|
Domino dilectissimo, et desideratissimo fratri PELAGIO,
AUGUSTINUS, in Domino salutem.
Gratias ago plurimum quod me litteris tuis exhilarare dignatus es, et
certum facere de salute vestra. Retribuat tibi Dominus bona, quibus
semper sis bonus, et cum illo aeterno vivas in aeternum, domine
dilectissime, et desideratissime frater. Ego autem etsi in me non
agnosco praeconia de me tua, quae tuae Benignitatis epistola
continet; benevolo tamen animo erga exiguitatem meam ingratus esse non
possum: simul admonens ut potius ores pro me, quo talis a Domino
fiam, qualem me jam esse arbitraris. Et alia manu: Memor nostri,
incolumis Domino placeas, domine dilectissime, et desideratissime
frater
DE DUABUS PROXIME SEQUENTIBUS
EPISTOLIS. (LIB. II RETRACT. CAPUT
XLI.)
De Videndo Deo scripsi librum, ubi de spirituali corpore quod erit
in resurrectione sanctorum, inquisitionem diligentiorem distuli, utrum
vel quomodo Deus qui spiritus est, etiam per corpus tale videatur:
sed eam postea quaestionem sane difficillimam in novissimo, id est in
vicesimo et secundo libro de Civitate Dei, satis quantum arbitror
explicavi. Inveni etiam in quodam nostro codice, in quo et iste liber
est, quoddam Commonitorium a me factum de hac re ad episcopum
Siccensem Fortunatianum, quod in opusculorum meorum indiculo, nec
inter libros, nec inter epistolas est notatum. Hic liber sic
incipit:
Illud autem:
DE VIDENDO DEO LIBER, SEU
|
|