|
Beatissimo et venerabiliter desiderabili et desiderabiliter
venerabili, sancto sancteque charissimo fratri et coepiscopo,
PAULINO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
CAPUT PRIMUM.
1. Quod de perventione tam prospera fratris et compresbyteri nostri
Quinti, et qui cum eo navigaverunt, cito nos Dominus exhilaravit,
nuntiantibus litteris Sanctitatis tuae, gratias agens ei qui recreat
afflictos, et humiles consolatur, sinceritati cordis tui, occasione
filii et condiaconi nostri Ruffini quae proxima occurrit, nunc
rescripta persolvo: de littore namque Hipponensi profectus est. Et
approbo misericordiae consilium quod tibi Dominus inspiravit, mihique
insinuare dignatus es. Ipse et hoc adjuvet, ipse prosperet, qui jam
curam nostram ex magna parte lenivit, quia pervectus et commendatus est
charissimus homo, non solum bonis operibus, sed etiam sanctis
orationibus tuis.
2. Litterae sane Venerationis tuae, ubi multa quaesiisti, et
quaerenda admonuisti, et quaerendo docuisti, ad me pervenerunt. Sed
quas ipse continuo rescripsi per homines eorumdem sanctorum solatiorum
nostrorum, sicut his tuis recentioribus comperi, non sunt redditae
Venerationi tuae. In quibus quidem, quatenus ad interrogata
responderim, recolere non valui; nec earum exemplum cum requisiissem,
ubi hoc possem recognoscere, inveni. Ad nonnulla tamen me respondisse
certus omnino sum, et ideo non ad omnia, quia ut cito finirem,
festinatio perlatoris urgebat. Simul etiam miseram, sicut jusseras,
et illius epistolae exemplum, quam tuae Charitati apud Carthaginem de
corporum resurrectione rescripseram , ubi de usu membrorum exorta erat
quaestio. Nunc ergo et hoc misi, et alterum alterius, quia nec ipsam
in manus tuas pervenisse conjeci, eo quod iterum interrogasti quaedam
quae jam me in ea respondisse lego et agnosco. Sed istam per quem
direxerim nescio. Scripta quippe Charitatis tuae quibus eam reddidi,
sicut etiam ipsa indicat , missa sunt mihi ab Hippone a nostris, cum
essem apud sanctum fratrem et coepiscopum nostrum Bonifacium (nam
eorum perlatorem non vidi), et continuo rescripta non distuli.
3. Quia ergo tunc, sicut scripsi, non potueram inspicere codices
graecos propter quaedam psalmi decimi sexti, inspexi postea quos
inveni. Et unus habebat, quod et latini nostri, Domine, perdens de
terra dispertire eos: alius sicut ipse posuisti, A paucis de erra.
Et illud quidem apertum habet sensum, perdens de terra quam eis
dedisti, dispertire eos in gentibus: quod et factum eis est, cum
gravi bello expugnati atque subversi sunt. Illud autem alterum quomodo
accipiendum sit, non mihi occurrit; nisi quia in comparatione perditae
multitudinis eorum, reliquiae salvae factae sunt, utique in paucis a
quibus cos dispertiendos, hoc est dividendos atque separandos
Scriptura praenuntiavit, dicens, Domine, a paucis, id est, a
reliquiis quas ex illa gente salvas fecisti, de terra dispertire eos:
ut terram intelligamus Ecclesiam haereditatemque fidelium atque
sanctorum, quae dicitur et terra viventium, et quae etiam illo loco
recte intelligi potest, Beati mites; quoniam ipsi haereditate
possidebunt terram (Matth. V, 4). Cum autem dictum esset, A
paucis de terra divide eos, additum est, in vita eorum; ut in
manifesto futurum intelligeretur, dum hic vivunt. Separantur enim
multi ab Ecclesia, sed cum moriuntur, qui tamen cum vivunt, per
Sacramentorum communionem unitatisque catholicae videntur Ecclesiae
copulati. Isti ergo divisi sunt a paucis qui ex illis crediderunt, de
terra quam sicut agrum suum excolit pater agricola: divisi autem in
vita sua, id est hic in manifesto, sicut videmus. Sequitur autem,
Et de absconditis tuis adimpletus est venter eorum; id est, praeter
hoc quod in manifesto divisi sunt, etiam de absconditis tuis quae in
occulto reddis conscientiae malorum, adimpletus est venter eorum:
ventrem posuit pro internorum latentiumque secretis.
4. Quod vero sequitur, Saturati sunt porcina ; jam quid mihi ex
hoc videretur aperui. Sed quod alii codices habent, et verius habere
perhibentur, quia diligentiora exemplaria, per accentus notam ejusdem
verbi graeci ambiguitatem graeco scribendi more dissolvunt, obscurius
est quidem, sed electiori sententiae videtur aptius convenire. Quia
enim dixerat, Et de absconditis tuis adimpletus est venter eorum,
quibus verbis occulta Dei judicia significata sunt; occulte quippe
sunt miseri , etiam qui gaudent in malis, quos tradidit Deus in
concupiscentias cordis eorum (Rom. I, 24): velut quaereretur
unde possint cognosci qui in abscendito ira Dei adimpleti sunt, et
responderetur quod in Evangelio dictum est, Ex fructibus eorum
cognoscetis eos (Matth. VII, 16), continuo subjunctam est,
Saturati sunt filiis, hoc est fructibus, quod evidentius dicitur,
operibus suis. Unde alibi legitur, Ecce parturivit injustitiam,
concepit dolorem, et peperit iniquitatem (Psal. VII, 15): et
alibi, Deinde concupiscentia, cum conceperit, parit peccatum
(Jacobi I, 15). Mali ergo filii, mala opera, quibus
cognoscuntur, et qui de absconditis Dei judiciis internis cogitationum
suarum tanquam in ventrem adimpleti sunt. Bona opera, boni filii
sunt. Unde ad sponsam Ecclesiam dicitur: Dentes tui sicut grex
detonsarum ascendens de lavucro, quae omnes geminos creant, et
sterilis non est in illis (Cant. IV, 2). In quo gemino fetu
geminum opus dilectionis agnoscitur, Domini Dei scilicet, et
proximi: in quibus duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae
(Matth. XXII, 40).
