|
Dominae sanctae ac venerabili famulae Dei ALBINAE,
AUGUSTINUS, in Domino salutem.
1. Dolorem animi tui, quem te scribis explicare non posse,
consolari aequum est, non augere; ut si fieri potest, sanemus
suspiciones tuas, non ut eis pro nostra causa succensendo, venerandum
cor tuum et Deo dicatum amplius perturbemus. Sancto fratri nostro,
filio tuo Piniano, nullus ab Hipponensibus metus mortis ingestus
est, etiamsi forte ipse tale aliquid timuit. Nam et nos metuebamus ne
ab aliquibus perditis, qui saepe multitudini occulta conspiratione
miscentur, in violentam prorumperetur audaciam, occasione seditionis
inventa quam velut justa indignatione concitarent. Sed, sicut post
audire potuimus, nihil tale a quoquam dictum est vel molitum: sed vere
in fratrem meum Alypium multa contumeliosa et indigna clamabant, a quo
tam ingenti reatu utinam per illius orationes mereantur absolvi. Ego
autem post primos eorum clamores, cum eis dixissem de illo invito non
ordinando qua jam promissione detinerer, atque adjecissem quod si mea
fide violata illum haberent presbyterum, me episcopum non haberent, ad
nostra subsellia, relicta turba redieram. Tum illi aliquantulum
inopinata mea responsione cunctati atque turbati, velut flamma vento
paululum pressa, deinde coeperunt multo ardentius excitari,
existimantes fieri posse ut vel mihi extorqueretur illud non servare
promissum, vel me tenente promissi fidem, ab alio episcopo
ordinaretur. Dicebam ego quibus poteram, qui ad nos in absidem
honoratiores et graviores ascenderant, nec a promissi fide me posse
dimoveri, nec ab alio episcopo in ecclesia mihi tradita, nisi me
interrogato ac permittente, posse ordinari; quod si permitterem, a
fide nihilominus deviarem. Addebam etiam, nihil eos velle, si
ordinaretur invitus, nisi ut ordinatus abscederet. Illi hoc posse
fieri non credebant. Multitudo vero pro gradibus constituta, horrendo
et perseverantissimo clamorum fremitu in eadem voluntate persistens,
incertos animi consiliique faciebat. Tunc illa in fratrem meum indigna
clamabantur, tunc a nobis graviora timebantur.
2. Sed quamvis tanto motu populi et tanta perturbatione Ecclesiae
permoverer, nec aliud constipationi illi dixissem, nisi eum me invitum
ordinare non posse; nec sic tamen adductus sum, quia et hoc promiseram
non me fuisse facturum, ut aliquid ei de suscipiendo presbyterio
suaderem: quod si persuadere potuissem, non jam ordinaretur invitus.
Servavi utriusque promissionis fidem, non solum illius quam jam populo
patefeceram; verum etiam illius in qua uno teste, quantum ad homines
attinet, detinebar. Servavi, inquam, fidem promissionis, non
jurationis, in tanto periculo; quod licet falso, sicut postea
comperimus, metuebatur, omnibus tamen, si quod esset, communiter
impendebat: et erat metus ipse communis, ac propter ecclesiam in qua
eramus maxime metuens, abscedere cogitabam. Sed metuendum fuit ne
magis me absente tale aliquid faceret et reverentia minor, et dolor
ardentior. Deinde si cum fratre Alypio discederem per populum
constipatum, cavendum fuit ne quisquam in eum manum mittere auderet:
si autem sine illo, quae frons esset existimationis, si quid ei
fortassis accideret, et viderer eum propterea deseruisse, ut furenti
populo traderetur?
