EPISTOLA CLIII . Quaesito respondet Augustinus; multa obiter disserens de restituendis rebus quae proximo ablatae vel male partae sunt.

AUGUSTINUS episcopus, famulus Christi familiaeque ejus, dilecto filio MACEDONIO , in Domino salutem.

CAP. PRIMUM.

1. Negotiosissimum in republica virum, et non suis, sed aliorum utilitatibus attentissimum, qualem te esse et tibi gratulamur et rebus humanis, nec deserere debemus alloquio, nec occupare prooemio. Accipe itaque quod per me, vel nosse voluisti, vel utrum ipse nossem experiri. Quod si parvum aut superfluum judicares, nullo modo inter tam magnas tamque necessarias curas tuas curandum esse censeres. Quaeris a me cur officii sacerdotii nostri esse dicamus intervenire pro reis, et nisi obtineamus, offendi quasi quod erat officii nostri minime reportemus. Ubi vehementer te dicis ambigere utrum istud ex religione descendat. Deinde adjungis qua ratione ita movearis: Nam si a Domino peccata, inquis, adeo prohibentur, ut nec poenitendi quidem copia post primam tribuatur; quemadmodum nos possumus ex religione contendere ut qualecumque illud crimen fuerit, dimittatur? Adhuc gravius urges, et dicis, nos probare quod volumus impunitum; et si constat non minus auctorem quam probatorem teneri in omnibus quae peccantur, certum esse nos culpae societate vinciri, quoties eum impunitum esse volumus, qui culpae tenetur obnoxius.

2. His verbis quem non terreas tuae lenitatis et humanitatis ignarum? Unde nos qui te novimus, et haec quaerendi gratia, non decernendi, scripsisse minime dubitamus, aliis verbis tuis ad ista citius respondemus. Tanquam enim nos haesitare in hac quaestione nolueris, aut praevidisti quid dicturi essemus, aut admonuisti quid dicere deberemus; et aisti: Tum praeterea accedit hoc quod gravius est. Nam omnia peccata videntur veniabiliora, cum is qui reus est correctionem promittit. Antequam ergo discutiam quid sit illud gravius quod in epistola tua sequitur, hoc interim quod dedisti accipiam, eoque utar ad molem hanc amovendam, qua nostrae intercessiones posse reprimi videbantur. Ideo quippe, quantum facultas datur, pro peccatis omnibus intercedimus, quia omnia peccata videntur veniabiliora, cum is qui reus est correctionem promittit. Haec tua est, haec et nostra sententia.

3. Nullo modo ergo culpas quas corrigi volumus, approbamus, nec quod perperam committitur, ideo volumus impunitum esse, quia placet; sed hominem miserantes, facinus autem seu flagitium detestantes, quanto magis nobis displicet vitium, tanto minus volumus inemendatum interire vitiosum. Facile enim est atque proclive malos odisse, quia mali sunt: rarum autem et pium eosdem ipsos diligere, quia homines sunt; ut in uno simul et culpam improbes, et naturam approbes, ac propterea culpam justius oderis, quod ea foedatur natura quam diligis. Non est igitur iniquitatis, sed potius humanitatis societate devinctus, qui propterea est criminis persecutor, ut sit hominis liberator. Morum porro corrigendorum nullus alius quam in hac vita locus est; nam post hanc, quisque id habebit quod in hac sibimet conquisierit. Ideo compellimur humani generis charitate intervenire pro reis, ne istam vitam sic finiant per supplicium, ut ea finita non possint finire supplicium.

CAPUT II.

4. Noli ergo dubitare hoc officium nostrum ex religione descendere, cum Deus apud quem nulla est iniquitas, cujus summa potestas est, qui non tantum qualis quisque sit videt, verum etiam qualis futurus sit praevidet, qui solus potest in judicando non labi, quia in cognoscendo non potest falli, facit tamen, sicut Evangelium loquitur, solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos. Cujus mirabilis bonitatis ut simus imitatores, Dominus Christus exhortans, Diligite, inquit, inimicos vestros; benefacite eis qui vos oderunt; et orate pro eis qui vos persequuntur: ut sitis filii Patris vestri qui in coelis est, qui facit solem suum oriri super bonos et malos, et pluit super justos et injustos (Matth. V, 44, 45). Hac indulgentia et lenitate divina multos abuti ad perniciem suam quis nesciat? Quos arguens Apostolus et graviter increpans dicit: Existimas autem, o homo omnis qui judicas eos qui talia agunt, et facis ea, quoniam tu effugies judicium Dei? An divitias benignitatis ejus, et patientiae, et longanimitatis contemnis? ignoras quoniam benignitas Dei ad poenitentiam te adducit? Secundum autem duritiam tuam et cor impoenitens thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus (Rom. II, 3-6). Numquid quoniam isti in sua nequitia perseverant, ideo Deus in sua patientia non perseverat; per pauca in hoc saeculo puniens, ne divina providentia non esse credatur, et multa servans ultimo examini, ut futurum judicium commendetur?