5. Iste autem sensus, quo ita exponitur quod scriptum est,
Saturati sunt filiis, non mihi occurrerat, cum ante rescriberem; sed
recensui brevissimam quamdam ejusdem psalmi expositionem, quam jam olim
dictaveram, et hoc satis breviter a me positum reperi. Inspexi etiam
codices graecos, utrum dativus casus esset, quod dictum est, filiis,
an genitivus, quo illa lingua utitur pro ablativo, et inveni
genitivum: quod si ad verbum interpretaretur, scriptum esset,
Saturati sunt filiorum; sed recte interpres sententiam secutus est,
et latino more dixit, Saturati sunt filiis. Quod vero sequitur, Et
reliquerunt reliquias parvulis suis, existimo parvulos accipiendos
manifestos carnis filios. Unde etiam secundum istam, non de porcina,
sed de filiis expositionem, manet illa sententia qua dixerunt,
Sanguis hujus super nos et super filios nostros (Id. XXVII,
25): ita enim reliquerunt operum suorum reliquias parvulis suis.
6. In quinto decimo autem psalmo, quod scriptum est, Mirificavit,
vel, Mirificet omnes voluntates suas inter illos, nihil prohibet
intelligi, imo et convenientius videtur, non, inter illos, sed, in
illis. Sic enim graeci codices habent: saepe autem quod habet illa
lingua, in illis. nostri interpretantur, inter illos, ubi videtur
sententiae convenire. Accipiamus ergo, Sanctis qui sunt in terra
ejus, mirificavit omnes voluntates suas in illis; quod plerique
codices habent: et intelligamus, voluntates ejus, munera gratiae,
quae gratis data est, id est, quia voluit, non quia debebatur. Unde
est, Scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos (Psal. V, 13);
et, In voluntate tua deduxisti me (Psal. LXXII, 24); et,
Voluntarie genuit nos verbo veritatis (Jacobi I, 18); et,
Pluviam voluntariam segregans, Deus, haereditati tuae (Psal.
LXVII, 10); et, Dividens propria unicuique prout vult (I
Cor. XII, 11); et alia innumerabilia. Proinde, Mirificavit
omnes voluntates suas in illis, in quibus nisi in sanctis qui in terra
sunt ejus? Si enim terra, sicut supra ostendimus, potest accipi in
bono, et ubi non additum est, ejus; quanto magis ubi dicitur, terra
ejus! Miras ergo fecit omnes voluntates suas in illis: miras omnino
fecit, quia eos ex desperatione mirabiliter liberavit.
7. Ex hac admiratione exclamat Apostolus, O altitudo divitiarum
sapientiae et scientiae Dei! supra quippe dixerat, Conclusit enim
Deus omnes in infidelitate, ut omnium misereatur (Rom. XI,
33, 32). Nam hoc etiam hic sequitur: Multiplicatae sunt
infirmitates eorum; postea acceleraverunt. Infirmitates posuit pro
peccatis, sicut ad Romanos Apostolus dicit, Si enim Christus, cum
infirmi essemus adhuc juxta tempus pro impiis mortuus est: hos dixit
infirmos quos impios. Deinde paulo post eamdem sententiam repetens,
Commendat, inquit, suam charitatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc
peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est: quos infirmos
supra, eos hic peccatores appellavit. Item in consequentibus hoc idem
aliis verbis versans, Si enim cum inimici essemus, inquit,
reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus (Id. V, 6, 8,
10). Ac per hoc in eo quod dictum est, Multiplicatae sunt
infirmitates eorum, intelliguntur multiplicata peccata eorum. Lex
enim subintravit, ut abundaret delictum: sed quoniam ubi abundavit
delictum, superabundavit gratia (Ibidem, 20), ideo postea
acceleraverunt. Non enim venit ille vocare justos, sed peccatores:
quia non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus (Matth. IX,
13, 12); quorum scilicet multiplicatae sunt infirmitates, ut eis
sanandis esset necessaria tantae gratiae medicina, et cui dimittuntur
peccata multa, diligeret multum.
8. Hoc cinis vaccae et aspersio sanguinis, et cruentarum
multiplicatio victimarum significabat, non efficiebat. Ideo deinceps
dicit, Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus. id est
illorum sacrificiorum quae immolabantur in figura sanguinis Christi.
Nec memor ero nominum eorum per labia mea. Nomina quippe illorum
erant in multiplicatione infirmitatum; fornicatores, idolis
servientes, adulteri, molles, masculorum concubitores, fures,
avari, raptores, ebriosi, maledici, et quicumque alii regnum Dei
non possidebunt. Sed ubi abundante peccato, superabundavit gratia,
postea acceleraverunt. Haec quidem fuerunt, sed abluti sunt, sed
sanctificati sunt, sed justificati sunt in nomine Domini Jesu
Christi, et in Spiritu Dei nostri (I Cor. VI, 9-11):
ideo non memor erit nominum illorum per labia sua. Sane codices
emendatiores et electioris auctoritatis, non habent, voluntates suas,
sed, voluntates meas; quod tantumdem valet, quia ex persona Filii
dicitur. Ipse quippe loquitur, quem verba illa evidenter ostendunt,
quibus et Apostoli usi sunt: Non derelinques animam meam in inferno,
nec dabis sanctum tuum videre corruptionem (Act. II, 31, et
XIII, 35). Eadem sunt utique munera gratiae Patris et Filii
et Spiritus sancti; et ideo rectissime et Filius eas potest dicere
voluntates suas.