3. Inter hos aestus meos gravemque moerorem, et nullius consilii
respirationem, ecce repente atque inopinate sanctus filius noster
Pinianus mittit ad me servum Dei, qui mihi diceret, eum se velle
populo jurare, quod si esset ordinatus invitus, ex Africa omnino
discederet; credo, existimans eos, quandoquidem pejerare non posset,
non jam ulterius infructuosa perseverantia clamaturos, ad expellendum
hinc hominem, quem saltem deberemus habere vicinum. Mihi autem, quia
videbatur vehementiorem eorum dolorem post hanc jurationem fuisse
metuendum, apud me tacitus habui; et quia simul petierat ut ad eum
venirem, non distuli. Cum mihi dixisset hoc ipsum, continuo et illud
adjunxit eidem jurationi, quod mihi, dum ad eum pergo, per alium Dei
servum mandaverat, de praesentia scilicet sua, si ei clericatus
sarcinam nolenti nullus imponeret. Hic ego in tantis angustiis quasi
aura spirante recreatus, nihil ei respondi; sed ad fratrem Alypium
gradu concitatiore perrexi, eique quid dixerit dixi. At ille, ut
existimo, devitans ne quid se auctore fieret, unde vos putabat
offendi, Hinc me, inquit, nemo consulat. Quo audito, ad populum
tumultuantem perrexi, factoque silentio, quid promissum esset cum
promissione etiam jurationis aperui. Illi vero qui solum ejus
presbyterium cogitabant atque cupiebant, non ita ut putabam quod
oblatum fuerat acceperunt; sed inter se aliquantulum mussitantes,
petiverunt ut adderetur eidem promissioni atque jurationi, ut si quando
illi ad suscipiendum clericatum consentire placuisset, non nisi in ipsa
Hipponensi ecclesia consentiret. Retuli ad eum; sine dubitatione
annuit. Renuntiavi illis, laetati sunt; et mox jurationem pollicitam
poposcerunt.
4. Reverti ad filium nostrum, eumque inveni fluctuantem quibusnam
verbis comprehendi posset illa cum juratione promissio, propter
necessitates irruentes, quae possent eum ut abscederet cogere. Simul
etiam quid timeret ostendit, ne quis irruisset hostilis incursus, qui
esset discessione vitandus. Volebat addi sancta Melania, et aeris
morbidi causationem; sed illius responsione reprehensa est. Ego autem
dixi, gravem ab illo et non contemnendam causam necessitatis ingestam,
quae cives etiam emigrare compelleret: sed si haec populo dicerentur,
timendum esse ne male nos ominari videremur; si autem sub generali
necessitatis nomine fieret excusatio, non nisi fraudulentam
necessitatem putari. Placuit tamen ut de hac re populi animum
experiremur; et nihil aliud quam id quod putaveramus invenimus. Nam
cum ejus verba a diacono dicta recitarentur, et omnia placuissent; ubi
nomen interpositae necessitatis insonuit, continuo reclamatum est,
promissioque displicuit, tumultu recrudescente, et nihil aliud quam
fraude secum agi populo existimante. Quod cum sanctus filius noster
vidisset, jussit inde auferri nomen necessitatis, rursumque ad
laetitiam populus remeavit.
5. Et cum lassitudinem excusarem, sine me ad plebem accedere
noluit; simul accessimus. Dixit ei quae a diacono audita erant se
mandasse, se jurasse, eaque se esse facturum, continuoque omnia eo
tenore quo dictaverat, prosecutus est. Responsum est, Deo gratias,
et petitum ut totum scriptum subscriberetur. Dimisimus catechumenos,
continuoque scriptum subscripsit. Deinde peti coepimus nos episcopi,
non vocibus populi, sed tamen a populo per honestos fideles, ut nos
quoque subscriberemus. At ubi coepi subscribere, sancta Melania
contradixit. Miratus sum quare tam sero, quasi promissionem illam et
jurationem nos, non subscribendo, facere possemus infectam: sed tamen
obtemperavi; ac sic remansit mea non plena subscriptio, nec ultra
nobis quisquam ut subscriberemus putavit instandum.