5. Non, ut opinor, magister ille coelestis impietatem nos diligere praecipit, cum praecipit ut nostros diligamus inimicos, benefaciamus eis qui nos oderunt, oremus pro eis qui nos persequuntur; cum procul dubio, si pie Deum colimus, inimicos atque odiis adversum nos acerrimis incitatos ac persecutores, nisi impios habere non possimus. Num igitur diligendi sunt impii? num impiis benefaciendum est? num pro impiis etiam orandum est? Ita plane. Qui enim hoc praecipit, Deus est; nec tamen nos hoc pacto societati adjungit impiorum, quibus et ipse parcendo, et vitam salutemque largiendo, non utique sociatur. Consilium quippe ejus, quantum homini pio nosse donatum est, exponit Apostolus dicens, Ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Ad hanc volumus adduci pro quibus intervenimus; non eorum peccatis vel parcimus, vel favemus.

CAPUT III.

6. Nam quosdam quorum crimina manifesta sunt, a vestra severitate liberatos, a societate tamen removemus altaris, ut poenitendo placare possint quem peccando contempserant, seque ipsos puniendo. Nam nihil aliud agit quem veraciter poenitet, nisi ut id quod mali fecerit, impunitum esse non sinat: eo quippe modo sibi non parcenti ille parcit, cujus altum justumque judicium nullus contemptor evadit. Quod si iniquis et scelestis ille parcendo, eisque vitam salutemque largiendo, etiam plerisque corum quos novit non acturos poenitentiam, tamen exhibet patientiam; quanto magis nos in eos qui correctionem promittunt, et utrum faciant quod promittunt incerti sumus, misericordes esse debemus, ut rigorem vestrum pro eis intercedendo flectamus, pro quibus et Dominum, quem nihil de moribus eorum etiam futuris latet, non tamen impudenter, quia hoc ipse praecepit, oramus!

7. In tantum autem hominum aliquando iniquitas progreditur, ut etiam post actam poenitentiam, post altaris reconciliationem, vel similia vel graviora committant: et tamen Deus facit etiam super tales oriri solem suum; nec minus tribuit quam ante tribuebat largissima munera vitae ac salutis. Et quamvis eis in Ecclesia locus humillimae poenitentiae non concedatur; Deus tamen super eos suae patientiae non obliviscitur. Ex quorum numero si quis nobis dicat, Aut date mihi eumdem iterum poenitendi locum, aut desperatum me permittite, ut faciam quidquid libuerit, quantum meis opibus adjuvor, et humanis legibus non prohibeor, in scortis, omnique luxuria, damnabili quidem apud Dominum, sed apud homines plerosque etiam laudabili: aut si me ab hac nequitia revocatis, dicite utrum mihi aliquid prosit ad vitam futuram, si in ista vita illecebrosissimae voluptatis blandimenta contempsero, si libidinum incitamenta frenavero, si ad castigandum corpus meum multa mihi etiam licita et concessa subtraxero, si me poenitendo vehementius quam prius excruciavero, si miserabilius ingemuero; si flevero uberius, si vixero melius, si pauperes sustentavero largius, si charitate, quae operit multitudinem peccatorum (I Petr. VIII, 4), flagravero ardentius; quis nostrum ita desipit, ut huic homini dicat, Nihil tibi ista proderunt in posterum; vade, saltem vitae hujus suavitate perfruere? Avertat Deus tam immanem sacrilegamque dementiam! Quamvis ergo caute salubriterque provisum sit ut locus illius humillimae poenitentiae semel in Ecclesia concedatur, ne medicina vilis minus utilis esset aegrotis, quae tanto magis salubris est, quanto minus contemptibilis fuerit; quis tamen audeat dicere Deo: Quare huic homini, qui post primam poenitentiam rursus se laqueis iniquitatis obstringit, adhuc iterum parcis? Quis audeat dicere erga istos non agi quod Apostolus ait, Ignoras quia patientia Dei ad poenitentiam te adducit? aut istis exceptis esse definitum quod scriptum est, Beati omnes qui confidunt in eum (Psal. II, 13)? aut ad istos non pertinere quod dicitur, Viriliter agite, et confortetur cor vestrum, omnes qui speratis in Dominum (Psal. XXX, 25)?

