|
AUGUSTINUS PAULINAE, salutem .
1. Memor debiti quod ex tua petitione et mea promissione factum est,
religiosa famula Dei Paulina, persolutionis quoque ejus negligens
esse non debui. Cum enim petivisses ut de invisibili Deo, utrum per
oculos corporeos possit videri, prolixe aliquid copioseque ad te
scriberem, negare non potui, ne sanctum tuum studium offenderem; sed
promissum distuli, sive propter alias occupationes meas, sive quod a
me id flagitaretur, unde aliquanto diutius cogitari oportebat. Sed
cum tanta res esset quae, cogitando non tam quid de ea sentiendum
dicendumve esset, quam quonam modo persuadendum iis qui diversa
sentirent, fieret difficilior; finem aliquando dilationi adhibendum
putavi, sperans divinum adjutorium magis mihi scribenti quam differenti
adfuturum. Quamobrem primum mihi videtur plus valere in hac
inquisitione vivendi quam loquendi modum. Nam qui didicerunt a Domino
Jesu Christo mites esse et humiles corde (Matth. XXI, 29),
plus cogitando et orando proficiunt, quam legendo et audiendo. Nec
ideo tamen agere partes suas sermo cessaverit, sed cum plantator et
rigator officium sui gesserit muneris, caetera illi qui dat
incrementum, relinquit: ille quippe etiam ipsum plantatorem
rigatoremque formavit.
2. Secundum interiorem igitur hominem percipe verba intellectus.
Ipse enim renovatur de die in diem, etiam cum exterior iste
corrumpitur (II Cor. IV, 16), sive castigatione
abstinentiae, sive aliqua morbida valetudine, sive quolibet casu, vel
certe, quod necesse est etiam iis qui sano corpore diu vivunt, ipso
aetatis accessu. Erige itaque spiritum mentis tuae, qui renovatur in
agnitione Dei secundum imaginem ejus qui creavit eum (Coloss.
III, 10); ubi per fidem in te habitat Christus (Eph.
III, 17); ubi non est Judaeus et Graecus, servus et liber,
masculus et femina (Galat. III, 28); ubi non morieris, cum
solvi corpore coeperis, quia nec ibi marcuisti, cum sis annis gravis.
Hoc interiore tuo erecta intende, et vide quae loquor. Nolo
auctoritatem meam sequaris, ut ideo putes tibi aliquid necesse esse
credere, quoniam a me dicitur: sed aut Scripturis canonicis credas,
si quid nondum quam verum sit vides, aut interius demonstranti
veritati, ut hoc plane videas.
3. Exempli gratia dicam aliquid quo ad haec certius praestruaris, et
inde potissimum unde nobis in hoc ipso opere propositus est disputandi
labor. Credimus videri Deum, non quia videmus vel per oculos
corporis sicut videmus hunc solem, vel mentis obtutu sicut se quisque
interius videt viventem, videt volentem, videt quaerentem, videt
scientem, videt nescientem. Tu itaque lectis ipsa his litteris,
solem quidem te vidisse recolis per oculos corporis, potes etiam statim
videre, si est id temporis, et eo loci es ubi ex ea parte coelum
oculis tuis usque ad solem contuendum patet. Ad illa vero videnda quae
mente conspici dixi, id est quod vivas, quod videre Deum velis, quod
id requiras, quod te vivere et velle et quaerere scias, quomodo autem
Deus videatur nescias; ad haec, inquam, omnia videnda non oculos
corporis adhibes, nec intervallum loci per quod intendatur obtutus, ut
ad ea cernenda perveniat, sentis aut quaeris: sic vides vitam tuam,
voluntatem, inquisitionem, scientiam, ignorantiam, quia nec ipsa est
contemnenda visio, videre quod nescias. Sic, inquam, vides haec
omnia, ut in te videas, apud te habeas, ac sine ullis figurarum
lineamentis colorumque nitoribus, tanto clarius et certius, quanto
simplicius interiusque conspicias. Cum igitur nec corporis oculis,
sicut corpora sive coelestia, sive terrestria, nec mentis aspectu,
sicut ea sunt, quorum nonnulla commemoravi, quae apud temetipsam
certissime intueris, nunc videamus Deum; cur credimus eum videri,
nisi quia Scripturae accommodamus fidem, ubi legitur, Beati mundo
corde; quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8); et si qua
alia in hanc sententiam eadem divina auctoritate conscripta sunt, cui
non credere nefas ducimus; credere autem pietatis esse minime
dubitamus?
4. Hanc itaque distinctionem tene, ut si quid te admonuero,
disserendo, quod ita videas oculis carnis, vel ullo alio sensu ejus
sentias, seu te sensisse recolas sicut sentiuntur colores, fragores,
odores, sapores, fervores, et si quid aliud per corpus cernendo,
audiendo, olfaciendo, gustando, tangendo sentiamus; aut ita videas
mentis intuitu, ut vides vitam, voluntatem, cogitationem, memoriam,
intelligentiam, scientiam, fidem tuam, et quidquid aliud mente
conspicis, atque ita esse non tantum credendo, sed plane vivendo non
dubitas; hoc me judices ostendisse. Quod autem non sic ostendero, ut
aut corporis, aut animi sensu visum perceptumque teneatur, et tamen
dixero aliquid quod aut verum quidem, aut falsum esse necesse sit, sed
nullo illorum duűm genere videatur; restat ut tantummodo credatur vel
non credatur. Sed si divinarum Scripturarum, earum scilicet quae
canonicae in Ecclesia nominantur, perspicua firmatur auctoritate,
sine ulla dubitatione credendum est. Aliis vero testibus vel
testimoniis, quibus aliquid credendum esse suadetur, tibi credere vel
non credere liceat, quantum ea momenti ad faciendum fidem vel habere
vel non habere perpenderis.
5. Si enim ea quae non vidimus, hoc est, in praesenti apparentia
non sensimus vel mente vel corpore, neque de Scripturis sanctis vel
legendo vel audiendo didicimus, nulla omnino credidissemus; unde
sciremus esse civitates ubi nunquam fuimus; vel a Romulo conditam
Romam, vel, ut de propioribus loquar, Constantinopolim a
Constantino?, unde postremo sciremus quinam parentes nos
procreavissent, quibus patribus, avis, majoribus geniti essemus?
Talium quippe cum plurima sciamus, non tamen ea vel ullo sensu
praesentia, sicut solem, sicut nostri animi voluntatem, vel
canonicorum eloquiorum auctoritate, sicut Adam fuisse primum hominem,
aut Christum in carne natum passumque resurrexisse didicimus; sed
aliis referentibus, de quorum testimonio in hoc duntaxat rerum genere
minime dubitandum esse putavimus. In quibus si alicubi fallimur,
credendo vel ita esse quod non ita est, vel non ita esse quod ita est,
nihil periculi esse judicamus, si non sit contra illam fidem qua pietas
informatur. Haec praelocutio mea nondum propositam discutit
quaestionem, sed te atque alios qui ista lecturi sunt, praestruit
quales seu meorum seu quorumlibet scriptorum judices esse debeatis; ne
vel scire vos opinemini quod nescitis, vel temere credatis quod neque
corporis sensibus aut animi contuitu in ejusdem rei quae cognoscenda
est, evidentia percepistis, neque canonicarum Scripturarum
auctoritate, etiamsi non adfuit sensibus vel animi vel corporis
vestri, tamen credendum esse didicistis.
CAP. PRIMUM.
6. Jamne ergo venimus ad causam? an adhuc lecturus instruendus est?
Nonnulli enim putant ipsum quod dicimus credere, cum res vera
creditur, hoc solum esse mente contueri. Quod si ita est, fallitur
ista nostra superior praelocutio, in qua distinximus aliud esse aliquid
sentire per corpus, sicut in coelo solem, et in terra montem,
arborem, corpusve quodlibet; et aliud mentis intuitu rem nihilominus
evidentem, sicut nostra voluntas a nobismetipsis intus aspicitur cum
aliquid volumus, vel cogitatio cum cogitamus, vel memoria dum
recordamur, vel tale aliquid in animo sine corpore: aliud autem
credere quod in corporis mentisve conspectu nec adest nec adfuisse
recolitur; sicut sine parentibus creatum Adam, et natum ex Virgine
passumque resurrexisse Christum. Haec enim etiam corporaliter facta
sunt, et videri per corpus, si tunc adessemus, utique potuerunt:
nunc autem non adsunt, sicut adest ista lux quae oculis cernitur, aut
voluntas qua nunc aliquid volumus, quae mente conspicitur. Sed quia
haec distinctio falsa non est, profecto illa praestructio minus
habebat, quod inter credere, et aliquid praesens mente conspicere, ne
omnino unum atque idem putaretur, parum clara fuerat elocutione
discretum.
CAPUT II.
7. Quid ergo dicimus? Num satis est ut inter videre et credere hoc
distare dicamus, quia praesentia videntur, creduntur absentia? Plane
forsitan satis est, si praesentia illa hoc loco intelligamus dicta,
quae praesto sunt sensibus sive animi sive corporis, unde etiam ducto
vocabulo praesentia nominantur. Sic enim hanc lucem corporis sensu,
sic et meam voluntatem plane video, quia praesto est animi sensibus,
atque intus mihi praesens est. Si quis vero mihi indicet voluntatem
suam, cujus os et vox mihi praesens est; tamen quia ipsa voluntas quam
mihi indicat, latet sensum corporis et animi mei, credo, non video:
aut si eum mentiri existimo, non credo, etsi forte, ut dicit, ita
sit. Creduntur ergo illa quae absunt a sensibus nostris, si videtur
idoneum quod eis testimonium perhibetur. Videntur autem quae praesto
sunt, unde et praesentia nominantur vel animi vel corporis sensibus.
Nam cum sint quinque corporis sensus, cernendi, audiendi,
olfaciendi, gustandi, tangendi; visus quidem in eis praecipue oculis
attributus est, verumtamen hoc verbo utimur et in caeteris. Non enim
tantum dicimus, Vide quid luceat; sed etiam, Vide quid sonet,
Vide quid oleat, Vide quid sapiat, Vide quid caleat. Nec quia
dixi ea credi quae absunt a sensibus nostris, sic accipiatur ut inter
illa deputentur quae aliquando vidimus, et nos vidisse retinemus
certique sumus, quamvis tunc non praesto sint cum recoluntur a nobis.
Neque enim inter credita, sed inter visa deputantur; et ideo nota
sunt, non quia fidem habuimus aliis testibus, sed quia nos vidisse
sine dubio recordamur et scimus.
CAPUT III.
