|
Domino merito venerabili, et unice colendo patri AUGUSTINO,
MACEDONIUS.
1. Optatas admodum Sanctitatis tuae litteras accepi per Bonifacium
venerandae legis antistitem; quem eo magis receptum dilexi quod a me
desiderata pertulerat, sermonem Sanctitatis tuae et incolumitatem,
domine merito venerabilis, et unice colende pater. Itaque sine mora
quod petebat obtinuit. Verum quoniam existit occasio, hoc ipsum
quantulumcumque est quod admonitus indulsi, nolo sine mercede
remanere. Cupio enim accipere eam quae mihi commodet sine pendentis
incommodo, imo quae mihi commodet cum gloria dependentis.
2. Officium sacerdotii vestri esse dicitis intervenire pro reis, et
nisi obtineatis, offendi, quasi quod erat officii vestri minime
reportetis. Hic ego vehementer ambigo utrum istud ex religione
descendat. Nam si a Domino peccata adeo prohibentur, ut ne
poenitendi quidem copia post primam tribuatur; quemadmodum nos possumus
ex religione contendere ut nobis qualecumque illud crimen fuerit,
dimittatur? quod utique, cum impunitum volumus, probamus. Et si
constat non minus auctorem quam probatorem teneri in omnibus quae
peccantur, certum est nos culpae societate vinciri, quoties eum
impunitum esse cupimus, qui culpae tenetur obnoxius. Tum praeterea
accedit hoc quod gravius est. Nam omnia peccata videntur
veniabiliora, cum is qui reus est correctionem promittit: verum nunc,
ut mores nostri sunt, et sceleris poenam cupiunt homines sibi
relaxari, et id propter quod scelus admissum est, possidere. Pro his
quoque interveniendum putat sacerdotium vestrum, de quibus adeo futuri
nulla spes est, ut etiam in praesenti eadem criminis ratio perseveret.
Nam qui tam pervicaciter tenet propter quae crimen admisit, ostendit
se, ubi licentia fuerit, similia peccaturum.
3. Ob haec igitur consulo prudentiam tuam, et me hoc ambiguo quo
laboro, absolvi desidero: nec ob aliam causam consultum te putes.
Caeterum hoc mihi propositum est, ut intercessoribus, praesertim
talis meriti qualis tu es, etiam gratiam agam. Pleraque enim quae
sponte facere videri nolo, ne remissio severitatis alios armet in
crimina, opto bonis intercessoribus relaxare, ut quod libens concedo,
salva severitate judicii, alterius merito videatur indultum. De
scriptis Sanctitatis tuae aliqua mihi promiseras, et non accepi;
quaeso ut vel nunc mittas, et ad hanc meam epistolam respondeas, ut
quia Sanctitatem tuam interim videre non datur, saltem sermonibus tuis
pascar. Incolumem Sanctitatem tuam divinitas aeterna tueatur aevo
largissimo, domine merito venerabilis, et vere colende pater.
|
|