|
Domino merito illustri, e debito a me honore dignissimo filio
CAECILIANO, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
1. Querela de me apud te litteris tuis indita tanto est mihi
gratior, quanto plenior charitatis. Si ergo quod tacui purgare
coner, quid conabor aliud quam ostendere te non habuisse causam quam
mihi succensere deberes? Sed cum id in te magis diligam, quod de mea
reticentia es dignatus offendi, quam inter tuas curas nihil momenti
habere credideram; causam meam deseram, si me purgare contendero. Si
enim indignari non debuisti, quia non ad te scripserim; nihil me
pendis, qui loquarne an taceam indifferenter feras. Porro quia me
tacuisse moleste tulisti, indignatio ista, indignatio non est. Non
itaque tam doleo me non praebuisse, quam gaudeo te nostrum desiderasse
sermonem. Nam veterem amicum, et quod abs te taceri, sed a nobis
oportet agnosci, talem ac tantum virum in peregrinis positum, curisque
publicis laborantem, quod memoriae fuerim, honori mihi est, non
moerori. Ignosce igitur agenti gratias quod me indignum non putasti
cui succenseres tacenti. Nunc enim inter tot et tanta negotia, non
tua, sed publica, id est omnium, non solum onerosas non esse, verum
etiam gratas esse posse litteras meas credidi benevolentiae tuae, qua
excellentiam vincis.
2. Cum enim accepissem mihi a fratribus epistolam missam sancti et
praecipuis meritis venerandi papae Innocentii, quam per tuam
Praestantiam ad me datam certis declaratur indiciis; ideo nullam tuam
paginam simul advectam esse putaveram quod scribendi et rescribendi cura
nolueris, gravioribus rebus occupatus, obstringi. Nam utique
consentaneum videbatur ut qui mihi sancti viri scripta dignatus es
mittere, ea sumerem adjuncta cum tuis. Hinc ergo statueram non esse
oneri litteras meas animo tuo, nisi esset necesse commendandi alicujus
gratia, cui hoc negare non possem intercessionis officio; quae solet
nostra esse omnibus concedendi consuetudo, et quaedam, etiam
importuna, non tamen improbanda, professio. Itaque feci: nam amicum
meum commendavi benignitati tuae; a quo etiam sua rescripta jam
sumpsi, agente gratias, quas et ipse ago.
3. Si quid autem de te mali existimarem, praesertim in ea causa quam
etiam non expressam, tamen mihi tua epistola redolebat; absit ut ad te
tale aliquid scriberem, ubi ullum vel mihi vel cuiquam beneficium
postularem. Aut enim conticescerem, observans tempus ubi te possem
habere praesentem; aut si litteris agendum putarem, illud potius
agerem, et sic agerem, ut dolorem manifestare vix posses. Nam ideo
post illius impiam crudelemque perfidiam (cui etiam per tuam nobiscum
participatam sollicitudinem frustra vehementer institimus, ne illo cor
nostrum dolore percelleret, suam vero conscientiam tanto scelere
trucidaret), continuo sum a Carthagine profectus, occultato abscessu
meo, ne tot ac tanti qui ejus intra ecclesiam gladium formidabant,
violentis fletibus et gemitibus me tenerent, putantes meam sibi aliquid
posse prodesse praesentiam, ut quem satis digne pro ejus anima
objurgare non possem, pro illorum corporibus etiam rogare compellerer.
Quam tamen eorum corporalem salutem satis parietes ecclesiae
muniebant. Ego autem duris coarctabar augustiis, quod neque ille me
pateretur, qualem oporteret; et insuper facere cogerer quod non
deceret. Dolebam etiam graviter vicem venerabilis coepiscopi mei
tantae rectoris Ecclesiae, ad cujus pertinere dicebatur officium,
post hominis tam nefariam fallaciam adhuc se praebere humilem, quo
caeteris parceretur. Fateor; cum tantum malum nullo pectoris robore
potuissem tolerare, discessi.
4. Haec esset et nunc silentii mei causa apud te, quae fuit tunc
discessionis meae, si te apud illum egisse crederem, ut tam nefarias
ulcisceretur injurias. Credunt ista qui nesciunt quomodo, et
quoties, et quae nobis dixeris, cum anxia cura perageremus ut quanto
tibi familiarius inhaerebat, quanto ad eum crebrius ventitabas, quanto
saepius cum solo colloquebaris, tanto magis curaret existimationem
tuam; ne his qui tui dicebantur inimici talem exitum daret, ut nihil
cum illo aliud egisse putareris. Quod quidem nec ego credo, nec
fratres mei qui te in loquelis audierunt, et auditu atque omni nutu
viderunt signa benigni pectoris tui. Sed, obsecro te, ignosce
credentibus: homines enim sunt, et in animis hominum tantae latebrae
sunt, et tanti recessus, ut omnes suspiciosi cum merito culpentur,
etiam laudari arbitrentur se debere, quod cauti sint. Causae
stabant; ab uno eorum quos teneri ille repente praeceperat,
gravissimam te passum fuisse injuriam noveramus. Frater quoque ejus,
in quo Ecclesiam maxime persecutus est, nescio quid duriter quasi
praeferens tibi respondisse dicebatur. Putabantur tibi ambo esse
suspecti. Postulati cum abiissent, te illic remanente, et cum illo
secretius, ut ferebatur, loquente, subito jussi sunt detineri.