8. Constat igitur nostra scientia ex visis rebus et creditis: sed in
iis quae vidimus vel videmus, nos ipsi testes sumus; in his autem quae
credimus, aliis testibus movemur ad fidem, cum earum rerum quas nec
vidisse nos recolimus, nec videmus, dantur signa vel in vocibus, vel
in litteris, vel in quibusque documentis, quibus visis non visa
credantur. Non autem immerito scire nos dicimus non solum ea quae
vidimus aut videmus, verum et illa quae idoneis ad quamque rem commoti
testimoniis vel testibus credimus. Porro si scire non incongruenter
dicimur etiam illud quod certissimum credimus, hinc factum est ut etiam
recte credita, etsi non adsint sensibus nostris, videre mente
dicamur. Scientia quippe menti tribuitur; sive per corporis sensus,
sive per ipsum animum aliquid perceptum cognitumque retineat: et fides
ipsa mente utique videtur, quamvis hoc fide credatur quod non videtur.
Unde et apostolus Petrus dicit, In quem modo non videntes creditis
(I Pet. I, 8): et ipse Dominus, Beati qui non viderunt, et
crediderunt (Joan. XX, 29).
9. Cum itaque dicitur homini, Crede Christum resurrexisse a
mortuis; si credit, attende quid videat, attende quid credat, et
utrumque discerne. Videt hominem cujus audit vocem; et ipsa vox in
visis corporalibus deputatur, secundum ea quae supra diximus. Haec
duo sunt, testis, et testimonium: quorum ad oculos unum, ad aures
alterum pertinet. Sed hunc testem fortasse aliorum testimoniorum
auctoritas confirmat, divinarum scilicet Scripturarum, vel
quorumlibet aliorum, quibus est motus ad fidem. Scripturae ad visa
pertinent corporis oculorum, si eas legit; vel aurium, si audivit.
Videt autem animo quidquid figuris litterarum sonisve significari
intellexit. Videt ipsam fidem suam, qua se credere sine cunctatione
respondet. Videt cogitationem, qua cogitat quid ei possit prodesse
quod credit. Videt voluntatem, qua accessit ad suscipiendam
religionem. Videt etiam ipsius resurrectionis quamdam imaginem in
animo suo factam, sine qua intelligi non potest quidquid factum
corporaliter dicitur, sive credatur, sive non credatur.
CAPUT IV.
Sed, ut puto, distinguis quomodo videat fidem suam qua credit, et
quomodo videat illam resurrectionis imaginem in animo suo factam,
quam, si hoc audit, videt etiam qui non credit.
10. Haec ergo omnia videt, partim corpore, partim mente.
Voluntatem vero ejus a quo audit ut credat, et ipsam Christi
resurrectionem non videt, sed credit; et tamen eam videre dicitur
quodam mentis obtutu, magis secundum testimoniorum fidem, quam rerum
praesentia creditarum. Illa enim quae videt, adsunt sensibus vel
animi vel corporis; quae autem credit, absunt a sensibus et animi et
corporis. Quamvis voluntas ejus a quo audit ut credat, non sit
praeterita, sed maneat in loquente: quam in seipso idem ipse qui
loquitur videt; ille vero qui audit, non eam videt sed credit.
Resurrectio autem Christi praeterita est, quam nec illi viderunt
homines qui tunc fuerunt. Nam qui viderunt viventem Christum quem
viderant morientem, ipsam tamen resurrectionem cum fieret non
viderunt, sed eam certissime crediderunt, videndo et tangendo vivum
quem noverant mortuum. Nos totum credimus, et quod resurrexerit, et
quod ab hominibus tunc visus et contrectatus sit, et quod nunc vivat in
coelis, nec jam moriatur, et mors illi ultra non dominetur. Res
autem ipsa nec corporis nostri sensibus adest, sicut adest hoc coelum
et terra, nec nostrae mentis obtutibus, sicut adest fides ipsa qua hoc
credimus.
11. Sed jam satis, ut puto, ista mea praelocutione recognovisti
quid sit videre vel mente vel corpore, et quid ab eis distet credere.
Quod quidem fit mente, et videtur mente; quoniam menti nostrae fides
nostra conspicua est. Sed tamen quod eadem fide creditur, abest et ab
aspectu corporis nostri, sicut abest corpus in quo Christus
resurrexit; et ab aspectu mentis alterius, sicut abest ab aspectu
mentis meae fides tua, quamvis eam esse in te credam, cum eam non
videam corpore, quod nec tu potes; nec mente, quod tu potes, sicut
ego meam, quam tu non potes. Nemo enim scit quid agatur in homine,
nisi spiritus hominis qui in ipso est (I Cor. II, 11), donec
veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestet
cogitationes cordis (Id. IV, 5), ut eas non solum quisque suas
videat, sed et aliorum. Secundum hoc enim dixit Apostolus neminem
scire quid agatur in homine, nisi spiritum hominis qui in ipso est
secundum quod videmus in nobis: nam secundum id quod credimus nec
videmus, et multos fideles esse novimus, et multis noti sumus.
CAPUT V.
12. Si ergo jam ista distincta sunt, veniamus ad causam. Scimus
posse Deum videri, quoniam scriptum est: Beati mundo corde; quoniam
ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8). An forte non debui dicere,
Scimus; sed. Credimus: quoniam Deum nec corpore aliquando
vidimus, sicut hanc lucem; nec mente, sicut ipsam in nobis, qua id
credimus, fidem; sed tantum quia scriptum est in ea Scriptura cujus
fideles sumus, quod verum sit minime dubitamus? Apostolus tamen
Joannes cum tale aliquid diceret, Scimus, inquit, quia cum
apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est (I
Joan. III, 2): ecce scire se dixit quod nondum factum fuerat,
nec videndo, sed credendo cognoverat. Recte itaque diximus, Scimus
Deum posse videri; quamvis eum non viderimus, sed divinae auctoritati
quae sanctis Libris continetur, crediderimus.
13. Quid ergo est quod eadem dicit auctoritas, Deum nemo vidit
unquam (Joan. I, 18, et I Joan. IV, 12)? An fortasse
respondetur quod illa testimonia de videndo Deo sunt, non de viso?
Ipsi enim Deum videbunt, dictum est; non, Viderunt: et non,
Vidimus; sed, videbimus eum sicuti est. Proinde his sententiis non
est contrarium, Deum nemo vidit unquam. Videbunt enim quem non
viderunt, qui mundo corde filii Dei esse voluerint. Quid est ergo,
Vidi Deum facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Gen.
XXXII, 30)? An et hoc non est contrarium illi quod dictum
est, Deum nemo vidit unquam (Joan. I, 18)? Et illud quod de
Moyse scriptum est, quia loquebatur cum Deo facie ad faciem, sicut
quis loquitur ad amicum suum (Exod. XXXIII, 11); et illud
quod propheta Isaias de seipso loquens ait, Vidi Dominum sabaoth
sedentem in throno (Isai. VI, 1): et si qua alia solent similia
testimonia ex eadem auctoritate proferri, quomodo non sunt contraria
sententiae qua dictum est, Deum nemo vidit unquam? Quanquam et ipsum
Evangelium potest putari sibi esse contrarium. Quomodo enim verum
est, quod in eo dicitur, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan.
XIV, 9), si Deum nemo vidit unquam? quomodo verum est, Angeli
eorum semper vident faciem Patris mei (Matth. XVIII, 10),
si Deum nemo vidit unquam?
14. Qua igitur regula intelligentiae ista veluti contraria et
repugnantia, non esse contraria nec repugnare probabimus? Neque enim
fieri ullo modo potest ut haec Scripturarum auctoritas aliqua ex parte
mentiatur. Si dicimus in eo quod scriptum est, Deum nemo vidit
unquam, homines tantummodo intelligendos, sicut etiam illud dictum
est, Nemo scit quid agatur in homine, nisi spiritus hominis qui in
ipso est (I Cor. II, 11); nemo utique, sed hominum: neque
enim hoc de Deo accipi potest, cum de Christo scriptum sit non opus
fuisse ut quisquam illi testimonium perhiberet de homine. quoniam ipse
sciebat quid esset in homine (Joan. II, 25). Nam hoc
Apostolus planius explicans, Quem nemo, inquit, hominum vidit, nec
videre potest (I Tim. VI, 16). Si ergo ita dictum est,
Deum nemo vidit unquam, ac si diceretur, Nemo hominum; hactenus
illa quaestio soluta videbitur, ut non sit huic sententiae contrarium
quod Dominus ait, Angeli eorum semper vident faciem Patris mei: ut
scilicet Angelos Deum videre credamus, quem nemo vidit unquam, sed
hominum. Quomodo ergo Deum vidit Abraham (Gen. XVIII,
1), Isaac (Id. XXVI, 2), Jacob (Id. XXXII,
30). Job (Job XXXVIII, 1), Moyses (Exod.
XXXIII, 11), Michaeas (III Reg. XXII, 19),
Isaias (Isai. VI, 1), et si qui alii sunt, de quibus
veracissima Scriptura testatur quod Deum viderint, si Deum nemo
unquam hominum vidit nec videre potest?
15. Quanquam nonnulli volentes etiam probare impios visuros Deum,
a diabolo quoque ipso Deum visum putant; sic accipientes quod scriptum
est in libro Job, venisse cum Angelis et diabolum in conspectum Dei
(Job I, 6, et II, 1): ut jam et illud veniat in
quaestionem, quomodo dictum sit, Beati mundo corde, quoniam ipsi
Deum videbunt (Matth. V, 8); et illud, Pacem sectamini cum
omnibus et sanctificationem, sine qua nemo poterit videre Deum
(Hebr. XII, 14). Multum enim miror, si eo usque
progrediuntur qui existimant impios visuros Deum, et a diabolo visum
Deum, ut eos et mundo corde esse, et pacem et sanctificationem cum
omnibus assectari asseverent.
16. Nam quod Dominus ait, Qui me vidit, vidit et Patrem
(Joan. XIV, 9), potest paulo attentius consideratum non videri
esse contrarium ei quod dixit, Deum nemo vidit unquam (Id. I,
18). Neque enim dixit, Quia vidistis me, vidistis et Patrem;
sed dicendo, Qui me vidit, vidit et Patrem, ostendere voluit
unitatem substantiae Patris et Filii, ne in aliquo inter se
putarentur esse dissimiles: ac per hoc quoniam vere dictum est, Qui
me vidit, vidit et Patrem; profecto quoniam Deum nemo hominum vidit
unquam, nec Patrem quisquam putandus est vidisse, nec Filium
secundum quod Deus est et Filius, et cum Patre unus Deus. Nam
secundum id quod homo est, utique in terra visus est, et cum hominibus
conversatus est (Baruch III, 38, et Joan. I, 14).
CAPUT VI.
