? Inimicus
ergo justitiae est, qui poenae timore non peccat: amicus autem erit,
si ejus amore non peccet; tunc enim vere timebit peccare. Nam qui
gehennas metuit, non peccare metuit, sed ardere. Ille autem peccare
metuit, qui peccatum ipsum, sicut gehennas odit. Ipse est timor
Domini castus, permanens in saeculum saeculi (Psal. XVIII,
10). Nam ille timor poenae, tormentum habet, et non est in
charitate, eumque perfecta charitas foras mittit (I Joan. IV,
18).
5. Tantum porro quisque peccatum odit, quantum justitiam diligit;
quod non poterit lege terrente per litteram, sed Spiritu sanante per
gratiam. Tunc fit quod Apostolus admonet: Humanum dico, propter
infirmitatem carnis vestrae: sicut enim exhibuistis membra vestra
deservire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem; sic nunc exhibete
membra vestra deservire justitiae in sanctificationem (Rom. VI,
19). Quid enim est. Sicut illud, ita et hoc: nisi,
Quemadmodum ad peccandum nullus vos cogebat timor, sed ipsius libido
voluptasque peccati; sic ad juste vivendum non vos supplicii metus
urgeat, sed ducat delectatio charitasque justitiae? Et haec quidem,
quantum mihi videtur, nondum est perfecta, sed quodammodo adulta
justitia. Neque enim frustra praemitteret, Humanum dico, propter
infirmitatem carnis vestrae, nisi quia plus aliquid dicendum fuit, si
jam illi ferre potuissent. Plus quippe servitutis debetur justitiae,
quam peccato solent homines exhibere. Nam poena corporis etsi non a
voluntate, tamen revocat ab opere peccati. Nec facile quisquam est
qui palam committat, quo illicitam et immundam percipiat voluptatem,
si cruciatus vindictae certum est continuo secuturos. Justitia vero
sic amanda est, ut ab ejus operibus etiam poenae corporis nos cohibere
non debeant, atque inter manus etiam crudelium inimicorum luceant opera
nostra coram hominibus, ut quibus placere possunt, glorificent Patrem
nostrum qui in coelis est (Matth. V, 16).
6. Hinc est quod ille fortissimus justitiae dilector exclamat: Quis
nos separabit a charitate Christi? tribulatio? an angustia? an
persecutio? an fames? an nuditas? an periculum? an gladius? sicut
scriptum est, Quoniam propter te mortificamur tota die; deputati
sumus ut oves occisionis (Psal. XLIII, 22). Sed in his
omnibus supervincimus per eum qui dilexit nos. Certus sum enim quia
neque mors, neque vita, neque angelus, neque principatus, neque
praesentia, neque futura, neque virtus, neque altitudo, neque
profundum, neque creatura alia poterit nos separare a charitate Dei
quae est in Christo Jesu Domino nostro (Rom. VIII,
35-39). Vide quemadmodum non utcumque ait, Quis nos separabit
a Christo; sed ostendens unde cohaereamus Christo, Quis nos,
inquit, separabit a charitate Christi? Charitate igitur Christo,
non poenae timore cohaeremus. Deinde, commemoratis eis quae videntur
habere violentiam, nec tamen habent valentiam separandi, ita
conclusit, ut eamdem diceret charitatem Dei quam dixerat Christi.
Et quid est, a charitate Christi, nisi a charitate justitiae? de
illo quippe dictum est: Qui factus est nobis sapientia a Deo, et
justitia, et sanctificatio, et redemptio; ut, quemadmodum scriptum
est, Qui gloriatur, in Domino glorietur (I Cor. I, 30,
31, et Jer. IX, 24). Sicut ergo ille est iniquissimus,
quem nec poenae corporales deterrent ab immundis operibus sordidae
voluptatis; ita ille justissimus, qui nec poenarum corporalium terrore
revocatur a sanctis operibus luminosissimae charitatis.
7. Quae charitas Dei, quod perpetua cogitatione tenendum est,
diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est
nobis (Rom. V, 5), ut qui gloriatur, in Domino glorietur.
Cum ergo nos hujus charitatis qua lex verissime impletur, pauperes
egentesque sentimus, non de inopia nostra divitias ejus exigere, sed
orando petere, quaerere, pulsare debemus; ut ille, apud quem est
fons vitae, det nobis inebriari ab ubertate domus suae, et voluptatis
suae potari torrente (Psal. XXXV, 9, 10): quo inundati
atque vegetati, non solum tristitia non absorbeamur, verum etiam
gloriemur in tribulationibus, scientes quia tribulatio patientiam
operatur, patientia probationem, probatio spem, spes vero non
confundit (Rom. V, 3-5); non quia per nos ipsos hoc possumus,
sed quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum
sanctum qui datus est nobis.
8. Delectavit me ista saltem per litteras loqui tecum, quae cum
praesente non potui: et hoc non propter te, qui non alta sapiens
consentis humilibus (Id. XII, 16); sed propter quosdam qui
nimium arrogant humanae voluntati, quam lege data putant ad eam
implendam sibi posse sufficere, nulla super doctrinam legis gratia
sanctae inspirationis adjutam: per quorum disputationem infirmitati
hominum miserae atque indigae suadetur, ut nec orare debeamus ne
intremus in tentationem. Non quia hoc audent aperte dicere; sed eorum
sententiam, velint, nolint, hoc utique sequitur. Nam utquid nobis
dicitur, Vigilate et orate ne intretis in tentationem (Matth.
XXVI, 41)? utquid etiam secundum hanc exhortationem, cum
doceret orare, praecepit ut dicamus, Ne nos inferas in tentationem
(Id. VI, 13); si hoc non impletur ex adjutorio gratiae
divinae, sed id totum est in arbitrio voluntatis humanae? Quid
plura? Saluta fratres qui tecum sunt, et orate pro nobis, ut salvi
simus secundum illam salutem de qua dicitur: Non est opus sanis
medicus, sed male habentibus; non veni vocare justos, sed peccatores
(Id. IX, 12, 13). Orate ergo pro nobis, ut justi simus;
quod quidem homo non potest nisi norit et velit, et erit continuo qui
plene voluerit: sed hoc ipsum in eo non erit, nisi gratia Spiritus
sanetur, et adjuvetur ut possit.
|
|