8. Cum igitur super peccatores tanta sit patientia, tanta misericordia Dei, ut in hac temporali vita moribus emendatis, non damnentur in aeternum; qui nullius quae sibi praebeatur exspectat misericordiam, quoniam nemo est illo beatior, nemo potentior, nemo justior: quales non esse oportet homines erga homines, qui hanc vitam nostram quantacumque laude cumulemus, eam sine peccato esse non dicimus? quod si dixerimus, nos ipsos, sicut scriptum est, decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan. I, 8). Proinde licet accusatoris alia persona sit, alia defensoris, alia intercessoris, alia judicis, de quorum propriis officiis nimis longum est, et non necessarium hoc sermone disserere; sic tamen etiam ipsos criminum ultores, atque in hoc officio non ira propria concitatos, sed legum ministros, nec suarum, sed alienarum examina tarum injuriarum vindices, quales judices esse debent, terruit censura divina, ut cogitarent sibi propter sua peccata Dei misericordiam necessariam, nec putarent ad culpam sui officii pertinere, si quid erga eos misericorditer agerent, quorum vitae necisque haberent legitimam potestatem.

CAPUT IV.

9. Nam cum ad Dominum Christum Judaei adduxissent mulierem in adulterio comprehensam, eumque tentantes dicerent quod jussa esset Lege lapidari, ac deinde quaererent quid de illa ipse praeciperet; respondit eis: Qui sine peccato est vestrum, prior in eam lapidem jaciat (Joan. VIII, 7). Ita nec Legem improbavit, quae hujusmodi reas jussit occidi; et illos terrendo ad misericordiam revocavit, quorum judicio haec posset occidi. Puto quod hac sententia Domini audita, si praesens fuit etiam maritus ipse qui violatam sui tori fidem vindicari postulabat, exterritus animum ad voluntatem parcendi ab ulciscendi cupiditate deflexit. Nam quomodo non est admonitus accusator ne suas persequeretur injurias, quando ipsi judices ita sunt a vindicando prohibiti, qui in adultera punienda, non privato dolori compellebantur servire, sed Legi? Unde Joseph, cui virgo Maria, Domini mater, fuerat desponsata, cum eam comperisset esse praegnantem, cui se noverat non esse commixtum, et ob hoc nihil aliud quam adulteram credidisset, puniri tamen eam noluit; nec approbator flagitii fuit Nam haec voluntas ejus etiam justitiae deputatur: ita quippe de illo scriptum est, Et cum esset homo justus, et nollet eam divulgare, statuit eam occulte dimittere. Haec eo cogitante, apparuit illi angelus qui doceret esse numinis, quod ille putaverat criminis (Matth. I, 18-20).

10. Si ergo cogitata infirmitate communi, et accusatorius dolor, et judicatorius rigor frangitur; quod tandem censes pro reis esse debere, vel defensoris vel intercessoris officium? quandoquidem et vos viri boni qui nunc judices estis, et in foro aliquando versati causas hominum suscepistis, scitis quam libentius defendere quam accusare soleretis. Et tamen defensor ab intercessore plurimum distat: nam ille diluendis vel obtegendis criminibus operam maxime impendit; intercessor autem etiam cum de culpa constat, pro poena removenda vel temperanda curam gerit. Hoc sunt apud Deum pro peccatoribus justi; hoc pro se ipsi peccantes invicem ut faciant admonentur: nam scriptum est, Confitemini invicem peccata vestra, et orate pro vobis (Jacobi V, 16). Has sibi partes humanitatis, ubi potest, omnis homo apud hominem vindicat. Nam quod ipse quisque domi suae puniret admissum, in alterius domo vult impunitum. Sive enim adhibeatur apud amicum, sive ille cuiquam in quem potestas ulciscendi est se praesente succenseat, sive irascenti fortuito superveniat; non justissimus, sed inhumanissimus judicatur, si non interveniat. Scio ego te ipsum cum aliis amicis tuis in ecclesia Carthaginensi intercessisse pro clerico, cui merito succensebat episcopus; et utique nullum ibi discrimen sanguinis sub incruenta disciplina timebatur: nec cum id, quod etiam vobis displicebat, inultum esse velletis, tanquam delicti approbatores vos judicabamus, sed tanquam humanissimos intercessores audiebamus. Si ergo vobis fas est ecclesiasticam correptionem intercedendo mitigare; quomodo episcopus vestro gladio debet intercedere, cum illa exeratur ut in quem exeritur bene vivat, iste ne vivat!