9. Quod vero in psalmo quinquagesimo octavo de Judaeis
intelligitur, dicente, Ne occideris eos, nequando obtiviscantur
Legis tuae, convenienter mihi videtur intelligi ita esse
praenuntiatum: eamdem gentem etiam debellatam atque subversam, in
populi victoris superstitiones non fuisse cessuram, sed in veteri Lege
mansuram, ut apud eam esset testimonium Scripturarum toto orbe
terrarum, unde Ecclesia fuerat evocanda. Nullo enim evidentiore
documento ostenditur gentibus, quod saluberrime advertitur, non
inopinatum et repentinum aliquid institutum spiritu praesumptionis
humanae, ut Christi nomen in spe salutis aeternae tanta auctoritate
praepolleat, sed olim fuisse prophetatum atque conscriptum. Nam ipsa
prophetia quid aliud nisi a nostris putaretur esse conficta, si non de
inimicorum codicibus probaretur? Ideo. Ne occideris eos; ne ipsius
gentis nomen exstinxeris, nequando obliviscantur Legis tuae: quod
utique fieret, si ritus et sacra Gentilium colere compulsi penitus,
qualecumque nomen religionis suae minime retinerent. Quod in eorum
figura etiam de Cain scriptum est, quod constituit in eo Dominus
signum, ne quis occideret eum (Gen. IV, 15). Denique cum
dixisset, Ne occideris eos, nequando obliviscantur Legis tuae;
velut quaereretur quid de illis esset faciendum, ut in aliquos usus
testimonii veritatis non occidantur, id est, non consumantur, neque
obliviscantur Legis Dei; continuo subjunxit: Disperge illos in
virtute tua. Si enim in uno loco essent terrarum, non adjuvarent
testimonio praedicationem Evangelii, quae fructificat toto orbe
terrarum. Ideo disperge illos in virtute tua, ut ejus ipsius cujus
fuerunt negatores, persecutores, interfectores, ubique sint testes
per ipsam Legem, quam non obliviscuntur, in qua est ille
prophetatus, quem non sequuntur. Neque enim eis aliquid prodest,
quod eam non obliviscuntur: aliud est enim legem Dei habere in
memoria, aliud in intellectu et effectu.
10. In sexagesimo autem septimo psalmo, quod quaeris quid sit,
Verumtamen Deus conquassabit capita inimicorum suorum, verticem
capilli perambulantium in delictis suis; non mihi videtur aliud dictum
quam, Deus conquassabit capita inimicorum suorum nimium
superbientium, nimium se extollentium in delictis suis. Per
hyperbolen quippe significavit superbiam tantum se extollentem, et
tanta elatione incedentem, quasi capilli verticem perambulando
calcaret. Item in eodem psalmo quod scriptum est, Lingua canum
tuorum ex inimicis ab ipso; non semper in malo accipiendi sunt canes.
Alioquin non reprehenderentur apud prophetam canes muti nescientes
latrare, et amantes dormitare (Isai. LVI, 10): profecto enim
laudabiles canes essent, si et latrare scirent, et vigilare amarent.
Et certe illi trecenti in numero per crucis litteram sacratissimo non
eligerentur ad victoriam faciendam, qui tanquam canes lamberent aquam
(Judic. VII, 7), nisi aliquid magnum significarent. Vigilant
enim et latrant boni canes, et pro domo et pro domino, et pro grege et
pro pastore. Denique et hic in Ecclesiae laudibus, cum prophetia
exereretur, lingua canum est commemorata, non dentes. Tuorum autem
canum, dixit, ex inimicis, id est, ut qui erant inimici tui fierent
canes tui, et latrarent pro te, qui saeviebant in te. Addidit
autem, ab ipso, ut non a seipsis hoc factum intelligerent, sed ab
ipso, id est misericordia ejus et gratia.
CAPUT II.
11. De prophetis quod ait Apostolus, Quosdam quidem dedit Deus
in Ecclesia apostolos, quosdam autem prophetas (Eph. IV,
11), hoc intelligo quod ipse scripsisti, prophetas eos dictos isto
loco, ex quibus Agabus erat (Act. XI, 27, 28), non illos
qui venturum in carne Dominum prophetaverunt. Evangelistas vero
invenimus, quos apostolos fuisse non legimus; sicut fuerunt Lucas et
Marcus. Pastores autem et doctores, quos maxime ut discernerem
voluisti, eosdem puto esse, sicut et tibi visum est, ut non alios
pastores, alios doctores intelligamus; sed ideo cum praedixisset
pastores, subjunxisse doctores, ut intelligerent pastores ad officium
suum pertinere doctrinam. Ideo enim non ait, Quosdam autem
pastores, quosdam vero doctores; cum superiora ipso locutionis genere
distingueret dicendo, Quosdam quidem apostolos, quosdam autem
prophetas, quosdam vero evangelistas: sed hoc tanquam unum aliquid
duobus nominibus amplexus est, quosdam autem pastores et doctores.
12. Illa plane difficillime discernuntur, ubi ad Timotheum
scribens ait, Obsecro itaque primum omnium fieri obsecrationes,
orationes, interpellationes, gratiarum actiones (I Tim. II,
1). Secundum graecum enim eloquium discernenda sunt: nam nostri
interpretes vix reperiuntur, qui ea diligenter et scienter transferre
curaverint. Ecce enim sicut ea ipse posuisti, Obsecro fieri
obsecrationes, non eodem verbo utrumque dixit Apostolus, qui utique
graece illam scripsit epistolam; sed pro eo quod in latino est,
Obsecro, ille graece dixit, PARAKALO. Pro eo vero quod
latinus vester habet, obsecrationes, ille posuit, DEESEIS.
Proinde alii codices in quibus et nostri sunt, non habent,
obsecrationes, sed, deprecationes. Tria porro quae sequuntur,
orationes, interpellationes, gratiarum actiones, plerique latini
codices sic habent.
13. Unde si velimus secundum latinae linguae proprietates ista
discernere more loquendi, nostram vel qualemcumque sententiam fortasse
tenebimus; sed mirum si sententiam graeci sermonis vel consuetudinis
obtinebimus. Precationem, et deprecationem, multi nostri hoc idem
putant, et hoc quotidiano usu jam omnino praevaluit. Qui autem
distinctius latine locuti sunt, precationibus utebantur in optandis
bonis, deprecationibus vero in devitandis malis. Precari enim
dicebant esse precando bona optare; imprecari mala, quod vulgo jam
dicitur, maledicere: deprecari autem, mala precando depellere. Sed
usitatum jam loquendi modum potius sequamur; et sive precationes sive
deprecationes invenerimus, quas Graeci DEESEIS vocant, non
putemus emendandum esse. Orationes vero, quas graecus habet
PROSEYKAS, distinguere a precibus vel precationibus omnino
difficile est. Quod vero quidam codices non habent, orationes, sed,
adorationes, quia non dictum est in graeco EYKAS, sed
PROSEYKAS: non arbitror scienter interpretatum;
PROSEYKAS enim orationes dici a Graecis notissimum est. Et
utique aliud est orare, aliud adorare. Denique non isto verbo, sed
alio legitur in graeco, Dominum Deum tuum adorabis (Matth. IV,
10); et, Adorabo ad templum sanctum tuum (Psal. V, 8); et
si qua similia.