Amicitiam vestram non recentem, sed veterem, homines loquebantur.
Famam confirmabat tanta conjunctio, et tam assidua solius cum solo
sermocinatio. Potestas illius magna tunc erat. Calumniae facilitas
radiabat. Non erat grande negotium procurari aliquem, qui diceret
quod salute promissa dicendum ille mandasset. Omnia in tempore isto
suffragabantur, ut etiam uno teste, tanquam invidioso et credibili
crimine, sine jubentis discrimine quilibet de medio tolleretur.
5. Nos interea, quoniam rumor erat quod ecclesiastica manus posset
eos eripere, falsis promissionibus ludebamur; ut illo non solum quasi
volente, sed etiam instante, pro eis ad Comitatum episcopus
mitteretur, ea pollicitatione interposita episcopalibus auribus, quod
donec aliquid pro eis illic ageretur, nullum causae illorum excitaretur
examen. Postremo, pridie quam terirentur, venit ad nos Praestantia
tua; spem dedisti, qualem nunquam antea dederas, quod eos tibi posset
concedere profecturo, cum illi graviter prudenterque dixisses, totum
quod tecum tam assidue familiarius secretiusque loqueretur, non te
honorare potius quam gravare , atque ad id valere, quod communicato et
pertractato inter vos mortis eorum consilio, nemo dubitaret quid post
haec omnia sequeretur. Quae cum te dixisse nobis indicares, inter
narrandum namque tendens in eum locum ubi celebrantur sacramenta
fidelium, stupentibus nobis ita jurasti te ista dixisse, ut non solum
tunc, verum etiam nunc post tam horrendum inopinatum exitum, cum tuos
omnes nutus recolo, nimis mihi impudens videar, si de te aliquid mali
credam. Quibus tuis verbis sic eum permotum fuisse dicebas, quod
velut familiare viaticum tibi eorum donaturus esset salutem.
6. Unde testor Dilectioni tuae, postero die, quo illius
parturitionis nefarius fetus est ortus, cum esset nobis repente
nuntiatum illos e carcere ad eum judicem ductos, quanquam perturbati
fuerimus, tamen ego considerans et quae nobis pridie dixeras, et qui
esset post illum exorturus dies, quoniam beati Cypriani erat pridiana
solemnitas , existimavi quod etiam elegerit diem, quo et tibi
postulata concederet, et universam Christi Ecclesiam repente
laetificans, ad locum tanti martyris ascendere voluerit, parcendi
benignitate quam occidendi potestate sublimior; cum ecce nobis nuntius
irruit, quo prius percussos esse nossemus, quam quomodo audirentur
quaerere valeremus. Provisus enim erat et proximus locus, non
suppliciis hominum deputatus, sed ornamento potius civitatis, ubi
merito creditur propterea quosdam ante aliquot dies jussisse mactari,
ne in istis invidiosa novitas esset: quos consilium fuit sic posse
subripi Ecclesiae, si non solum subito feriri juberentur, verum etiam
in loco proximo ferirentur. Satis itaque indicavit ei matri se inferre
non timuisse cruciatum, cujus timuit interventum: Ecclesiae scilicet
sanctae, inter cujus fideles in ejus gremio baptizatos et ipsum utique
noveramus. Post hunc igitur tanti moliminis exitum, cum tam
diligenter nobiscum actum esset, ut etiam per te, etsi nesciente te,
pene securi et pene certi de salute illorum pridie fieremus; quis non
talium, qualis hominum multitudo est, indubitatum haberet, etiam a te
nobis verba data, illis animam ablatam? Ideo, sicut dixi, vir
bone, etiamsi nos hoc non credimus, ignosce credentibus.
7. Absit autem a corde, et qualicumque vita mea, ut apud te pro
aliquo intercederem, vel a te cuiquam beneficium postularem, si te
crederem tanti hujus mali, et tam consceleratae crudelitatis auctorem.
Sed plane fateor, si etiam posthac in ea familiaritate estis in qua
antea fuistis, pace tua sit liber dolor; multum nos quod nolebamus
compellitis credere. Est autem consentaneum ut neque hoc credam, qui
de te illa non credo. Amicus tuus inopinato successu repentinae
potestatis non magis persecutus est illorum vitam, quam tuam famam.