6. Qui autem alio die posteaquam ipsum discessisse didicerunt,
fuerint motus vel linguae hominum, quantum satis arbitratus sum,
Sanctitati vestrae per commonitorium intimare curavi. Quisquis itaque
vobis contraria his quae narravi, forte narravit, aut mentitur, aut
fallitur. Quaedam enim quae mihi ad curam non pertinere visa sunt,
praetermisisse me sentio; nulla tamen falsa dixisse. Proinde sanctus
filius noster Pinianus, quod me praesente ac permittente juraverit,
verum est: quod autem me praecipiente juraverit, falsum est. Scit
ipse, sciunt servi Dei quos ad me misit, primo sanctus Barnabas,
deinde Timasius, per quem etiam de promissione praesentiae suae mihi
mandavit. Ipse quoque populus ad presbyterium, non ad jusjurandum
clamando cogebat: sed oblatum sibi non respuit, ea spe quo posset in
eodem apud nos habitante voluntas fieri, quo consentiret ad
ordinationem, ne sicut juraverat, si invitus ordinaretur,
abscederet. Ac per hoc et illi propter opus Dei clamaverunt (neque
enim sanctificatio presbyterii non est opus Dei); et quod postea de
promissa praesentia gratulati non sunt, nisi adderetur quod si quando
ad suscipiendum clericatum consentire vellet, nonnisi in Hipponensi
ecclesia consentiret, satis in promptu est quod etiam de ipsa ejus apud
se habitatione speraverint, ideoque ab illo operis Dei desiderio non
recesserunt.
7. Quomodo ergo dicis hoc eos fecisse turpissimo appetitu pecuniae?
Primo quia ad plebem quae clamabat, omnino non pertinet: sicut enim
plebs Thagastensis de his quae contulistis Ecclesiae Thagastensi,
non habet nisi gaudium boni operis vestri; sic et Hipponensis et
cujuslibet alterius loci, ubi de mammona iniquitatis Domini praecepta
fecistis, vel estis ubicumque facturi. Non ergo populus ut de tanto
viro Ecclesiae consuleret suae ardentissime flagitans, suum
pecuniarium quaesivit commodum a vobis; sed vestrum pecuniae contemptum
dilexit in vobis. Nam si in me dilexerunt, quod audierant paucis
agellulis paternis contemptis, ad Dei liberam servitutem me fuisse
conversum, neque in hoc inviderunt Ecclesiae Thagastensi, quae
carnalis patria mea est; sed cum illa clericatum mihi non imposuisset,
quando potuerunt, habendum invaserunt: quanto flagrantius in nostro
Piniano amare potuerunt tantam mundi hujus cupiditatem, tantas opes,
tantam spem, tanta conversione superatam atque calcatam! Ego quippe
secundum multorum sensum comparantium semetipsos sibimetipsis, non
divitias dimisisse, sed ad divitias videor venisse. Vix enim vigesima
particula res mea paterna existimari potest, in comparatione praediorum
Ecclesiae, quae nunc ut dominus existimor possidere. In qualibet
autem, maxime Africanarum Ecclesiarum, hic noster, non dico
presbyter, sed episcopus sit, comparatus pristinis opibus suis,
etiamsi animo dominantis egerit, pauperrimus erit. Multo ergo
liquidius et securius in hoc amatur christiana paupertas, in quo nulla
rerum ampliorum potest putari cupiditas. Hoc accendit animos populi,
hoc in illam violentiam perseverantissimi clamoris erexit. Non eos
turpis cupiditatis insuper accusemus, sed magis bonum quod ipsi non
habent, saltem in aliis diligere sine crimine permittamus. Nam etsi
fuerint illi multitudini permixti inopes vel mendici, qui simul
clamabant, et de vestra venerabili redundantia indigentiae suae
supplementum sperabant; nec ista, ut arbitror, cupiditas turpis est.
8. Restat ergo ut iste pecuniae turpissimus appetitus ex obliquo in
clericos, et maxime in episcopum dirigatur. Nos enim rebus Ecclesiae
dominari existimamur, nos opibus frui. Postremo quidquid de istis nos
accepimus, nos vel adhuc possidemus, vel ut placuit erogavimus; nihil
inde populo extra clericatum vel extra monasterium constituto, nisi
paucissimis indigentibus largiti sumus. Non ergo dico quia vel in nos
maxime a vobis dici ista debuerunt, verumtamen in nos solos
credibiliter dici potuerunt. Quid ergo faciemus? qua nos, si apud
inimicos non possumus, saltem apud vos ratione purgamus? Res haec
animi est, intus est, procul ab oculis secreta mortalium, Deo
tantummodo nota est. Quid ergo restat, nisi Deum testari cui nota
est? Cum ergo de nobis ista sentitis, non praecipitis (quod multo
melius est, et quod mihi in epistola tua tanquam culpabile objiciendum
putasti), sed omnino cogitis ut juremus; non intentato metu mortis
carnis nostrae, quod populus Hipponensis fecisse putatus est, sed
intentato metu mortis existimationis nostrae, quae propter infirmos
quibus nos praebere ad exemplum bonorum operum qualicumque conversatione
conamur, etiam vitae carnis hujus utique praeponenda est.