17. Sed magna quaestio est, quomodo non sit contrarium quia tot
antiqui viderunt Deum, si Deum nemo unquam vidit, quem nemo hominum
vidit, nec videre potest? Vides quam difficilem mihi proposueris
quaestionem, unde me aliquid prolixe copioseque scribere voluisti ex
occasione brevis epistolae meae, quae tibi visa est diligentius et
uberius explicanda. Visne ergo attendere quae apud alios interim
comperi divinarum Scripturarum egregios tractatores, quid de visione
Dei senserint, ne forte sufficiant desiderio tuo, quamvis ea forsitan
noveris? Pauca ergo ista attende, si placet. Cum Evangelium
exponens beatus Ambrosius, Mediolanensis episcopus, venisset ad eum
locum ubi Angelus apparuit in templo Zachariae sacerdoti, ex hac
occasione, vide quanta et qualia de Dei etiam visione disseruit.
18. Non immerito, inquit, Angelus videtur in templo; quia veri
sacerdotis jam nuntiabatur adventus, et coeleste sacrificium
parabatur, in quo Angeli ministrarent. Et bene apparuisse dicitur ei
qui eum repente conspexit. Hoc specialiter, aut de Angelis, aut de
Deo Scriptura divina tenere consuevit, ut quod non potest
praevideri, apparere dicatur. Sic enim habes:
|
“Apparuit Deus
Abrahae ad ilicem Mambre”
|
|
(Gen. XVIII, 1). Nam quia ante
non praesentitur, sed repentino videtur aspectu, apparere memoratur.
Non enim similiter sensibilia videntur, et is in cujus voluntate situm
est videri, et cujus naturae est non videri, voluntatis videri. Nam
si non vult, non videtur; si vult, videtur. Apparuit enim Deus
Abrahae, quia voluit; aliis, quia noluit, non apparuit. Visum est
etiam Stephano, cum lapidaretur a populo, aperiri coelum : visus est
etiam Jesus stans ad dexteram Dei (Act. VII, 55), et non
visus est a populo. Vidit Isaias Deum sabaoth (Isai. VI,
1); sed alius videre non potuit, quia cui placuit apparuit. Et
quid de hominibus loquimur, cum etiam de ipsis coelestibus Virtutibus
et Potestatibus legerimus quia
|
“Deum nemo vidit unquam?”
|
|
et addit
quod ultra coelestes est Potestates,
|
“Unigenitus Filius, qui est
in sinu Patris, ipse narravit.”
|
|
Aut acquiescatur igitur necesse
est, si Deum Patrem nemo vidit unquam, Filium visum esse in Veteri
Testamento; et desinant haeretici ex Virgine ei principium dare, qui
antequam nasceretur ex Virgine videbatur. Aut certe refelli non
potest, vel Patrem, vel Filium, vel certe Spiritum sanctum, si
tamen est Spiritus sancti visio, ea specie videri, quam voluntas
elegerit, non natura Sormaverit; quoniam Spiritum quoque visum
accepimus in columba (Matth. III, 16). Et ideo
|
“Deum nemo
vidit unquam,”
|
|
quia eam quae in Deo habitat, plenitudinem
divinitatis nemo conspexit, nemo mente aut oculis comprehendit:
enim, ad utrumque referendum est. Denique cum additur,
|
“Unigenitus Filius ipse narravit,”
|
|
mentium magis quam oculorum
visio declaratur. Species enim videtur; virtus vero narratur: illa
oculis, haec mente comprehenditur. Sed quid de Trinitate dicam?
Seraphim quando voluit, apparuit: et vocem ejus Isaias solus
audivit. Apparuit angelus, et nunc praesto est, sed non videtur.
Neque enim in potestate nostra est videre, sed in potestate illius
apparere. Tamen etsi potestas non est videndi, est gratia promerendi
ut videre possimus. Et ideo qui habuit gratiam, meruit copiam: nos
copiam non meremur, quia Deum videndi gratiam non habemus. Et quid
mirum si in praesenti saeculo, nisi quando vult, Dominus non
videtur? In ipsa quoque resurrectione non facile est Deum videre,
nisi iis qui corde sint mundo: et ideo
|
“beati mundo corde; ipsi enim
Deum videbunt”
|
|
(Matth. V, 8). Quantos beatos jam
numeraverat, et tamen videndi his Deum non promiserat facultatem! Si
ergo ii qui mundo sunt corde, Deum videbunt; utique alii non
videbunt. Neque enim indigni Deum videbunt; neque is qui Deum
videre noluerit, potest Deum videre. Nec in loco Deus videtur, sed
mundo corde; nec corporalibus oculis Deus quaeritur, nec
circumscribitur visu, nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec
sentitur incessu. Et cum absens putatur, videtur; et cum praesens
est, non videtur. Denique nec Apostoli omnes Christum videbant; et
ideo ait,
|
“Tanto tempore vobiscum sum, et adhuc me non cognovistis”
|
|
(Joan. XIV, 9)! Qui enim cognovit quae sit latitudo, et
longitudo, et altitudo, et profundum, et supereminentem scientiae
charitatem Christi, vidit et Christum, vidit et Patrem. Nos enim
jam secundum carnem non novimus Christum (II Cor. V, 16),
sed secundum spiritum. Spiritus enim ante faciem nostram Christus
Dominus (Thren. IV, 20) qui nos in omnem plenitudinem Dei
misericordia sua implere dignetur (Eph. III, 18, 19) ut
videri possit a nobis (Ambrosius, super Luc. lib 1, c. I,
11).
CAPUT VII.
19. Si haec verba intelligis, quid restat quod a me amplius
requiratur, cum jam illa quae difficilis videbatur, soluta sit
quaestio? Discretum est quippe quomodo dictum sit, Deum nemo vidit
unquam, et quomodo Deum justi antiqui viderint. Sed illud propterea
dictum est, quoniam Deus natura invisibilis est. Illi autem ideo
viderunt, quicumque Deum viderunt, quia cui voluerit, sicut
voluerit, apparet ea specie quam voluntas elegerit, etiam latente
natura. Nam si, quando patres Deum viderunt, ipsa illis natura ejus
apparuit, quamvis si noluisset utique non apparuisset: quomodo Deum
nemo vidit unquam, cum eo volente ipsa ejus a tot patribus natura
conspecta sit? Quod si dicitur Filius a patribus visus, ut de Deo
Patre accipiatur dictum, quod eum nemo unquam viderit; non quidem
amisit occasionem Ambrosius, ut hinc quosdam haereticos redargueret,
id est Photinianos, qui principium Filio Dei ex utero Virginis
tribuunt, nec volunt credere quod et antea fuerit. Sed quia videbat
alios, id est Arianos, perniciosius insidiantes, quorum procul dubio
error adstruitur, si Patris natura invisibilis, Filii vero visibilis
creditur; utriusque unam pariterque invisibilem asseruit esse naturam,
adjungens etiam Spiritus sancti. Quod breviter quidem, sed
admirabiliter intimavit, ubi secutus ait: Aut certe refelli non
potest, vel Patrem, vel Filium, vel certe Spiritum sanctum, si
tamen est Spiritus sancti visio, ea specie videri, quam voluntas
elegerit, non natura formaverit. Potuit dicere, Non natura
monstraverit; sed maluit dicere, formaverit, ne ipsam speciem in qua
Deus elegit apparere, de sua natura formare putaretur, et ex hoc
utique convinceretur convertibilis esse mutabilisque substantiae: quod
ipse Deus a fide piorum misericors et benignus averterit!
CAPUT VIII.
20. Invisibilis est igitur natura Deus, non tantum Pater, sed et
ipsa Trinitas, unus Deus. Et quia non tantum invisibilis, verum
etiam incommutabilis; sic apparet quibus voluerit, in qua voluerit
specie, ut apud eum integra maneat ejus invisibilis incommutabilisque
natura. Desiderium autem veraciter piorum, quo videre Deum cupiunt,
et inhianter ardescunt, non, opinor, in eam speciem contuendam
flagrat, qua ut vult apparet, quod ipse non est; sed in eam
substantiam, qua ipse est quod est. Hujus enim desiderii sui flammam
sanctus Moyses, fidelis famulus ejus ostendit, ubi ait Deo, cum quo
ut amicus facie ad faciem loquebatur: Si inveni gratiam ante te,
ostende mihi temetipsum (Exod. XXXIII, 13, sec. LXX).
Quid ergo? ille non erat ipse? Si non esset ipse, non ei diceret,
ostende mihi temetipsum; sed, Ostende mihi Deum: et tamen si ejus
naturam substantiamque conspiceret, multo minus diceret, ostende mihi
temetipsum. Ipse ergo erat in ea specie qua apparere voluerat; non
autem ipse apparebat in natura propria, quam Moyses videre cupiebat.
Ea quippe promittitur sanctis in alia vita. Unde quod responsum est
Moysi verum est, quia nemo potest faciem Dei videre, et vivere; id
est, nemo potest eum in hac vita videre vivens sicuti est. Nam multi
viderunt; sed quod voluntas elegit, non quod natura formavit. Et
illud quod Joannes ait, si recte intelligitur, Dilectissimi, nunc
filii Dei sumus, et nondum apparuit quod erimus. Scimus quia cum
apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum sicuti est (I
Joan. III, 2): non sicut eum homines viderunt, quando voluit,
in specie qua voluit, non in natura, qua in semetipso, etiam cum
videretur, latuit; sed sicuti est, quod ab eo petebatur, cum ei
diceretur, ostende mihi temetipsum, ab eo qui cum illo facie ad faciem
loquebatur.
21. Non quia Dei plenitudinem quisquam, non solum oculis
corporis, sed vel ipsa mente aliquando comprehendit.
CAPUT IX.
Aliud est enim videre, aliud est totum videndo comprehendere.
Quandoquidem id videtur, quod praesens utcumque sentitur: totum autem
comprehenditur videndo, quod ita videtur ut nihil ejus lateat
videntem, aut cujus fines circumspici possunt; sicut te nihil latet
praesentis voluntatis tuae, circumspicere autem potes fines annuli
tui. Exempli gratia duo posui, quorum alterum ad mentis obtutum,
alterum ad corporales oculos pertinet: visus enim, sicut ille ait, ad
utrumque referendus est, id est et ad oculos et ad mentem.
22. Porro si propterea Deum nemo vidit unquam, quia, sicut ait
disputator cujus verba consideramus, Plenitudinem divinitatis ejus
nemo conspexit, nemo mente aut oculis comprehendit;
enim,
ad utrumque referendum est: restat inquirere quomodo Angeli Deum
videant, propter illud quod ex Evangelio commemoravi, Angeli eorum
semper vident faciem Patris mei (Matth. XVIII, 10). Si
enim et ipsis non sicuti est, sed latente sua natura, in specie qua
voluerit apparet; magis magisque requirendum est quomodo eum nos
videbimus sicuti est, et sicut Moyses desideravit, cum peteret ut
Deus, qui in conspectu ejus erat, ostenderet illi semetipsum. Hoc
enim nobis summum praemium in resurrectione promittitur, quod erimus
aequales Angelis Dei (Luc. XX, 36): ac per hoc si nec ipsi
eum vident sicuti est, quomodo nos ita visuri sumus, cum eis aequales
in resurrectione facti fuerimus? Sed vide quid consequenter dicat
noster Ambrosius: Denique, inquit, cum additur,
|
“Unigenitus
Filius ipse narravit;”
|
|
mentium magis quam oculorum visio declaratur.