Nec ista loquens, odia tua in illum, mei animi ac professionis
oblitus, inflammo; sed ad fideliorem provoco dilectionem. Qui enim
sic agit cum malis, ut eos malitiae poeniteat, novit etiam
indignatione consulere: nam sicut mali obsunt assentando, ita boni
adversando prosunt. Suam quippe animam eodem ferro, quo alios
insolentissime occidit, gravius altiusque percussit: quod post hanc
vitam, si non eam poenitendo correxerit, et patientia Dei bene usus
fuerit, invenire ac sentire cogetur. Saepe autem vita praeseus etiam
bonorum, Dei judicio malis cripienda permissa est, ne talia perpeti
putaretur malum. Mori quippe in carne quid potest obesse morituris?
aut quid agunt qui mori timent, nisi ut paulo posterius moriantur?
Quidquid obest morientibus, ex vita, non ex morte contingit; in qua
si tales animas habuerint, qualibus christiana gratia subvenitur, non
sane mors eorum vitae bonae occasus fuit, sed melioris occasio.
8. Et majoris quidem mores apparebant huic saeculo amiciores esse
quam Christo: quanquam et ipse juvenilem prius saecularemque vitam
uxore ducta, non parva ex parte correxerat. Non tamen fortasse
misericors Deus fratris eum esse in morte comitem nisi miserans
voluit. Ille vero alius religiose vivit, et multum corde vitaque
christiana. Haec eum fama praecessit, ut in causa Ecclesiae sic
veniret: haec consecuta est cum venisset. Quae illi vero probitas in
moribus, in amicitia fides, in doctrina studium, in religione
sinceritas, in conjugio pudicitia, in judicio continentia; erga
inimicos patientia, erga amicos affabilitas, erga sanctos humilitas,
erga omnes charitas; in beneficiis praestandis facilitas, in petendis
pudor, in recte factis amor, in peccatis dolor! Quantum decus
honestatis, qui splendor gratiae, quae cura pietatis; quae in
subveniendo misericordia, in ignoscendo benevolentia, in orando
fiducia! Quod salubriter sciebat, qua modestia loquebatur! quod
inutiliter nesciebat, qua diligentia scrutabatur! Quantus in eo
contemptus rerum praesentium! quanta spes et desiderium bonorum
aeternorum! Ne relictis omnibus saecularibus actionibus susciperet
cingulum militiae christianae, vinculum praepediebat uxorium, quo jam
innodatus coeperat concupiscere meliora, quando jam non licebat illa,
quamvis inferiora, disrumpere.
9. Quodam die frater ejus, cum jam pariter in custodia tenerentur,
ait illi: Si ego haec pro meritis patior peccatorum meorum; tu,
cujus vitam novimus, tam attente ferventerque christianam, quibus
malis meritis ad ista perductus es? At ille: Parvumne, inquit,
mihi existimas conferri divinitus beneficium, si tamen hoc testimonium
tuum de vita mea verum est, ut hoc quod patior, etiamsi usque ad
effusionem sanguinis patiar, ibi peccata mea puniantur, nec mihi ad
futurum judicium reserrentur. Hic forte aliquis credat eum fuisse sibi
conscium aliquorum occultorum impudicitiae peccatorum. Dicam ergo quid
me Dominus Deus, ad magnam meam consolationem, ex ejus ore audire,
et plane scire voluerit. Cum de hoc ipso, ut sunt humana,
sollicitus, solus cum solo agerem, jam in eadem custodia constituto,
ne quid esset unde majore et insigniore poenitentia Deum sibi placare
deberet; ille ut erat verecundiae singularis, cum ipsam, licet falsam
meam suspicionem erubesceret, sed admonitionem gratissime acciperet,
modeste graviterque subridens, et utraque manu meam dexteram
apprehendens: Testor, inquit, Sacramenta quae per hanc afferuntur
manum, me nullum esse expertum concubitum praeter uxorem, nec ante,
nec postea.