9. Verumtamen vobis nos ita cogentibus ut juremus, non succensemus,
sicut vos Hipponensibus succensetis. Creditis enim tanquam homines de
hominibus, etsi ea quae in nobis non sunt, non tamen ea quae in nobis
esse non possunt. Sananda ista in vobis, non accusanda sunt; et
nostra purganda vobis est fama, si est Domino purgata conscientia.
Qui fortasse praestabit, sicut antequam accidisset ista tentatio, ego
et frater meus Alypius collocuti sumus, non ut solum vobis charissimis
commembris nostris, verum etiam ipsis inimicissimis notissimum fiat,
nulla nos cupiditate pecuniae in rebus ecclesiasticis sordidari. Quod
donec fiat, si Dominus donabit ut fiat, ecce nunc interim quod
cogimur facimus, ne vestri cordis medicinam in quantamlibet moram
temporis differamus. Deus testis est, istam omnem rerum
ecclesiasticarum procurationem, quarum credimur amare dominatum,
propter servitutem quam debeo charitati fratrum et timori Dei,
tolerare me, non amare; ita ut ea, si salvo officio possim, carere
desiderem. Nec aliud me de fratre meo Alypio sentire, ipse Deus
testis est. Tamen et de illo aliter sentiendo populus, et, quod est
gravius, Hipponensis, in tantas est illius praecipitatus injurias:
et de nobis vos sancti Dei et pleni visceribus misericordiae talia
credendo, nomine ejusdem populi, qui ad causam hujuscemodi cupiditatis
omnino non pertinet, nos tangere atque admonere voluistis; utique ad
nos corrigendos, neque enim odio, quod absit a vobis: unde non
irasci, sed gratias agere debeo, quod nec verecundius nec liberius
agere potuistis, ut episcopo non quasi conviciose objiceretis, quod
sentiebatis, sed ex obliquo intelligendum relinqueretis.
10. Nec molestum sit vobis, ut vos velut gravatos arbitremini,
quia jurandum putavi. Neque enim gravabat Apostolus, aut eos parum
diligebat quibus dicebat: Non in sermone adulationis fuimus apud vos,
sicut scitis; nec in occasione cupiditatis, Deus testis est (I
Thess. II, 5). Rei quippe apertae ipsos testes adhibuit; rei
autem occultae quem, nisi Deum? Si ergo ille merito est veritus ne
humana ignorantia de illo aliquid tale sentiret, cujus labor omnibus in
promptu erat, quod nisi summa necessitate a populis quibus gratiam
Christi dispensabat, in usus suos aliquid non sumebat, caetera vero
suo victui necessaria suis manibus transigebat: quanto magis nobis
laborandum est ut credatur, qui et merito sanctitatis et virtute animi
longe impares sumus, nec aliquid ad sustentacula hujus vitae operari
nostris manibus possumus; et si possemus, tantis occupationibus, quas
tunc illos non credo fuisse perpessos, nequaquam sineremur? Non ergo
ulterius in hac causa populo christiano, quae Ecclesia est Dei,
objiciatur pecuniae turpissimus appetitus. Tolerabilius enim nobis
objicitur, in quos hujus mali quamvis falsa, tamen verisimilis
suspicio cadere potuit, quam illis, quos ab hoc appetitu et suspicione
constat esse alienos.
11. Denegare autem jurationem qualibet fide praeditas mentes,
quanto magis fide christiana, non dico aliquid contrarium confirmare,
sed omnino dubitare fas non est. De qua re quid sentiam, satis, ut
arbitror, in epistola quam ad fratrem meum scripsi, plenissime
aperui. Scripsit mihi Sanctitas tua: Si aut ego aut Hipponenses
hoc censent, ut jurejurando violenter extorto satisfiat. Tu enim ipsa
quid censes? placetne tibi, ut etiam certa morte imminente, quod tunc
inaniter metuebatur, nomen Domini Dei sui in fallaciam christianus
assumat, Deum suum testem falsitati christianus adhibeat? Qui
profecto si praeter jurationem ad falsum testimonium morte imminente
cogeretur, maculare vitam suam magis timere debuit quam finire.