Species enim videtur; virtus vero narratur: illa oculis, haec mente
comprehenditur. Qui paulo ante dixerat visionem ad utrumque
referendam, nunc eam non menti, sed oculis dedit: non, ut opinor,
negligenter sua verba respiciens; sed quia usitatius in loquendo
solemus oculis attribuere visionem, sicut speciem corpori. Nam et hic
mos loquendi crebrius usurpatur in rebus quae locis continentur,
varianturque coloribus. Sed si nulla species esset mente contuenda,
non diceretur ille speciosus forma prae filiis hominum (Psal.
XLIV, 3). Neque enim hoc secundum carnem dictum est, et non
secundum speciem spiritualem. Dicitur ergo et species pertinens ad
mentis obtutum; sed quia usitatius in corporibus dicitur, vel in
similitudinibus corporum, ideo dixit: Species videtur; virtus vero
narratur: illa oculis, haec mente comprehenditur. Proinde narrante
Unigenito, qui est in sinu Patris, narratione ineffabili, creatura
rationalis munda et sancta impletur visione Dei ineffabili, quam tunc
consequemur cum aequales Angelis facti fuerimus. Quia sicut videntur
ista visibilia, corporis sensibus nota, Deum nemo vidit unquam:
quoniam si aliquando eo modo visus est, non, sicut ista, natura
videtur, sed voluntate visus est; specie qua voluit apparens, latente
natura atque in se incommutabiliter permanente. Eo autem modo quo
videtur sicuti est, nunc fortasse videtur a quibusdam Angelis: a
nobis autem tunc ita videbitur, cum eis facti fuerimus aequales.
CAPUT X.
23. Deinde cum addidisset quia nec Potestates coelorum, sicut
Seraphim, nisi cum volunt et quemadmodum volunt videntur, ut hinc
etiam conjiceretur quanta sit invisibilitas Trinitatis, Tamen,
inquit, etsi potestas non est videndi, est gratia promerendi ut videre
possimus. Et ideo qui habuit gratiam, meruit copiam: nos copiam non
meremur, quia Deum videndi gratiam non habemus. His itaque verbis
quia non sua docet, sed Evangelium exponit, non hoc voluit intelligi
quod quidam eorum videbunt Deum, quidam vero non videbunt, quibus
credentibus dedit potestatem filios Dei fieri; cum ad eos omnes
pertineat quod dictum est, Videbimus eum sicuti est: sed dicendo,
nos copiam non meremur, quia Deum videndi gratiam non habemus, de hoc
saeculo se loqui significavit, ubi quibusdam Deus, licet non in sua
natura, sed in qua voluit specie, dignatus est apparere, sicut
Abrahae, sicut Isaiae, aliisque similibus; caeteris vero
innumerabilibus, quamvis ad suum populum et haereditatem aeternam
pertinentibus, nulla vel tali specie se demonstrat. In futuro autem
saeculo, qui regnum accepturi sunt quod eis ab initio praeparatum est,
omnes eum corde mundo videbunt; nec in illo regno nisi tales erunt.
CAPUT XI.
24. Attende itaque quid adjungat, jam de illo saeculo dicere
incipiens: Et quid mirum, inquit, si in praesenti saeculo, nisi
quando vult, Dominus non videtur? In ipsa quoque resurrectione non
facile est Deum videre, nisi iis qui mundo sint corde: et ideo
|
“beati mundo corde; ipsi enim Deum videbunt.”
|
|
Qantos beatos jam
numeraverat, et tamen his videndi Deum non promiserat facultatem! Si
ergo ii qui mundo sunt corde, Deum videbunt; utique alii non
videbunt. Neque enim indigni Deum videbunt; neque is qui Deum
videre noluerit, potest Deum videre. Cernis quam circumspecte
loquatur jam de iis qui in futuro saeculo videbunt Deum: neque enim
omnes, sed qui digni sunt. Resurgent enim et digni et indigni regno
illo ubi videbitur Deus: quoniam omnes qui in monumentis sunt,
audient vocem ejus et procedent; sed cum magna differentia: nam qui
bene fecerunt, in resurrectionem vitae; qui vero male egerunt, in
resurrectionem judicii (Joan. V, 28, 29). Hic judicium
poenam aeternam significat: sicut etiam illud dictum est, Qui non
credit, jam judicatus est (Id. III, 18).
25. Quod ergo ait sanctus Ambrosius, neque is qui Deum videre
noluerit, potest Deum videre, quid aliud intelligi voluit, nisi quia
is qui mundando cordi curam tantae rei dignam non vult impendere, non
vult Deum videre? Vide proinde quid adjungat: Nec in loco,
inquit, Deus videtur, sed mundo corde. Quid evidentius, quid
expressius dici potuit? Ab hac igitur visione diabolus et angeli
ejus, et omnes cum eis impii, sine ulla nebula dubitationis exclusi
sunt; quoniam mundo corde non sunt: ac per hoc quod scriptum est in
libro Job, venisse Angelos in conspectum Dei, et venisse cum eis
diabolum (Job. I, 6, et II, 1), non ideo diabolus Deum
vidisse credendus est. Ipsi enim dicti sunt venisse in conspectum
Dei, non Deus in conspectum eorum. Veniunt autem in conspectum
nostrum quae videmus, non a quibus videmur. Venerunt ergo, sicut in
multis codicibus legitur, ut assisterent coram Deo, non ut coram
ipsis Deus. Nec est opus hoc loco immorari, ut pro viribus nostris
conemur ostendere quomodo et hoc temporaliter fiat, cum in Dei
conspectu sint omnia semper.
26. Nunc enim quaeritur quomodo videatur Deus; non ea specie qua
et in isto saeculo quibusdam voluit apparere, quando non solum cum
Abraham aliisque justis, verum etiam cum Cain fratricida locutus est
(Gen. XVIII, 1, et IV, 6-15): sed quomodo videatur
in illo regno, ubi eum videbunt filii ejus sicuti est. Tunc quippe
satiabitur in bonis desiderium eorum: quo desiderio flagrabat Moyses,
cui loqui ad Deum facie ad faciem non sufficiebat, et dicebat,
Ostende mihi temetipsum manifeste, ut videam te (Exod.
XXXIII, 13); tanquam diceret, quod in Psalmo ex eodem
desiderio canitur, Satiabor cum manifestabitur gloria tua (Psal.
XVI, 15). Quo desiderio ardebat et Philippus, et sic satiari
cupiebat, dicens: Ostende nobis Patrem, et sufficit nobis (Joan.
XIV, 8). De hac visione loquens ejus etiam ipse amator et
desiderator Ambrosius: Non in loco, inquit, Deus videtur, sicut
ad ilicem Mambre, sicut in monte Sina; sed mundo corde. Et
sequitur, sciens quid desideret, et quid aestuet, et quid speret:
Nec corporalibus, inquit, oculis Deus quaeritur, quibus se ostendit
Abrahae, Isaac, Jacob, et aliis in hoc saeculo; nec
circumscribitur visu, propter illud quod dictum est, Posteriora mea
videbis (Exod. XXXIII, 23); nec tactu tenetur, sicut
luctatus etiam est cum Jacob (Gen. XXXII, 24-30); nec
auditur affatu, sicut non solum a tot sanctis, verum etiam a diabolo
auditus est; nec sentitur incessu, sicut aliquando cum in paradiso
deambularet ad vesperam (Id. III, 8).
27. Vides quemadmodum vir sanctus enitatur nostras mentes ab omnibus
carnis sensibus sevocare, ut aptas faciat ad videndum Deum. Et tamen
quid agit talis extrinsecus plantator et rigator, nisi intrinsecus
operetur qui dat incrementum Deus (I Cor. III, 7)? Quis
enim sine adjutorio Spiritus Dei cogitare valeat esse aliquid,
magisque esse quam omnia quae per corpus sentiuntur, quod nec in loco
videatur, nec quaerendum sit oculis, nec audiatur affatu, nec tactu
teneatur, nec sentiatur incessu, et videatur tamen, sed mundo corde?
Neque enim de hac vita ille loquebatur, cum hoc diceret; quandoquidem
ab hoc saeculo, in quo Deus apparuit, non sicuti est, sed in specie
qua voluit, quibus voluit, satis discrevit saeculi futuri vitam,
discretione apertissima, ubi ait: Et quid mirum si in praesenti
saeculo, nisi quando vult, Dominus non videtur? In ipsa quoque
resurrectione non facile est Deum videre, nisi iis qui corde mundo
sint: et ideo
|
“beati mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt.”
|
|
Hinc jam de illo saeculo dicere exorsus est, ubi Deum videbunt, non
omnes qui resurgent, sed qui resurgent ad vitam aeternam: non
indigni, de quibus dictum est, Tollatur impius, ne videat claritatem
Domini (Isai. XXVI, 10, sec. LXX); sed digni, de
qualibus dixit ipse Dominus, cum praesens non videretur, Qui diligit
me, mandata mea custodit; et, Qui diligit me, diligetur a Patre
meo, et ego diligam eum, et ostendam meipsum illi (Joan. XIV,
21, 23): nec ii quibus dicetur, Ite in ignem aeternum, qui
praeparatus est diabolo et angelis ejus; sed ii quibus dicetur,
Venite, benedicti Patris mei; percipite regnum quod vobis
praeparatum est ab initio mundi. Illi quippe ibunt in ambustionem
aeternam; justi autem in vitam aeternam (Matth. XXV, 41,
34, 46). Et quae est vita aeterna, nisi quod ipsa Vita alibi
dicit, Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te unum Deum
verum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3)? sed
sic quomodo promisit ostensurum seipsum dilectoribus suis cum Patre
unum Deum, non quomodo in hoc saeculo in corpore visus est a bonis et
a malis.
28. Et in judicio enim futuro, quo sic venturus est quomodo visus
est iens in coelum, hoc est in eadem forma filii hominis, eamdem
formam videbunt, quibus dicturus est, Esurivi, et non dedistis mihi
manducare (Matth. XXV, 42) (quia et Judaei videbunt in quem
pupugerunt (Zach. XII, 10); non illam Dei formam, in qua
non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo (Philipp. II, 6).
In illa Dei forma tunc videbunt eum, qui videbunt eum sicuti est.