14. Pro interpellationibus autem quod nostri habent, secundum
codices, credo, vestros, postulationes posuisti. Haec interim duo,
id est quod alii postulationes, alii interpellationes interpretati
sunt, unum verbum transferre voluerunt quod graecus habet,
ENTEYXEIS. Et profecto advertis, et nosti aliud esse
interpellare, aliud postulare. Non enim solemus dicere, Postulant
interpellaturi, sed, Interpellant postulaturi: verumtamen ex
vicinitate verbum usurpatum, cui propinquitas ipsa impetrat
intellectum, non est velut censoria notatione culpandum. Nam et de
ipso Domino Jesu Christo dictum est quod interpellat pro nobis
(Rom. VIII, 34): numquidnam interpellat, et non etiam
postulat? Imo vero quia postulat, pro eo positum est, interpellat.
Evidenter quippe alibi de eo dicitur: Et si quis peccaverit,
advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum, et ipse est
exoratio pro peccatis nostris (I Joan. II, 1, 2). Quanquam
fortassis codices apud vos etiam in eo loco de Domino Jesu Christo
non habent, interpellat pro nobis, sed, postulat pro nobis: in
graeco enim, quo verbo hic positae sunt interpellationes, quas ipse
posuisti postulationes, ipsum et illic verbum est, ubi scriptum est,
interpellat pro nobis.
15. Cum igitur et qui precatur oret, et qui orat precetur, et qui
interpellat Deum, ad hoc interpellet ut oret et precetur; quid sibi
vult quod ista ita posuit Apostolus, ut non sit eorum negligenda
distinctio? Excepto itaque nomine generali, et salva loquendi
consuetudine, secundum quam sive dicas precationem, sive orationem,
sive interpellationem, vel postulationem, una eademque res
intelligitur; aliqua etiam singulorum istorum proprietas inquirenda
est; sed ad eam liquido pervenire difficile est: multa quippe hinc
dici possunt quae improbanda non sint.
16. Sed eligo in his verbis hoc intelligere, quod omnis vel pene
omnis frequentat Ecclesia, ut precationes accipiamus dictas, quas
facimus in celebratione Sacramentorum, antequam illud quod est in
Domini mensa incipiat benedici: orationes, cum benedicitur et
sanctificatur, et ad distribuendum comminuitur; quam totam petitionem
fere omnis Ecclesia dominica oratione concludit. Ad quem intellectum
etiam verbi graeci origo nos adjuvat. Nam eam quam dicunt EYKEN,
raro ita Scriptura ponit ut intelligatur oratio: sed plerumque et
multo usitatius votum appellat EYKEN, PROSEYKEN vero,
quod verbum ita positum est unde tractamus, semper orationem vocat.
Unde hanc verbi originem, sicut superius dixi, nonnulli minus erudite
intuentes, PROSEYKEN non orationem, sed adorationem dicere
voluerunt, quae potius PROSKYNESIS dicitur: sed quia oratio
interdum vocatur EYKE, adoratio putata est PROSEYKE.
Porro si usitatius, ut dixi, in Scripturis votum appellatur
EYKE, excepto nomine generali orationis, ea proprie intelligenda
est oratio, quam facimus ad votum, id est PROS EYKEN.
Voventur autem omnia quae offeruntur Deo, maxime sancti altaris
oblatio; quo Sacramento praedicatur nostrum illud votum maximum, quo
nos vovimus in Christo esse mansuros, utique in compage corporis
Christi. Cujus rei sacramentum est, quod unus panis, unum corpus
multi sumus (I Cor. X, 17). Ideo in hujus sanctificationis
praeparatione, existimo Apostolum jussisse proprie fieri
PROSEYKAS, id est orationes, vel, ut nonnulli minus perite
interpretati sunt, adorationes; hoc est enim ad votum, quod usitatius
in Scripturis nuncupatur EYKE. Interpellationes autem, sive, ut
vestri codices habent, postulationes, fiunt cum populus benedicitur:
tunc enim antistites, velut advocati, susceptos suos per manus
impositionem misericordissimae offerunt potestati. Quibus peractis,
et participato tanto Sacramento, gratiarum actio cuncta concludit,
quam in his etiam verbis ultimam commendavit Apostolus.
17. Haec autem causa praecipua fuit ista dicendi, ut his breviter
perstrictis atque significatis, non putaretur negligendum esse quod
sequitur, pro omnibus hominibus, pro regibus, et his qui in
sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam agamus in omni
pietate et charitate: ne quisquam, sicut se habet humanae cogitationis
infirmitas, existimaret non esse ista facienda pro his a quibus
persecutionem patiebatur Ecclesia, cum membra Christi ex omni essent
hominum genere colligenda. Unde adjungit et dicit: Hoc enim bonum et
acceptum est coram Salvatore nostro Deo, qui omnes homines vult
salvos fieri, et in agnitionem veritatis venire. Et ne quisquam
diceret posse esse salutis viam in bona conversatione et unius Dei
omnipotentis cultu, sine participatione corporis et sanguinis
Christi; Unus enim Deus, inquit, et unus mediator Dei et hominum
homo Christus Jesus: ut illud quod dixerat, omnes homines vult
salvos fieri, nullo alio modo intelligatur praestari, nisi per
mediatorem, non Deum, quod semper Verbum erat, sed hominem
Christum Jesum, cum Verbum caro factum est, et habitavit in nobis
(Joan. I, 14).