Hostiles inter se acies et armatae, certe apertissima mortis
intentatione confligunt; et tamen cum invicem jurant, laudamus fidem
servantes, fallentes autem merito detestamur. Ut autem jurarent,
quid utraeque ab alterutris, nisi occidi vel capi timuerunt? Ac per
hoc vel mortis vel captivitatis metu extortae jurationi nisi pareatur,
nisi fides quae ibi data est custodiatur, sacrilegii, perjurii crimine
detinentur, etiam tales homines qui magis metuunt pejerare, quam
hominem occidere: et nos utrum implenda sit extorta juratio servorum
Dei, munere sanctitatis praeeminentium, monachorum ad perfectionem
mandatorum Christi rerum etiam suarum distributione currentium, quasi
disceptaturi ponimus quaestionem!
12. Nam quid exsilii, vel deportationis, aut relegationis nomine,
promissa illa praesentia praegravatur, obsecro te? Puto quod
presbyterium non est exsilium. Hoc ergo noster eligeret, quam illud
exsilium? Absit a nobis, ut sic sanctus Dei et nobis charissimus
defendatur: absit, inquam, ut dicatur maluisse exsilium quam
presbyterium, aut maluisse perjurium quam exsilium. Haec dicerem, si
vere a nobis, aut a populo juratio ei fuisset extorta promittendae
praesentiae; nunc vero non extorta est dum negaretur, sed dum
offerretur accepta. Et hoc ea spe, sicut supra diximus, quia per
illam praesentiam creditum est, eum etiam ad clericatum suscipiendum
posse desiderantibus consentire. Postremo quodlibet de nobis vel de
Hipponensibus sentiatur, longe alia est eorum causa qui coegerint
jurare, quam eorum qui, non dico coegerint, sed suaserint pejerare.
Ipse etiam de quo agitur, considerare non renuat, utrum sit pejus,
sub quolibet timore jusjurandum, an remoto ipso timore perjurium.
13. Deo gratias, quia non aliter Hipponenses promissum circa se
impleri sentiunt, quam ut adsit voluntate habitandi, et eat quo
necesse fuerit cum dispositione redeundi. Nam si verba jurationis
attenderent et exigerent, tam nullo modo servus Dei recedere, quam
ullo modo debuit pejerare. Sed quia crimen eorum esset, non dico
talem virum, sed quemlibet hominem sic tenere; nec ipsi aliam
exspectationem se habuisse probaverunt, qui audientes quod rediturus
abscesserit gratulati sunt, nec aliud illis verax juratio debet, quam
id quod ab illa exspectaverunt. Quid est autem quod dicitur, eum
juratione ore suo expressa, exceptionem fecisse necessitatis? Quasi
non ore suo hoc rursum jusserit auferri. Certe ad populum quando ipse
locutus est, tunc etiam interponeret: quod si fecisset, non utique
responderetur, Deo gratias; sed ad illam rediretur reclamationem quae
facta fuerat, quando sic a diacono recitatum est. Et numquid ad rem
pertinet, sive interposita sit ad recedendum necessitatis excusatio,
sive non sit? Nihil ab illo aliud exspectatum est, quam id quod supra
diximus. Exspectationem autem eorum quibus juratur, quisquis
deceperit, non potest esse non perjurus.
14. Fiat ergo quod promissum est, et infirmorum corda sanentur, ne
tanto exemplo quibus hoc placuerit, ad imitandum perjurium
aedificentur; quibus autem displicet, justissime dicant, nulli
nostrum credendum esse, non solum promittenti aliquid, sed etiam
juranti. Hinc enim potius cavendae sunt linguae inimicorum, de quibus
tanquam jaculis ad interficiendos infirmos major utitur ille inimicus.
Sed absit ut de tali anima speremus aliud quam quod Dei timor
inspirat, et tanta, quae in illa est, excellentia sanctitatis
hortatur. Ego autem, quem dicis etiam prohibere debuisse, fateor non
potui sic sapere, ut tanto vel tumultu vel offensione magis everti
vellem ecclesiam cui servio, quam id quod a tali viro nobis
offerebatur, accipere.
|
|