Nec ideo videbunt, quia pauperes spiritu in hac vita fuerunt, quia
mites, quia lugentes, quia esurientes et sitientes justitiam, quia
misericordes, quia pacifici, quia persecutionem passi propter
justitiam, quamvis et haec omnia iidem ipsi sint; sed quia mundo sunt
corde. Ideo quippe inter illas beatitudines, cum omnia faciant qui
cor mundum habent, non est tamen alicubi positum, Deum videbunt,
nisi ubi dictum est, Beati mundo corde; quoniam mundo corde videbitur
qui nec in loco videtur, nec oculis corporalibus quaeritur, nec
circumscribitur visu, nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec
sentitur incessu. Deum enim nemo vidit unquam, vel in hac vita,
sicut ipse est, vel etiam in Angelorum vita, sicut visibilia ista
quae corporali visione cernuntur; quia unigenitus Filius, qui est in
sinu Patris, ipse narravit. Unde non ad oculorum corporalium, sed
ad mentium visionem dictum est pertinere quod narrat.
CAPUT XII.
29. Sed rursus ne desiderium nostrum a corporis sensu ad alium
corporis sensum migraret, hoc est ad aures ab oculis; ideo cum
dixisset, Nec corporalibus Deus oculis quaeritur, nec
circumscribitur visu, nec tactu tenetur; addidit etiam, nec auditur
affatu: ut, si possumus, unigenitum Filium, qui est in sinu
Patris, sic intelligamus narrantem, quomodo et Verbum est, non
sonus auribus instrepens, sed imago mentibus innotescens, ut illic
interna et ineffabili luce clarescat quod dictum est, Qui me vidit,
vidit et Patrem (Joan. XIV, 9); quod hic Philippo
dicebatur, quando videbat, et non videbat. Sequitur enim hujus
visionis eximius concupitor Ambrosius, dicens: Et cum absens
putatur, videtur; et cum praesens est, non videtur. Non dixit,
Cum absens est; sed, cum absens putatur: nusquam enim absens est qui
coelum et terram implet; nec spatiis includitur parvis, magnisve
diffunditur, sed ubique totus est, et nullo continetur loco. Hoc qui
excedente mente intelligit, videt Deum, et cum absens putatur. Qui
autem hoc non potest, oret et agat ut posse mereatur; nec ad hominem
disputatorem pulset, ut quod non legit legat, sed ad Deum
Salvatorem, ut quod non valet valeat. Unde autem dixerit, et cum
praesens est non videtur, consequenter aperuit, dicens: Denique nec
Apostoli omnes Christum videbant; et ideo ait,
|
“Tanto tempore
vobiscum sum, et adhuc me non cognovistis!”
|
|
Ecce quomodo Deus
praesens erat et non videbatur.
30. Sed quare non ausus est dicere, Denique nec Apostoli
Christum videbant, sed ait, nec Apostoli omnes, tanquam aliqui tunc
viderent ea visione in qua ipse et Pater unum sunt? An forte illud
attendit quod cum Petrus dixisset, Tu es Christus Filius Dei
vivi; responsum accepit, Beatus es Simon Bar Jona, quia non tibi
revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est? quamvis
illa revelatio utrum per fidem tantae rei creditae, an per visionem
conspectae facta in ejus mente fuerit, non mihi videatur elucere; cum
et ipse Petrus tam parvulum se adhuc illi ostenderit, ut timeret ne
amitteret morientem, quem Filium Dei vivi, hoc est vitae fontem
fuerat paulo ante confessus (Matth. XVI, 16, 17, 21,
22).
CAPUT XIII.
31. Deinde potest movere quomodo jam ipsa Dei substantia videri
potuerit a quibusdam in hac vita positis, propter illud quod dictum est
ad Moysen, Nemo potest faciem meam videre, et vivere (Exod.
XXXIII, 20): nisi quia potest humana mens divinitus rapi ex
hac vita ad angelicam vitam, antequam per istam communem mortem carne
solvatur. Sic enim raptus est qui audivit illic ineffabilia verba quae
non licet homini loqui: ubi usque adeo facta est ab hujus vitae
sensibus quaedam intentionis aversio, ut sive in corpore, sive extra
corpus fuerit, id est, utrum, sicut solet in vehementiori ecstasi,
mens ab hac vita in illam vitam fuerit alienata, manente corporis
vinculo, an omnino resolutio facta fuerit, qualis in plena morte
contingit, nescire se diceret (II Cor. XII, 2-4). Ita
fit ut et illud verum sit, quod dictum est, Nemo potest faciem meam
videre, et vivere; quia necesse est abstrahi ab hac vita mentem,
quando in illius ineffabilitatem visionis assumitur; et non sit
incredibile quibusdam sanctis nondum ita defunctis, ut sepelienda
cadavera remanerent, etiam istam excellentiam revelationis fuisse
concessam. Quod existimo cogitasse illum qui noluit dicere, Nec
Apostoli Christum videbant; sed ait, nec Apostoli omnes Christum
videbant: credens quibusdam eorum divinitatis quoque ipsius visionem de
qua loquebatur, etiam tunc potuisse donari; certe propter beatum
Paulum, quia et ipse quamvis novissimus, utique apostolus erat, qui
de sua illa ineffabili revelatione non tacuit.
32. Quanquam et illi fidelissimo antiquo famulo Dei Moysi, mirum
nisi in hac terra laboraturo, populumque illum adhuc recturo,
concessum est quod petivit, ut claritatem Domini videret, qui
dixerat: Si inveni gratiam ante te, ostende mihi temetipsum
manifeste. Accepit enim in praesentia congruum responsum, quod faciem
Dei videre non posset, quam nemo videret, et viveret; hoc modo
significante Deo alterius potioris vitae illam esse visionem. Deinde
in verbis Dei, futurae Christi Ecclesiae mysterium figuratum est.
Gestavit quippe Moyses typum populi Judaeorum, in Christum passum
postea credituri; ideo dictum est illi, Cum transiero, posteriora
mea videbis: et caetera quae ibi dicuntur, mirabili sacramento
praenuntiant Ecclesiam post futuram, unde modo longum est disputare.
Quod autem dicere institueram, desiderio ejus etiam illud quod
petierat, fuisse concessum, in libro Numerorum postea demonstratum
est; ubi Dominus arguit contumaciam sororis ipsius, et dicit aliis
Prophetis in visione se apparere et in somno, Moysi autem per
speciem, non per aenigmata: ubi etiam addidit dicens: Et gloriam
Domini vidit (Num. XII, 6-8). Quid ergo est quod eum sic
fecit exceptum, nisi forte quia illa contemplatione dignum etiam tunc
habuit populi sui talem rectorem, et ministrum in tota domo sua
fidelem, ut quemadmodum concupiverat, videret Deum sicuti est; quae
contemplatio cunctis filiis in fine promittitur?
CAPUT XIV.
33. Ista credo considerans vir ille sanctus cujus verba tractamus,
nec Apostoli, inquit, omnes Christum videbant, quoniam forte aliqui
eorum etiam ipso tempore viderant, secundum ista quae dixi. Ut autem
probaret quod dixit, quia non omnes videbant, continuo subjecit: Et
ideo ait,
|
“Tanto tempore vobiscum sum et adhuc me non cognovistis”
|
|
Deinde subjungens a qualibus Deus videatur illa contemplatione sicuti
est: Qui enim cognovit, inquit, quae sit latitudo, et longitudo,
et altitudo, et profundum, et supereminentem scientiae charitatem
Christi, vidit et Christum, vidit et Patrem.
34. Ego haec verba apostoli Pauli sic intelligere soleo: in
latitudine, bona opera charitatis; in longitudine, perseverantiam
usque in finem; in altitudine, spem coelestium praemiorum; in
profundo, inscrutabilia judicia Dei, unde ista gratia in homines
venit: et hunc intellectum coaptare etiam sacramento crucis; ut in
latitudine accipiatur transversum lignum quo extenduntur manus, propter
operum significationem; in longitudine, ab ipso usque in terram, ubi
totum corpus crucifixum stare videtur, quod significat persistere, hoc
est longanimiter permanere; in altitudine, ab ipso transverso ligno
sursum versus quod ad caput eminet, propter exspectationem supernorum,
ne illa bona opera atque in eis perseverantia, propter beneficia Dei
terrena atque temporalia, facienda credantur, sed potius propter illud
quod desuper sempiternum sperat fides, quae per dilectionem operatur;
in profundo autem, pars illa ligni quae in terrae abdito defixa latet,
sed inde consurgit omne illud quod eminet, sicut ex occulta Dei
voluntate vocatur homo ad participationem tantae gratiae, alius sic,
alius autem sic: supereminentem vero scientiae charitatem Christi,
eam profecto ubi illa est pax quae praecellit omnem intellectum . Sed
sive hoc in illis apostolicis verbis etiam ille senserit evangelicus
disputator, sive aliud aliquid fortasse congruentius; vides tamen
etiam hoc, ni fallor, a regula fidei non abhorrere.
35. Unde autem nunc agimus propter contuitum spiritualem, cum
dixisset, Qui cognovit quae sit latitudo, et longitudo, et
altitudo, et profundum, et supereminentem scientiae charitatem
Christi, vidit et Christum, vidit et Patrem; ne alicui tardissimo
de corporali visione dicere videretur, Nos enim, inquit, jam
secundum carnem non novimus Christum, sed secundum spiritum.
Spiritus enim ante faciem nostram Christus Dominus. Quod ait hoc
loco, novimus, secundum fidem dixit, quae nunc est; non secundum
contemplationem, quae tunc erit: quia et illud novimus quidquid fide
non ficta, etiamsi nondum per speciem contuendo, jam tamen inconcus e
credendo retinemus. Denique cum dixisset, jam non se secundum carnem
Christum nosse, sicut Apostolus ait; et addidisset testimonium de
propheta, Spiritus enim ante faciem nostram Christus Dominus,
continuo subjecit: Qui nos in omnem plenitudinem Dei misericordia sua
implere dignetur, ut videri possit a nobis. Certe manifestum est quod
illam notitiam, ubi dixerat, novimus, ex fide posuit, ex qua modo
justus vivit (Hebr. X, 38); non ex contemplatione, qua Deum
videbimus sicuti est. Hanc enim sibi et nobis consequenter optavit,
futuramque significavit, dicendo: Qui nos in omnem plenitudinem Dei
misericordia sua implere dignetur, ut videri possit a nobis.
CAPUT XV.
36. Hanc plenitudinem Dei quidam in sermone Apostoli sic
intellexerunt, ut putarent nos hoc futuros omnino quod Deus est.
Haec enim verba, sicut recognoscis, Apostolus posuit ita loquens:
Cognoscere etiam supereminentem scientiae charitatem Christi, ut
impleamini in omnem plenitudinem Dei (Ephes. III, 19).