18. Unde nec illud moveat te, quod de Judaeis idem apostolus ait:
Secundum Evangelium quidem inimici propter vos; secundum electionem
autem dilecti propter patres (Rom. XI, 28). Altitudo quippe
illa divitiarum sapientiae et scientiae Dei, et illa inscrutabilia
judicia ejus, et investigabiles viae ejus, hanc fidelibus cordibus
magnam ingerunt admirationem, qui de illius sapientia pertendente a
fine usque ad finem fortiter, et omnia suaviter disponente (Sap.
VIII, 1) non dubitant, quid sit quod ei placet ut nascantur,
crescant ac multiplicentur hi, quos etsi malos ipse non fecit, tamen
malos futuros esse praescivit. Nimis enim consilium ejus in abdito
est, quo etiam malis bene utitur ad provectum bonorum, etiam in hoc
mirificans omnipotentiam bonitatis suae: quia sicut illorum nequitiae
est male uti bonis operibus ejus, sic illius sapientiae est bene uti
malis operibus eorum.
19. Hanc igitur altitudinem sacramenti sic commendat Apostolus:
Nolo vos ignorare, fratres, hoc sacramentum, ut non sitis vobis
sapientes, quia caecitas ex parte in Israel facta est, donec
plenitudo Gentium intraret, et sic omnis Israel salvus fieret
(Rom. XI, 25, 26). Ex parte, dixit, quia non omnes
excaecati sunt: erant enim ex illisqui Christum cognoverunt.
Plenitudo autem Gentium in his intrat, qui secundum propositum vocati
sunt; et sic omnis Israel salvus fiet, quia et ex Judaeis et ex
Gentibus, qui secundum propositum vocati sunt, ipsi verus sunt
Israel, de quo dicit idem Apostolus, Et super Israel Dei
(Galat. VI, 16): illos autem dicit Israel secundum carnem;
Videte, inquit, Israel secundum carnem (I Cor. X, 18).
Deinde interponit testimonium prophetae, Veniet ex Sion, qui
eripiat et avertat impietatem ab Jacob; et hoc illis a me
testamentum, cum abstulero peccata eorum (Isai. LIX, 20):
non utique omnium Judaeorum, sed dilectorum .
20. Hinc adjungit ea, quae inquirenda posuisti, Secundum
Evangelium quidem inimici propter vos. Pretium quippe redemptionis
nostrae sanguis est Christi, qui utique nonnisi ab inimicis potuit
occidi. Hic est ille usus malorum in provectum bonorum. Quod vero
adjungit, secundum electionem autem dilecti propter patres, hinc
ostendit non illos inimicos, sed electos esse dilectos. Sed
Scripturae mos est ita loqui de parte tanquam de toto: sicut
Corinthios in primis Epistolae suae partibus, ita laudat tanquam
omnes tales sint, cum essent laudabiles quidam eorum; et postea in
nonnullis Epistolae ipsius locis, ita reprehendit tanquam omnes
culpabiles essent, propter quosdam qui tales erant. Istam divinarum
Scripturarum consuetudinem per omne corpus Litterarum ejus creberrime
sparsam, quisquis diligenter adverterit, multa dissolvit quae inter se
videntur esse contraria. Inimicos ergo alios dicit, alios dilectos:
sed quia in uno populo erant, velut eosdem ipsos dicere videtur.
Quanquam et ex ipsis inimicis qui crucifixerunt Dominum, plerique
conversi sunt, et apparuerunt electi. Tunc electi, quando conversi,
quantum ad salutis initium: quantum vero ad Dei praescientiam, non
tunc electi, sed ante constitutionem mundi, sicut idem dicit
apostolus, quod elegerit nos ante mundi constitutionem (Eph. I,
4). Duobus itaque modis, ipsi inimici qui dilecti: sive quia in
uno populo utrique fuerant; sive quia ex inimicis saevientibus usque ad
sanguinem Christi, quidam eorum dilecti facti erant secundum
electionem quae latebat in praescientia Dei. Ad hoc enim addidit,
propter patres; quia id quod patribus promissum est oportebat impleri,
sicut circa finem Epistolae ad Romanos ait: Dico enim Christum
ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas
promissiones patrum. Gentes autem super misericordia glorificare Deum
(Rom. XV, 8, 9). Secundum istam misericordiam dictum est,
inimici propter vos: quod et supra dixerat, Illorum delicto salus
Gentibus.
21. Cum autem dixisset, secundum electionem dilecti propter
patres, addidit, Sine poenitentia enim sunt dona et vocatio Dei.
Vides certe illos significari, qui pertinent ad numerum
praedestinatorum. De quibus alio loco dicit, Scimus quia
diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum
propositum vocati sunt . Multi enim sunt vocati, pauci vero electi
(Matth. XXII, 14): qui vero electi, ipsi sunt secundum
propositum vocati; in quibus Dei procul dubio praescientia falli non
potest. Hos praescivit et praedestinavit conformes imaginis Filii
sui, ut sit ipse primogenitus in multis fratribus. Quos autem
praedestinavit, illos et vocavit. Haec vocatio est secundum
propositum; haec est sine poenitentia. Quos autem vocavit, illos et
justificavit: quos autem justificavit, illos et glorificavit. Si
Deus pro nobis, quis contra nos (Rom. V, 28-31)?
22. Non sunt in ista vocatione, qui in fide quae per dilectionem
operatur (Galat. V, 6), etiamsi aliquantum ambulant, non
perseverant usque in finem. Et utique potuerunt rapi, ne malitia
mutaret intellectum eorum (Sap. IV, 11), si ad illam
praedestinationem et vocationem, quae secundum propositum et sine
poenitentia est, pertinerent. At ne quisquam praesumptor ita de
occultis judicet alienis, ut dicat, Ideo non rapti sunt ex hac vita,
antequam essent fidei desertores, quia in eadem vita non fideliter
ambulabant, et hoc in eorum cordibus noverat Dominus, quamvis
hominibus aliter appareret: quid dicturus est de infantulis parvulis,
qui plerique accepto in illa aetate christianae gratiae Sacramento,
cum sine dubio pertinerent ad vitam aeternam regnumque coelorum, si
continuo ex hac vita emigrarent, sinuntur crescere, et nonnulli etiam
apostatae fiunt? Unde, nisi quia non pertinent ad illam
praedestinationem, et secundum propositum ac sine poenitentia
vocationem? Cur autem ad eam alii pertineant, alii non pertineant,
occulta causa esse potest, injusta esse non potest. Numquid enim
iniquitas apud Deum? Absit (Rom. IX, 14). Nam et hoc ad
illam pertinet altitudinem judiciorum, quam mirans tanquam expavit
Apostolus. Ideo quippe illa judicia vocat, ne quisquam talia fieri
putet, sive iniquitate sive temeritate facientis, sive casu et
fortuito labentibus ullis partibus tam dispositorum sub tanta sapientia
Dei saeculorum.