10. Quid ergo huic in morte accidit mali, ac non potius plurimum
boni, cum haec habens dona ad Christum, sine quo inaniter habentur,
ex hac vita migravit? Quae apud te non commemorarem, si crederem te
laudibus ejus offendi. Cum autem hoc non credo, nec illud profecto,
quod te, non dico instante, sed saltem volente aut optante posset
occidi. Proinde judicas nobiscum tanto sincerius, quanto
innocentius, quod ille cum anima sua, quam cum istius corpore
crudelius egerit; quando contemptis nobis, contemptis promissionibus
suis, contemptis tot ac tantis petitionibus et admonitionibus tuis,
contempta denique Ecclesia Christi (et in ea quo, nisi
Christo?), ad finem suae machinationis hujus morte pervenit. An
vero illius honos, istius vel carceri comparandus est, cum ille
fureret sublimatus, iste gauderet inclusus? Horrendis et poenalibus
tenebris, omnes non tantum carceres, sed etiam inferos vincit
scelerati hominis conscientia. Tibi etiam quid nocuit, cujus etsi
famam graviter laesit, tamen innocentiam non peremit? Quamvis fama
quoque ipsa salva sit, et apud eos qui te melius noverunt quam nos, et
apud nos ipsos, qui curas nobiscum tuas, ne tam immane perpetraretur
scelus, tanto expressas inspiciebamus affectu, ut tui cordis
invisibilia pene oculis cerneremus. Sibi igitur ille nocuit, quidquid
nocuit; suam transfixit animam, suam vitam, suam conscientiam; suam
denique ipsam famam, quam bonam solent etiam pessimi concupiscere,
caeca illa crudelitate vastavit. Tanto enim est odiosior omnibus
bonis, quanto magis impiis placere conatus est, vel placuisse
laetatus.
11. Ubi autem magis potuit apparere non eum habuisse necessitatem
quam se habere confinxit, ut ejus obtentu tanquam bonus faceret tantum
malum, quam quod nec illi placuit de cujus praecepto se ausus est
excusare? Referat Praestantiae tuae sanctus diaconus qui per N.
manus, ipse enim fuerat episcopo quem pro illis miseramus adjunctus,
quemadmodum nec indulgentia illis danda visa est, ne vel sic aliquo
crimine notarentur; sed tantum commonitorium quo eos ab omni molestia
liberos dimittere juberetur. Gratuita igitur crudelitate, nulla
necessitate (quamvis et aliae causae, quas suspicamur, nec opus est
committere litteris, forsitan fuerint), atrociter contristavit
Ecclesiam. Ad cujus Ecclesiae gremium frater ejus, metuens perire,
confugerat, ut eum vivum tanti sceleris consiliarium reperiret: cujus
Ecclesiae etiam ipse, cum patronum offendisset, petivit asylum, nec
ei potuit denegari. Hunc si diligis, detestare; si non vis ut in
aeternum puniatur, exhorre. Sic existimationi tuae, sic est vitae
illius consulendum: nam qui in eo diligit quod odit Deus, non solum
odit ipsum, sed etiam seipsum.
12. Quae cum ita sint, nec de tua benignitate credo quod tanti
sceleris auctor vel particeps fueris, neque quod malitiosa crudelitate
fefelleris: quod absit a vita et moribus tuis! Nec amicitias vestras
tales volo, quibus et ille in suum interitum glorietur de malo, et
confirmetur humana suspicio; sed tales potius, quibus ad poenitentiam
disponatur, et talem ac tantam poenitentiam, qualem quantamque
postulant tam horrenda vulnera medicinam: tanto quippe amicior eris,
quanto sceleribus ejus inimicior. Curiosum est Praestantiae tuae
nosse rescriptis, ubi eo die fueris quo illud admissum est; quomodo
acceperis, quid postea egeris, aut cum eum videris quid ei dixeris,
quid ab illo audieris. Ego enim ex quo inde postridie repente
discessi, nihil quod hanc rem attinet, de te audire potui.
13. Quod vero in epistola tua legi, jam te cogi credere, ne a me
videreris, et Carthagini me negatum, tu potius cogis his verbis ut
absentiae meae causas non taceam. Quarum est una, quoniam laborem
quem in illa urbe perpeti necesse est, et quem si exponere velim,
aliud tantum loquendum est, jam sustinere non possum, quod infirmitati
meae propriae, quae nota est omnibus qui familiarius me noverunt,
accessit etiam senectus, quae generis humani est communis infirmitas.
Altera causa est, quod statui, si Dominus velit, quantum mihi ex
illis occupationibus, quas Ecclesiae, cui proprio munere servio,
necessitas flagitat, datur temporis, id totum impendere labori
studiorum ad ecclesiasticas scientias pertinentium; ubi me arbitror,
si Dei misericordiae placet, etiam posteris aliquid profuturum.
14. Unum est autem, si verum quaeris audire, quod in te
molestissime fero, quod cum sis et hujus jam aetatis, et hujus vitae
ac probitatis, adhuc vis esse catechumenus; quasi fideles non
possint, quanto sint fideliores atque meliores, tanto fidelius ac
melius administrare rempublicam. Quid autem boni agitis in his tantis
curis et laboribus vestris, nisi ut bene sit hominibus? Si enim hoc
non agitis, vel dormire satius est noctesque diesque, quam vigilare in
laboribus publicis, nulli utilitati hominum profuturis. Nec sane
dubito Excellentiam tuam . . . .
|
|