Quapropter, inquiunt, si aliquid minus quam Deus habebimus, et in
aliquo minores erimus, quomodo implebimur in omnem plenitudinem Dei?
sed quoniam implebimur, profecto erimus aequales. Aversaris istum
utique et detestaris humanae mentis errorem, scio, et recte facis.
Sed quomodo intelligenda sit ista plenitudo, qua dictum est implendos
nos esse in omnem plenitudinem Dei, postea. si Deus voluerit, pro
viribus quas dederit, disseremus.
37. Nunc autem quod mihi proposueras, et ad explicandum difficile
videbatur, utrum explicatum sit, diligenter attende recolendo quae
dicta sunt. Si enim quaeris utrum possit Deus videri; respondeo:
potest. Si quaeris unde sciam; respondeo: quia in veracissima
Scriptura legitur, Beati mundo corde; quoniam ipsi Deum videbunt;
et caetera talia. Si quaeris quomodo dictus sit invisibilis, si
videri potest; respondeo invisibilem esse natura, videri autem cum
vult, sicut vult: plurimis enim visus est, non sicuti est, sed quali
specie illi placuit apparere. Si quaeris quomodo eum vidit vel Cain
sceleratus, quando de suo scelere ab illo interrogatus et judicatus est
(Genes. IV, 6); vel etiam ipse diabolus, quando venit cum
Angelis, ut coram illo assisteret, si beati mundi cordes, quoniam
ipsi Deum videbunt; respondeo non quidem esse consequens ut etiam
videant Deum, qui voces ab eo factas aliquando audiunt; neque enim
viderunt eum, qui audierunt quando dixit ad Filium, Et clarificavi,
et clarificabo iterum (Joan. XII, 28): verumtamen non esse
mirandum, si aliqui etiam non mundi corde vident Deum in specie quam
voluntas ejus fecerit, latente invisibili et apud se incommutabili
manente natura. Si quaeris utrum etiam sicuti est possit aliquando
videri; respondeo, filiis hoc esse promissum, de quibus dictum est:
Scimus quia cum apparuerit, similes ei erimus; quoniam videbimus eum
sicuti est. Si quaeris unde eum videbimus; respondeo: unde Angeli
vident, quibus tunc erimus aequales. Sicut enim videntur ista quae
visibilia nominantur, Deum nemo vidit unquam, nec videre potest,
quoniam lucem habitat inaccessibilem, et est natura invisibilis sicut
incorruptibilis: quae contextim posuit Apostolus dicens, Regi autem
saeculorum invisibili, incorruptibili (I Tim. I, 17, et VI,
16); quia sicut nunc incorruptibilis, nec postea corruptibilis,
ita non solum nunc, sed etiam semper invisibilis. Nec in loco enim
videtur, sed mundo corde: nec corporalibus oculis quaeritur, nec
circumscribitur visu, nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec
sentitur incessu. Unigenitus autem Filius, qui est in sinu Patris,
deitatis naturam atque substantiam insonabiliter narrat, et ideo dignis
idoneisque tanto conspectu oculis etiam invisibiliter monstrat. Ipsi
enim sunt oculi, de quibus Apostolus dicit, illuminatos oculos cordis
vestri (Ephes. I, 18). Et de quibus dicitur, Illumina oculos
meos, ne unquam obdormiam in morte (Psal. XII, 4). Dominus
enim spiritus est (II Cor. III, 17): unde qui adhaeret
Domino unus spiritus est (I Cor. VI, 17). Proinde qui
potest Deum invisibiliter videre, ipse Deo potest incorporaliter
adhaerere.
CAPUT XVI
38. Puto jam non esse in quaestione quam proposuisti, amplius quod
requiras. Sed in hac tota nostra disputatione considera quid videris,
quid credideris; quid adhuc nescias, sive quia non dixi, sive quia
non intellexisti, sive quia non judicasti esse credendum. Et ea quae
vera esse vidisti, adhuc discerne unde videris: utrum recolendo illa
te vidisse per corpus, sicut corpora coelestia vel terrestria; an vero
nunquam corporalibus ea attigeris visibus, sed sola mente intuens,
vera et certa esse perspexeris, sicut voluntatem tuam, de qua ego tibi
credere loquenti possum, eam vero, ut abs te videtur, videre ipse non
possum. Et cum haec utraque discreveris, etiam id attende unde
discernas. Quamvis enim alia corpore, alia mente videamus; horum
tamen duorum generum ipsa discretio videtur mente, non corpore; et ea
quae mente conspiciuntur, non indigent ullo corporis sensu, ut ea vera
esse noverimus. Quae autem per corpus videntur, nisi mens adsit quae
talia nuntiata suscipiat, nulla possunt scientia contineri; et quae
nuntiata quasi suscipere perhibetur, foris ea relinquit. Sed eorum
imagines, id est, incorporeas similitudines corporum, incorporaliter
commendat memoriae; unde cum voluerit et potuerit, velut de custodia
productas atque in conspectum cogitationis exhibitas judicet. Et cum
valet , etiam ista duo discernit, quid in specie corporali foris
reliquerit, quid ejus simile intus aspiciat; et illud absens, hoc
praesens esse dignoscit: sicut me absente faciem mei corporis cogitas,
et illa tibi est imago praesens, absens autem facies cujus imago est;
et haec corpus, illa vero incorporea corporis similitudo est.
39. Iis ergo quae vides, diligenter fidenterque perspectis atque
distinctis, attende quae credis in hoc ipso sermone toto, ex quo ad te
loqui his litteris coepi; et in eis ipsis quibus non visis accommodas
fidem, ipsa testium pondera discernendo perpende. Neque enim mihi sic
credis quemadmodum Ambrosio, de cujus libris tanta illa testimonia
posui. Aut si ambobus nobis aequa lance putas esse credendum, numquid
ullo modo Evangelio nos comparabis, aut scripta nostra Scripturis
canonicis coaequabis? Profecto si recte in dijudicando sapis, longe
nos infra vides ab illa auctoritate distare. Et me quidem longius,
sed utrique nostrum quantumlibet credas, utrumque illi excellentiae
nequaquam comparas. Quocirca, id quod scriptum est, Deum nemo vidit
unquam; et, Lucem habitat inaccessibilem; quem nemo hominum vidit,
nec videre potest; et, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum
videbunt; et quidquid aliud ex illis Libris sanctis commemoravi,
firmius credis quam id quod dixit Ambrosius: Nec in loco Deus
videtur, nec corporalibus oculis quaeritur, nec circumscribitur visu,
nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec sentitur incessu. Talem
quippe esse vel intellexit vel credidit Deum, qui mundo corde
conspicitur: hanc autem etiam meam sententiam esse confiteor.
40. Aliter ergo ista, aliter illa divina verba in fide recipis.
De nobis enim tibi subest fortasse aliquis scrupulus, ne in his
divinis eloquiis aliquid minus dilucide intelligamus, et non sicut
dicta sunt, sed sicut suspicamur, exponantur a nobis. Forte enim
dicis apud teipsam: Quid. si et mundo corde videtur Deus, et in
loco tamen videtur? aut, Quid, si oculis etiam corporalibus Deum
videbunt qui mundo sunt corde, cum corruptibile hoc induerit
incorruptionem, quando erimus aequales Angelis Dei? Quantum ergo
nobis credere debeas, vel non debeas, fortassis ignoras; et vel plus
vel minus quam debes nobis credendo, ne fallaris attendis: divinis
autem Scripturis, etiam nondum perspicue intellectis, credendum esse
non dubitas. Sed hanc considerationem credendi vel non credendi, et
difficultatem scientiae, et dubitationis aestus, et piam fidem quae
divinis debetur affatibus, in tua mente, ita ut sunt, attendis et
vides: nec de his omnino quod apud te ita sint, sive ut ego dixi,
sive ut ipsa potius nosti, aliquid ambigis. Vides itaque fidem tuam,
vides dubitationem tuam, vides studium tuum voluntatemque discendi; et
cum auctoritate divina movearis ad credenda quae non vides, haec te
tamen credere incunctanter vides: distribuis et discernis haec omnia.
CAPUT XVII.
41. Num ergo iis oculis cordis tui, quibus haec omnia vera et certa
esse contueris, tibique praesentia invisibiliter cernis atque
discernis, ullo modo corporeos oculos comparabis? cum etiam de ipsis
rebus visibilibus quae corporalium oculorum acie quodammodo radiantur,
et de ipsis corporeis oculis eorumque acie, qualiscumque et
quantacumque sit, quantum distet ab invisibilibus, non
excellentioribus, quibus etiam non visis fidem debes, sed ab iis quae
commemoravi, quae non credis absentia, sed praesentia mente
contueris, non iisdem ipsis carnis oculis, sed illis interioribus
judices. Cum ergo interiores oculi judices sivi oculorum exteriorum,
isti autem illis quodam officio nuntiandi et ministerio famulentur,
multaque illi videant quae isti non vident, nihil isti videant, unde
non illi tanquam praesides judicent; quis non illos istis incomparabili
aestimatione praeponat?
42. Quae cum ita sint, obsecro te, cum agitur in teipsa hoc tam
grande negotium; cum ab exterioribus interiora distinguis, atque illa
istis ineffabiliter anteponis; cumque istis foris relictis, in illis
intrinsecus demoraris, et ea suis quibusdam incorporalibus finibus
metiendo judicas, in nulla te putas, an in aliqua luce versari? Ego
enim existimo quod tanta tibi et talia, tam vera, tam clara, tam
certa videri sine luce non possunt. Ipsam igitur lucem in qua cuncta
illa perspicis, intuere; et vide utrum ad eam possit accedere ullus
corporeorum radius oculorum: profecto non potest. Attende etiam; et
utrum in ea videas ulla locorum spatia vel intervalla, responde.
Nihil ibi tale, ut arbitror, invenis, si vigilanter abigis ab
aspectu intimo quidquid imaginum corporalium exterioris hominis sensus
invexit: sed forte difficile est. Irruit enim de consuetudine
carnalis vitae, in ipsos quoque interiores oculos turba phantasmatum in
similitudinibus corporum: cui resistere conatus, saltem auctoritate
divina exclamavi, dolens in illa brevi epistola, et dixi: Audiat
caro carnalibus cogitationibus ebria,
(Epist. 92, n. 5). Neque enim cujusquam magis quam etiam
ipsam meam mentem ab hujusmodi vanitate, illa increpatione compescui.
Facilius quippe inclinamur ad solita, et amicum est infirmitati
humanae animae corporalem conversationem introrsus vel mittere vel
admittere, non ubi sana consistat, sed ubi languida quodammodo aut
incumbat aut jaceat.