23. In Epistola porro ad Colossenses quod scriptum est, Nemo vos
seducat volens in humilitate (Coloss. II, 18), et caetera quae
sequuntur, quousque tibi obscura esse dixisti, nec ego adhuc sine
caligine intelligo. Atque utinam praesens de me ista quaesiisses: in
eo quippe sensu, quem mihi in his verbis habere videor, adhibenda est
quaedam pronuntiatio in vultu et modo vocis, qui exprimi litteris non
potest, ut ex aliqua parte aperiatur; quod ideo fit obscurius, quia
non recte, sicut existimo, pronuntiatur. Quod enim scriptum est,
Ne tetigeritis, ne gustaveritis, ne attaminaveritis; tanquam
praeceptum putatur Apostoli, nescio quid tangere, gustare,
attaminare prohibentis. Contra est autem, si tamen in tanta
obscuritate ista non fallor. Per irrisionem quippe verba posuit
eorum, a quibus eos nolebat decipi atque seduci, qui discernentes
cibos secundum culturam Angelorum, atque ita de hoc mundo
decernentes, dicunt, Ne tetigeritis, ne gustaveritis, ne
attaminaveritis; cum sint omnia munda mundis (Tit. I, 15), et
omnis creatura Dei bona sit (I Tim. IV, 4): quod in alio loco
ipse evidenter commendat.
24. Totam ergo ipsius sententiae circumstantiam videamus: ita enim
Apostoli intentione perspecta, sensum ejus, quantum valemus,
fortasse tenebimus. Quibus enim ista scribit, metuebat eos seduci
umbris rerum, dulci nomine scientiae, et averti a luce veritatis quae
est in Christo Jesu Domino nostro. Hanc autem sub nomine sapientiae
vel scientiae curam vanarum superfluarumve observationum, et de
superstitione gentilitatis, maximeque ab eis qui Philosophi sunt
nuncupati, et a Judaismo, cavendam esse cernebat, ubi erant umbrae
futurorum removendae, quoniam lumen earum jam Christus advenerat.
Cum ergo commemorasset et commendasset quantum certamen pro eis
haberet, et pro his qui Laodiceae fuerant, et quicumque non viderant
faciem ejus in carne, ut cordibus consolarentur copulati in charitate,
et in omnibus divitiis plenitudinis intellectus, ad cognoscendum
mysterium Dei, quod est Christus, in quo sunt omnes thesauri
sapientiae et scientiae absconditi; Hoc dico, inquit, ut nemo vos
circumveniat in veri simili sermone: quia veritatis amore ducebantur,
veri similitudinem illis timuit, ne deciperentur. Et ideo commendavit
in Christo quod dulcissimum habebant thesaurum, scilicet sapientiae et
scientiae, cujus nomine et promissione induci poterant in errorem.
25. Nam etsi corpore, inquit, absens sum, spiritu vobiscum sum;
gaudens, et videns vestram ordinationem, et id quod deest fidei
vestrae in Christo. Ideo illis timebat, quoniam quid eis adhuc
deesset, videbat. Sicut ergo accepistis, inquit, Jesum Christum
Dominum nostrum, in ipso ambulate; radicati et superaedificati in
ipso, et confirmati in fide, sicut et didicistis, abundantes in ea
gratiarum actione. Vult eos fide nutriri, ut capaces fiant
participandorum thesaurorum sapientiae et scientiae, qui sunt
absconditi in Christo; ne antequam sint ad haec idonei, veri simili
sermone capiantur, et a veritatis itinere devient. Deinde apertius,
quid eis timeat ostendens: Videte, inquit, ne quis vos decipiat per
philosophiam, et inanem seductionem, secundum traditionem hominum,
secundum elementa mundi, et non secundum Christum: quia in ipso
habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter. Ideo corporaliter
dixit, quia illi umbratiliter seducebant; translato verbo usus, sicut
etiam umbrae nomen in his rebus non est utique verbum proprium, sed
quadam similitudinis ratione translatum. Et estis in illo, inquit,
repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis. Per
principatus enim et potestates superstitio Gentilium vel Philosophi
seducebant, praedicantes illam quam vocant theologiam per clementa
hujus mundi. Caput autem omnium Christum, principium omnium voluit
intelligi, sicut ipse, cum ei dictum esset. Tu quis es? respondit:
Principium, qui et loquor vobis (Joan. VIII, 25). Omnia
enim per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil (Id. I,
3). Mirabiliter autem vult eos esse horum velut mirabilium
contemptores, cum eos ostendit corpus factos illius capitis, dicendo:
Et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et
potestatis.
26. Hinc jam ne umbris Judaismi seducantur, adjungit: In quo
etiam circumcisi estis, circumcisione non manufacta in exspoliatione
corporis carnis; vel, sicut aliqui habent, in exspoliatione corporis
peccatorum carnis, in circumcisione Christi; consepulti ei in
Baptismo, in quo et consurrexistis per fidem operationis Dei, qui
suscitavit illum a mortuis. Vide quemadmodum et hic corpus Christi
eos ostendit, ut ista contemnant, cohaerentes tanto capiti suo,
mediatori Dei et hominum Christo Jesu, et nullum falsum vel
invalidum medium per quod Deo cohaereant, requirentes. Et vos,
inquit, cum essetis mortui in delictis et praeputio carnis vestrae;
praeputium vocavit quod significatur praeputio, hoc est delicta
carnalia quibus exspoliandi sumus: vivificavit, inquit, cum illo,
donans vobis omnia delicta, delens quod adversus nos erat chirographum
in decretis, quod erat contrarium nobis; quia reos Lex faciebat,
quae subintraverat ut abundaret delictum. Tollens, inquit, illud de
medio et affigens illud cruci, exuens se carne, principatus et
potestates exemplavit, fiducialiter triumphans eos in semetipso: non
utique bonos, sed malos principatus et malas potestates, diabolicas
scilicet et daemoniacas exemplavit ; id est, exemplum de illis dedit,
ut quemadmodum ipse se exuit carne, sic suos ostenderet exuendos
carnalibus vitiis, per quae illi eis dominabantur.
27. Jam hic diligenter attende quamadmodum inferat propter quod
cuncta ista commemoravimus. Nemo ergo vos, inquit, judicet in cibo:
tanquam propterea omnia illa dixerit, quia isti per hujusmodi
observationes seducebantur a veritate, qua liberi fiebant; de qua
dictum est in Evangelio, Et veritas liberavit vos (Id. VIII,
32), id est, liberos faciet. Nemo ergo vos, inquit, judicet in
cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut
sabbatorum; quod est umbra futurorum: hoc propter Judaismum. Deinde
sequitur propter superstitiones Gentilium, Corpus autem Christi,
inquit, nemo vos convincat: turpe est, inquit, et nimis incongruum,
et a generositate vestrae libertatis alienum, ut cum sitis corpus
Christi, seducamini umbris, et convinci videamini veluti peccantes,
si haec observare negligitis. Corpus ergo Christi, nemo vos
convincat volens in humilitate cordis. Hoc si per verbum graecum
diceretur, etiam in latina consuetudine populari sonaret usitatius.
Sic enim et vulgo dicitur qui divitem affectat, thelodives, et qui
sapientem, thelosapiens, et caetera hujusmodi: ergo et hic
thelohumilis, quod plenius dicitur thelon humilis, id est, volens
humilis, affectans humilitatem; quod intelligitur, volens videri
humilis, affectans humilitatem. Hoc enim talibus observationibus
agitur, ut cor hominis velut religione humile reddatur. Addidit autem
et culturam Angelorum, vel sicut vestri codices habent, religionem
Angelorum, quae graece TRESKEIA dicitur; Angelos volens
intelligi Principatus, quos elementorum mundi hujus praepositos, in
his observationibus colendos esse arbitrantur.
28. Nemo ergo vos, inquit, convincat cum sitis corpus Christi,
volens videri humilis corde in cultura Angelorum, quae non vidit
inculcans : vel, sicut quidam codices habent, quae vidit inculcans.
Aut enim sic dicere voluit, quae non vidit inculcans: quia homines
ista suspicionibus et opinionibus agunt; non quod viderint ista esse
facienda. Aut certe, quae vidit inculcans: id est magna existimans,
quia vidit ea quibusdam locis observari alibi ab hominibus quorum
auctoritati haberet fidem etiam ratione non reddita; et ideo sibi
magnus videtur, quia ei contigit quorumdam sacrorum videre secreta.
Sed plenior sensus est, quae non vidit inculcans, frustra inflatus
mente carnis suae. Mirabiliter ibi eum dixit inflatum mente carnis
suae, ubi thelohumilem supra dixerat: fit enim miris modis in anima
hominis, ut de falsa humilitate magis infletur, quam si apertius
superbiret. Et non tenens, inquit, caput, quod vult Christum
intelligi, ex quo omne corpus compactum et connexum, subministratum et
copulatum crescit in incrementum Dei. Si ergo mortui estis cum
Christo ab elementis hujus mundi: quid adhuc velut viventes de hoc
mundo decernitis?
29. His dictis inserit verba eorum qui decernunt de hoc mundo per
has observationes quasi rationabiles, affectata vanitate humilitatis
inflati: Ne tetigeritis, ne gustaveritis, ne attaminaveritis.
Recolamus quod dictum est superius, ut hoc intelligamus. Non vult
enim eos in his observationibus judicari, ubi dicitur, Ne
tetigeritis, ne gustaveritis, ne attaminaveritis: quae sunt omnia,
inquit, in corruptionem per abusionem. Omnia haec, inquit, magis ad
corruptionem valent, cum superstitiose ab eis abstinetur, ut eis homo
abutatur, id est, non eis utatur secundum praecepta et doctrinas
hominum. Hoc planum est; sed quod sequitur multum requiris: Quae
sunt quidem rationem habentia sapientiae in observatione, et humilitate
cordis, et vexatione corporis; vel, sicut alii interpretati sunt, ad
non parcendura corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.
Cur, inquis, haec dicit rationem habere sapientiae, quae ita
reprehendit?
30. Dicam, quod et ipse in Scripturis potes advertere, saepe
sapientiam positam etiam in sedibus mundi hujus, quam dicit expressius
sapientiam hujus mundi. Nec moveat quod hic non addidit, Mundi.
Non enim et alio loco, cum ait, Ubi sapiens? ubi scriba (I Cor.
I, 20)? addidit, Hujus mundi; ut diceret, Ubi sapiens hujus
mundi: et tamen hoc intelligitur. Sic et ista ratio sapientiae.
Nihil enim ab eis dicitur in hujusmodi superstitiosis observationibus,
ubi non mundi hujus elementorum naturarumque rerum, ratio quaedam
sapientiae reddi videatur. Nam et cum dicit, Cavete ne quis vos
decipiat per philosophiam; non ait, Hujus mundi: et quid est
philosophia latine, nisi studium sapientiae? Sunt ergo, inquit,
ista rationem quidem habentia sapientiae, id est, de quibus aliqua
ratio reddatur secundum elementa mundi hujus, et principatus ac
potestates. In observatione et humilitate cordis: id enim agunt
ista, ut superstitionis vitio cor humilietur. Ad non parcendum
corpori: dum fraudatur istis escis quibus compellitur abstinere. Non
in honore aliquo ad saturitatem carnis: non quod honoratius illo magis
quam illo cibo caro saturetur, cum ad ejus necessitatem non pertineat
nisi quolibet valetudini apto alimento refici atque fulciri.