43. Proinde si non potes aciem mentis tuae a corporearum
similitudinum quasi nubilo perspicue serenare, eas ipsas apud teipsam
vigilanter attende: intuere coelum et terram cogitando, sicut oculis
corporeis cernendo consuesti; easque imagines coeli et terrae quae ante
oculos cogitationis productae sunt, vide similitudines corporum esse,
non corpora. Sic ergo judica contra teipsam pro teipsa, si non potes
omnifariam corporalium qualitatum imaginarias formas ab acie tuae mentis
abigere; et unde vinceris, inde convince. Neque enim est, ut
opinor, quisquam etiam talibus imaginationibus ita deditus, ut credat
sic esse in memoria sua, vel in ipso conspectu cogitationis suae,
solem, lunam, stellas, amnes, maria, montes, colles, urbes,
parietes denique domus suae, vel etiam cubiculi sui, et quidquid per
oculos corporis tale cognovit et tenet, ut locorum spatiis atque
intervallis sive stent, sive moveantur. Porro si ea quae in animo
nostro sunt corporibus locisque simillima, non tamen locorum spatiis
atque finibus continentur, nec intervallis localibus in nostra memoria
reponuntur; quanto magis illa quae nullam gerunt similitudinem
corporum, charitas, gaudium, longanimitas, pax, benignitas,
bonitas, fides, mansuetudo, continentia, nulla locorum spatia
tenent, nulla intercapedine separantur, aut aliqua oculi cordis, quo
radios suos mittant et ea videant, intervalla conquirunt! Nonne omnia
in uno sunt sine angustia, et suis terminis nota sunt, sine circuitu
regionum? Aut dic in quo loco videas charitatem; quae tamen in tantum
tibi cognita est, in quantum eam potes mentis acie contueri: quam non
ideo magnam nosti, quia ingentem aliquam molem conspiciendo lustrasti;
nec cum tibi intus loquitur, ut secundum eam vivas, ullis perstrepit
sonis; nec ut eam cernas, corporalium lumen erigis oculorum; nec ut
eam fortiter teneas, corporalium vires praeparas lacertorum; nec cum
tibi venit in mentem, sentis ejus incessum.
44. Ecce etiam charitas quantulacumque in nostra voluntate
consistit, nobisque conspicua est, nec in loco videtur, nec
corporalibus oculis quaeritur, nec circumscribitur visu, nec tactu
tenetur, nec auditur affatu, nec sentitur incessu: quanto magis Deus
ipse, cujus hoc pignus in nobis est! Nam si interior homo noster,
quantulacumque imago ejus, non de illo genita, sed ab illo creata,
quamvis adhuc renovetur de die in diem, jam tamen in tali luce
habitat, quo nullus oculorum corporalium sensus accedit; si ea quae in
illa luce cordis oculis intuemur, et discernuntur inter se, et nullis
locorum spatiis separantur: quanto magis Deus, qui lucem habitat
inaccessibilem, corporis sensibus, quo nec ipsius nisi mundi potest
esse cordis accessus! Cum igitur lucem istam omni corporali luci, non
solum judicio rationis, sed amoris quoque appetitu praeposuerimus;
quanto id magis valebimus, tanto melius valebimus, donec sanentur
omnes languores animae nostrae ab illo qui propitius fit omnibus
iniquitatibus nostris. In hac enim vivaciore vita facti spirituales,
poterimus omnia dijudicare; ipsi vero a nemine dijudicari. Animalis
autem homo non percipit quae sunt spiritus Dei: stultitia enim est
illi; et non potest scire, quoniam spiritualiter dijudicatur (I
Cor. II, 14, 15).
CAPUT XVIII.
45. Quod si nondum possumus praeferre lucem judicantem ei luci de
qua judicatur, praeferre vitam intelligentem vitae tantummodo
sentienti, praeferre naturam non alibi hoc et alibi aliud, sed omnia
quae habet in uno simul habentem, sicuti est nostra ipsa
intelligentia, ei naturae quae ita partibus constat, ut minor sit
dimidia quam tota, sicuti est omne corpus; superfluo de rebus tantis
ac talibus disputamus. Si autem hoc jam possumus; aliquid melius quam
intellectum nostrum Deum esse credamus ut pax ejus quae praecellit
omnem intellectum, custodiat corda nostra et intelligentias nostras in
Christo Jesu (Philipp. IV, 7). Ipsa pax quae praecellit
omnem intellectum, non est utique minor nostro intellectu, ut cum iste
sit oculis corporalibus invisibilis, illa putetur esse visibilis. An
aliud pax Dei, aliud splendor Dei? cum idem ipse sit unigenitus
Filius, cujus et illa charitas quae supereminet scientiae, cujus
cognitione implebimur in omnem plenitudinem Dei, non est nostrae
mentis luce inferior, quae illa illuminante tribuitur. Porro si ista
inaccessibilis est oculis carnis; quanto magis illa, huic
incomparabiliter supereminens! ac per hoc cum sit aliquid nostrum
visibile, sicut hoc corpus, aliquid vero invisibile, sicut homo
interior; et cum optimum nostrum, hoc est mens atque intelligentia,
invisibile sit oculis corporis; quomodo id quod est melius optimo
nostro, visibile erit inferiori nostro?
CAPUT XIX.
46. Arbitror te jam concedere, his omnibus consideratis, recte
dictum esse quod Deus nec in loco videtur, sed mundo corde; nec
corporalibus oculis quaeritur, nec circumscribitur visu, nec tactu
tenetur, nec auditur affatu, nec sentitur incessu. Et si quid in iis
minus intelligimus, vel aliter sapimus, id quoque nobis Deus
revelabit, si in quod pervenimus, in eo ambulemus (Philipp.
III, 13, 16). Pervenimus autem ut credamus Deum non corpus
esse, sed spiritum (Joan. IV, 24): pervenimus etiam ut
credamus quod Deum nemo vidit unquam (Id. I, 18); et quod
Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae (I Joan. I,
5); et quod apud Deum non est commutatio, nec momenti obumbratio
(Jacobi I, 17); et quod lucem habitat inaccessibilem, quem nemo
hominum vidit, nec videre potest (I Tim. VI, 16); et quod
Pater et Filius et Spiritus sanctus unus Deus est, sine ulla
diversitate et separatione naturae (I Joan. V, 7); et quod
mundi cordes eum videbunt (Matth. V, 8); et quod similes ei
erimus, quoniam videbimus eum sicuti est (I Joan. III, 2);
et quod Deus charitas est, et qui manet in charitate in Deo manet,
et Deus in illo manet (Id. IV, 16); et quod pacem et
sanctificationem sectari debemus, sine qua nemo poterit videre Deum
(Hebr. XII, 14); et quod corruptibile hoc et mortale corpus
nostrum, in resurrectione commutabitur et induet incorruptionem atque
immortalitatem; et quia seminatur corpus animale, resurget corpus
spirituale (I Cor. XV, 53, 44), transfigurante Domino
corpus humilitatis nostrae, ut conforme faciat corpori gloriae suae
(Philipp. III, 21); et quod Deus fecit hominem ad imaginem
et similitudinem suam (Gen. I, 27); et quod spiritu mentis
nostrae renovamur in agnitionem Dei, secundum imaginem ejus qui
creavit nos (Coloss. III, 10). In his atque hujusmodi
Scripturarum sanctarum auctoritatibus per fidem ambulantes, qui dato
vel divinitus adjuto intellectu spiritualiter profecerunt, et
spiritualia spiritualibus comparare potuerunt, viderunt melius videri
mente quam corpore; et ea videri mente quae non continerentur locis,
nec inter se locorum intervallis separarentur, nec minora essent in
parte quam in toto.
47. Hinc est quod fiducialiter ille dicit, quod nec in loco Deus
videtur, sed mundo corde: nec corporalibus oculis quaeritur, nec
circumscribitur visu, nec tactu tenetur, nec auditur affatu, nec
sentitur incessu. Unde quia et invisibilis in Scripturis sanctis ejus
substantia commendatur, et visus esse a plurimis per corpus et
corporalibus locis in eisdem auctoritatibus invenitur, aut spiritu,
quo corporales cernuntur imagines, per aliquam licet incorpoream,
tamen similitudinem corporis, sicut in somnis vel in ecstasi; secrevit
ille vir sanctus Dei naturam ab hujusmodi visionibus, easque dixit
esse, quas Dei voluntas elegisset, non quas natura formasset. Facit
enim Deus istas quibus, ut vult, cui vult, quando vult, appareat,
sua latente atque in se incommutabiliter manente substantia. Si enim
voluntas nostra apud se manens et latens sine ulla sui commutatione,
per quas se utcumque ostendat exprimit voces; quanto facilius Deus
omnipotens, sua latente atque incommutabiliter manente natura, in qua
voluerit specie, potest, cui voluerit, apparere, qui ex nihilo
creavit omnia, atque in se manens innovat omnia.
CAPUT XX.
48. Ad eam vero visionem qua videbimus Deum sicuti est, mundanda
corda commonuit. Quia enim corpora consuetudine loquendi visibilia
nominantur, propterea Deus invisibilis dicitur, ne corpus esse
credatur: non quia corda munda suae substantiae contemplatione
fraudabit; cum haec magna et summa merces Deum colentibus et
diligentibus promittatur, dicente ipso Domino, quando corporalibus
oculis visibiliter apparebat, et invisibilem se contuendum mundis
cordibus promittebat, Qui diligit me, diligetur a Patre meo; et ego
diligam eum, et ostendam meipsum illi (Joan. XIV, 21). Haec
quippe natura ejus aequaliter cum Patre invisibilis, sicut aequaliter
incorruptibilis est: quae, sicut supra dictum est, continuatim
Apostolus posuit; divinam substantiam, qua potuit hominibus
praedicatione, commendans (I Tim. I, 17). Quam si oculi
corporales in resurrectione mutata corporum qualitate conspicient,
viderint qui hoc possunt adstruere: me plus movet illius sententia,
qui nec in ipsa resurrectione hoc corporalibus oculis, sed mundis
cordibus tribuit.
CAPUT XXI.