CAPUT III.
31. De Evangelio inquisitio tua solet multos movere, quomodo
Dominus post resurrectionem, cum in eodem corpore surrexerit , a
quibusdam qui eum noverant, utriusque sexus hominibus, et agnitus non
sit, et agnitus sit. Ubi primum quaeri solet utrum in ejus corpore,
an potius in illorum oculis aliquid factum sit quo non posset agnosci.
Cum enim legitur, Tenebantur oculi eorum ne agnoscerent eum (Luc.
XXIV, 16); impedimentum quoddam agnoscendi videtur in luminibus
factum esse cernentium: cum vero aperte alibi dicitur, Apparuit eis
in alia effigie (Marc. VI, 12), utique in ipso corpore cujus
alia erat effigies, aliquid factum fuisse, quo impedimento
tenerentur, id est, moram agnoscendi paterentur oculi illorum. Sed
ego miror, cum duo sint in corpore quibus cujusque species agnoscatur,
lineamenta et color, cur ante resurrectionem, quod in monte ita
transfiguratus est ut fieret et vultus ejus splendidissimus sicut sol
(Matth. XVII, 2), neminem movet eum usque ad tantam
excellentiam fulgoris et lucis colorem sui corporis mutare potuisse; et
post resurrectionem movet aliquatenus lineamenta mutata esse, ut non
posset agnosci, et rursum eadem potentiae facultate, sicut tunc
pristinum colorem, sic et post resurrectionem pristina lineamenta
revocasse. Nam et illi tres discipuli, ante quorum oculos in monte
transfiguratus est, non eum agnoscerent, si ad eos talis aliunde
venisset: sed quia cum illo erant, ipsum esse certissime retinebant.
At enim corpus ipsum erat, in quo resurrexit. Quid hoc ad rem? Nam
illud utique ipsum corpus erat in quo in monte transfiguratus est; et
ipsum erat juvenis in quo natus est: et tamen si quis eum repente
juvenem vidisset, qui nonnisi infantulum nosset, non utique
agnosceret. An vero ad lineamenta mutanda non potest celeriter Dei
potestas, quod potest per annorum moras hominis aetas?
32. Quod autem Mariae dixit, Noli me tangere, nondum enim
ascendi ad Patrem (Joan. XX, 17), nihil aliud me intellexisse
noveris, quam tu. Ita enim significare voluit tactum spiritualem, id
est, accessum fidei se requirere, qua creditur eum excelsum esse cum
Patre. Et quod ab illis duobus in fractione panis est agnitus
(Luc. XXIV, 30, 31), Sacramentum esse quod nos in
agnitionem suam congregat, nullus debet ambigere.
33. De verbis Simeonis, ubi ait Virgini matri Domini, Et tuam
ipsius animam pertransibit framea, in alia epistola cujus exemplum
etiam modo misi, dixi quid mihi videatur; quod etiam tibi inter
caetera visum est. Et quod adjunxit, Ut denudentur multorum cordium
cogitationes (Id. II, 35), hoc intelligendum puto, quia per
Domini passionem, et insidiae Judaeorum, et discipulorum infirmitas
patuit. Tribulationem igitur, gladii nomine significatam esse,
credibile est, quo materna anima vulnerata est doloris affectu. Ipse
fuit gladius in ore persecutorum, de quibus in Psalmo dicitur: Et
gladius in ore eorum (Psal. LVIII, 8). Ipsi enim erant
filii hominum, quorum dentes arma et sagittae, et lingua eorum gladius
acutus (Psal. LVI, 5). Nam et ferrum quod pertransiit animam
Joseph, pro dura tribulatione positum mihi videtur: aperte quippe
dicitur, Ferrum pertransiit animam ejus, donec veniret verbum ejus;
id est, tamdiu fuit in dura tribulatione, donec fieret quod
praedixit. Hinc enim magnus est habitus, et ab illa tribulatione
liberatus. Sed ne humanae sapientiae tribueretur, quod venit verbum
ejus, id est, factum est quod praedixit, more suo Scriptura sancta
Deo inde dat gloriam, et continuo subjungit: Eloquium Domini
ignivit eum (Psal. CIV, 18, 19).
34. Ut potui non defui interrogationibus tuis adjutus orationibus
tuis, et ipsis quas misisti, disputationibus tuis. Cum enim
interrogando disputas, et quaeris acriter et doces humiliter. Utile
est autem ut de obscuritatibus divinarum Scripturarum, quas
exercitationis nostrae causa Deus esse voluit, multae inveniantur
sententiae, cum aliud alii videtur, quae tamen omnes sanae fidei
doctrinaeque concordent. Dabis sane veniam stilo meo multum
festinanti, ut jam in navi constituto occurrerem perlatori Filium
autem nostrum Paulinum, in Christi charitate dulcissimum, in hac
potius epistola resaluto , et paucis ut festinus exhortor, ut
misericordiae Domini qui sciens dare auxilium de tribulatione, eum
turbulentissima tempestate misit in portum, quo tu pelago tranquilliore
permeasti, ipsi marinae tranquillitati minime credens, et qui ejus
rudimentis excipiendis atque nutriendis te dedit, gratias agas quantas
potest, et omnia ejus ossa dicant: Domine, quis similis tibi
(Psal. XXXIV, 10)? Non enim uberiore fructu legit vel
audit me docentem ac disserentem, vel quibuslibet exhortationibus
accendentem, quam inspicit te viventem. Resalutant sanctam et
sincerissimam Benignitatem tuam conservi mei qui mecum sunt.
Condiaconus autem noster Peregrinus, ex quo a me profectus est cum
sancto fratre nostro Urbano, quando episcopatus sarcinam subire
perrexit, nondum remeavit Hipponem: salvos eos tamen in nomine
Christi, et litteris eorum et fama nuntiante cognoscimus.
Compresbyterum Paulinum, et omnes qui tua praesentia in Domino
perfruuntur, germano salutamus affectu.
|
|