49. Et de spiritualis quidem corporis qualitate, quod resurrecturis
promittitur, vel discere aliquid adhuc, vel quaerere non recuso: si
tamen de hac re disputantes illis vitiis carere possimus, quae
plerumque studiis humanis et concertationibus excitantur, dum supra
quam scriptum est unus pro altero infletur adversus alterum: ne dum
altercando quaerimus investigare quomodo possit videri Deus, ipsam
pacem sanctificationemque perdamus, sine qua nemo poterit videre
Deum; quod ipse avertat a cordibus nostris, ut ea suae contemplationi
munda reddat atque custodiat. Illud tamen quia non dubito, non
requiro, quod Dei natura nunquam videatur in loco. Jam utrum possit
hujus corporis oculis videri aliquid quod in loco non videtur, ab eis
qui hoc valent disserendo monstrare, cum pace dilectionis audire
paratus sum, et quod me movet in commune conferre. Sunt enim quidam,
qui Deum ipsum omnino corpus esse praesumunt, putantes quidquid corpus
non est, nullam prorsus esse substantiam: istos omni modo aversandos
censeo. Sunt autem alii, Deum quidem ipsum corpus non esse minime
dubitantes; sed ideo eos qui ad vitam aeternam resurgent, etiam per
corpus Deum visuros putant, quoniam talem sperant spiritualis corporis
qualitatem, ut etiam ipsa quae caro fuerat, spiritus fiat. Quod si
ita est, quantum distet a superiori opinione, et quam hoc sit
tolerabilius, etiamsi verum non sit, puto facillime judicari.
Primo, quia multum interest utrum de Creatore an de creatura aliter
aliquid sentiatur quam veritas habet. Deinde, quia conatus mentis
utcumque ferendus est, volentis corpus convertere in spiritum, non in
corpus Deum. Postremo, quia id quod ego in illa epistola mea dixi de
istis nostrae carnis oculis, quia neque nunc possunt, neque tunc
poterunt Deum videre (Epist. 92, n. 3), etiam sic verum est:
non enim dictum est nisi de oculis corporalibus, quod tunc non erunt si
corpus ipsum spiritus erit; ac per hoc corporei oculi nunquam Deum
videbunt, quia cum videbitur, spiritus eum, non corpus videbit.
50. Tota igitur quaestio jam remansit de corpore spirituali,
quatenus induat incorruptionem et immortalitatem hoc corruptibile atque
mortale, et quatenus ex animali in spirituale mutetur. Quae
diligentius sollicitiusque tractanda est; maxime propter corpus ipsius
Domini, qui transfigurat corpus humilitatis nostrae, conforme corpori
gloriae suae (Philipp. III, 21), ut possit sibi subjicere
omnia. Cum enim et Deus Pater videat Filium, et Filius Patrem;
procul dubio non sunt audiendi qui visionem nolunt tribuere nisi
corporibus. Neque enim dici fas est quod Filium Pater non videat;
aut, et ut ipse videat, corpore indutus est, si nonnisi ad corpus
pertinet visus. Quid quod in ipso mundi exordio, antequam a Filio
esset ulla forma servi suscepta, vidit Deus lucem quia bona est; et
firmamentum, et mare, et aridam, et omne fenum, atque omne lignum,
solem, lunam, stellas, reptilia animarum vivarum, volatilia coeli,
animam vivam: postremo vidit Deus omnia quae fecit; et ecce bona
valde (Gen. I, 4-31)? Quod cum per quasque creaturas
Scriptura toties repetisset, miror unde nata fuerit illa opinio qua
putatum est tantum ad corpora pertinere visionem. Quae opinio de
quocumque loquendi more orta sit, Scripturae tamen sanctae non sic
loqui solent; quae nisi, non tantum corpori, verum etiam spiritui,
magisque spiritui quam corpori tribuerent visionem, non Prophetas
proprie Videntes (I Reg. IX, 9) appellavissent, qui non
corpore sed spiritu etiam futura viderunt.
CAPUT XXII.
51. Sed cogitandum est ne quid insolenter audeamus, si dixerimus
corpus non solum mortalitatem et corruptibilitatem, verum etiam hoc
ipsum quod corpus est per gloriam resurrectionis amittere, et spiritum
fieri. Eo modo quippe, aut conduplicabitur substantia spiritus, si
et corpus spiritus erit; aut si unus erit spiritus hominis, ita ut
commutato et converso in spiritum corpore, neque geminatione neque
incremento conduplicetur, nec omnino ullius accessu quantitatis
augeatur; metuendum est ne nihil aliud dici videatur, quam corpora non
illa mutatione immortalia mansura, sed nulla potius futura et omnino
peritura. Quapropter donec diligenti inquisitione, si Dominus
adjuverit, reperiatur quid secundum Scripturas de spirituali corpore
quod in resurrectione promittitur, probabilius sentiendum sit, interim
nobis sufficiat quod unigenitus Filius, idemque mediator Dei et
hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5) ita videt
Patrem, sicut videtur a Patre. Nos autem ad illam visionem Dei
quae nobis in resurrectione promittitur, non ex hoc mundo istam
concupiscentiam oculorum transferre conemur, sed mundandis cordibus pio
studeamus affectu: nec corporalem faciem cogitemus, cum dicit
Apostolus, Videmus nunc per speculum in aenigmate; tunc autem facie
ad faciem; praesertim quia Apostolus expressius dixit, Nunc scio ex
parte; tunc autem cognoscam sicut et cognitus sum (I Cor.
XIII, 12). Si ergo tunc corporali Deum facie cognoscemus,
corporali ejus nunc facie cogniti sumus: Tunc enim cognoscam,
inquit, sicut et cognitus sum. Unde quis eum non intelligat eo loco
etiam nostram faciem illam significare voluisse, de qua dicit alio
loco, Nos autem revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem
imaginem transformamur de gloria in gloriam, tanquam a Domini spiritu
(Ibid. III, 18); de gloria scilicet fidei in gloriam
contemplationis aeternae? Hoc quippe agit haec transformatio, qua
interior homo renovatur de die in diem (II Cor. IV, 16): de
quo et apostolus Petrus, cum eum moneret ornari, Non quae aforis,
inquit, ornentur capillorum incrispationibus, aut auro, aut
margaritis, vel veste pretiosa; sed ille absconditus cordis homo, qui
est ante Deum dives (I Petr. III, 3). In qua enim facie
velamen habent Judaei non transeundo ad Christum, quoniam cum
transierit quisque ad Christum auferetur velamen, ea nos facie
revelata in eamdem imaginem transformamur. Apertissime autem dicit,
Velamen super corda eorum positum est (II Cor. III,
15-18). Ibi est igitur facies, qua revelata, nunc in fide,
quamvis per speculum et in aenigmate contuemur; tunc autem facie ad
faciem.
CAPUT XXIII.
52. Quae si approbas, tene mecum sancti viri Ambrosii sententiam,
jam non ejus auctoritate, sed ipsa veritate firmatam. Neque enim et
mihi propterea placet, quia per illius os potissimum me Dominus ab
errore liberavit, et per illius ministerium gratiam mihi baptismi
salutaris indulsit, tanquam plantatori et rigatori meo nimium faveam;
sed quia de hoc re et ipse hoc dixit, quod pie cogitanti et recte
intelligenti loquitur etiam ille qui incrementum dat Deus (I Cor.
3, 7). In ipsa ergo resurrectione non facile est Deum videre,
nisi iis qui corde sint mundo: et ideo
|
“beati mundo corde; ipsi enim
Deum videbunt.”
|
|
Quantos beatos jam numeraverat, et tamen videndi
iis Deum non promiserat facultatem! Si ergo ii qui mundo sunt corde,
Deum videbunt, utique alii non videbunt. Neque enim indigni Deum
videbunt; neque is qui Deum videre noluerit, potest eum videre. Nec
in loco Deus videtur, sed mundo corde; nec corporalibus oculis Deus
quaeritur, nec circumscribitur visu, nec tactu tenetur, nec auditur
affatu, nec sentitur incessu. Et cum absens putatur, videtur; et
cum praesens est, non videtur. Denique nec Apostoli omnes Christum
videbant: et ideo ait,
|
“Tanto tempore vobiscum sum, et adhuc me
non cognovistis!”
|
|
Qui enim cognovit quae sit latitudo, et
longitudo, et altitudo, et profundum, et supereminentem scientiae
charitatem Christi, vidit et Christum, vidit et Patrem. Nos enim
jam secundum carnem non novimus Christum, sed secundum spiritum.
Spiritus enim ante faciem nostram Christus Dominus, qui nos in omnem
plenitudinem Dei misericordia sua implere dignetur, ut videri possit a
nobis.
53. Haec verba sancti viri, quae non carnalia sed spiritualia
sunt, in quantum intelligis, et vera esse, non quia ipse dixit, sed
quia veritas sine strepitu clamat, agnoscis; in tantum intelligis unde
adhaereas Domino, teque ipsam intrinsecus praeparas incorporalem locum
mansionis ejus ad audiendum silentium narrationis ejus, et videndam
invisibilem formam ejus. Beati enim mundo corde; quoniam ipsi Deum
videbunt. Non cum eis, sicut corpus, ex aliquo loci intervallo
apparebit; sed cum venerit ad eos, et mansionem fecerit apud eos:
quoniam sic implebuntur in omnem plenitudinem Dei, non cum fuerint et
ipsi plenus Deus, sed cum perfecte fuerint pleni Deo. Si autem
nonnisi corpora cogitamus, et nec illud saltem digne cogitare
possumus, unde vel ipsa corpora cogitemus; non quaeramus quid adversum
nos ipsos loquamur, sed ab hac potius carnali consuetudine orando, et
in anteriora nos extendendo, corda mundemus. Ut enim non tantum quod
beatus Ambrosius, verum etiam quod sanctus Hieronymus (Lib. 3 in
Isai. 6), dicam: Non solum Patris divinitatem, sed nec Filii
quidem, nec Spiritus sancti, quia una in Trinitate natura est,
possunt oculi carnis aspicere, sed oculi mentis; de quibus ipse
Salvator ait,
|
“Beati mundo corde; quia ipsi Deum videbunt.”
|
|
Namque sicut alibi idem Hieronymus breviter ac veraciter definivit,
res incorporalis corporalibus oculis non videtur.
54. Has sententias de re tanta virorum tantorum non ob hoc
interponere volui, ut cujusquam hominis sensum, tanquam Scripturae
canonicae auctoritatem, sequendum arbitreris; sed ut illi qui aliter
sapiunt, conentur mente videre quod verum est, et in simplicitate
cordis quaerere Deum, ne tam doctos divinorum eloquiorum tractatores
temere reprehendant. Nec te moveat quod a quibusdam minus considerate
dicitur: Quid tunc videbunt oculi corporales, si Deum non videbunt?
an forte caeci erunt, vel sine causa erunt? Neque enim attendunt qui
haec loquuntur, quia si non erunt corpora, nec illi corporales
profecto oculi erunt: si autem erunt corpora, erit quod videre possint
oculi corporales. Sed haec jam satis dicta sint, quae ab initio hujus
opusculi mei diligenter lecta et relecta considerans, sine ulla
fortasse dubitatione perspicies, ad videndum Deum per ejus auxilium,
cor mundum te debere praeparare. De corpore vero spirituali, si
Dominus juverit, opere alio experiemur quid disputare valeamus (De
Civit. Dei, lib. 22, c. 29) .
|
|