11. Postremo ipse Dominus apud homines intercessit, ne lapidaretur adultera, et eo modo nobis intercessionis commendavit officium; nisi quia ille terrendo fecit, quod nos petendo. Ille enim Dominus, nos servi sumus: verumtamen ille sic terruit, ut omnes timere debeamus. Quis enim est nostrum sine peccato? Quod cum illis dixisset a quibus ei offerebatur punienda peccatrix, ut qui sciret se esse sine peccato, prior in illam lapidem mitteret; cecidit saevitia, tremente conscientia: tunc enim ex illa jam congregatione dilapsi, solam misericordi miseram reliquerunt. Cedat huic sententiae pietas Christianorum, cui cessit impietas Judaeorum: cedat humilitas obsequentium, cui cessit superbia persequentium: cedat confessio fidelis, cui cessit simulatio tentatoris. Malis parce, vir bone: quanto melior, tanto esto mitior; quanto fic celsior potestate, tanto humilior fiere pietate .

CAPUT V.

12. Ego quidem intuens, mores tuos, appellavi te virum bonum; sed tu intuens verba Christi, dic tibi ipsi: Nemo bonus, nisi unus Deus (Marc. X, 18). Quod cum verum sit (hoc enim Veritas dixit), nec ego tamen illud existimari debeo fallaci assentatione dixisse, et dominicis verbis quasi contrarius exstitisse, ut cum ille dicat, Nemo bonus, nisi unus Deus, ego te appellaverim virum bonum: non enim et ipse Dominus contraria sibi locutus est, ubi ait, Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona (Luc VI, 45). Deus ergo singulariter bonus est, et hoc amittere non potest; nullius enim boni participatione bonus est, quoniam bonum quo bonus est, ipse sibi est: homo autem cum bonus est, ab illo bonus est; quod a seipso esse non potest. Illius enim spiritu boni fiunt, quicumque boni fiunt; cujus capax creata est nostra natura per propriam voluntatem. Pertinet ergo ad nos, ut boni simus, accipere et habere quod dat qui de suo bonus est: quo quisque neglecto, de suo malus est. Proinde in quantum homo recte agit, id est, scienter et amanter et pie bonum operatur, in tantum bonus est: in quantum autem peccat, id est, a veritate et charitate et pietate deviat, in tantum malus est. Quis autem est in hac vita sine aliquo peccato? Sed eum dicimus bonum, cujus praevalent bona; eumque optimum, qui peccat minimum.

13. Idcirco ipse Dominus, quos dicit bonos propter participationem gratiae divinae, eosdem etiam malos dicit propter vitia infirmitatis humanae; donec totum quo constamus, ab omni vitiositate sanatum, transeat in eam vitam, ubi nihil omnino peccabitur. Nam utique bonos docebat orare, non malos, quibus praecepit ut dicerent, Pater noster, qui es in coelis. Ex hoc enim boni quo filii Dei, non natura geniti, sed gratia facti, tanquam hi quibus recipientibus eum, dedit potestatem filios Dei fieri (Joan. I, 12). Quae generatio spiritualis, more Scripturarum, etiam adoptio nominatur, ut distinguatur ab illa generatione Dei de Deo, coaeterni de aeterno, unde scriptum est: Generationem ejus quis enarrabit (Isai. LIII, 8)? Cum ergo bonos esse demonstraverit, quos voluit Deo veraciter dicere, Pater noster, qui es in coelis; praecepit tamen ut in eadem oratione inter caetera dicerent: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Quae debita esse peccata, quamvis manifestum sit, postea tamen manifestius declaravit dicens: Si enim dimiseritis peccata hominibus, dimittet vobis et Pater vester peccata vestra (Matth. VI, 9, 12, 14). Hanc orationem baptizati orant, nec est prorsus praeteritorum aliquid peccatorum, quod non baptizatis in sancta Ecclesia dimittatur. Sed postea vivendo in hac fragilitate mortali, nisi contraherent quod dimittendum esset, non veraciter dicerent, Dimitte nobis debita nostra. Boni ergo, in quantum filii Dei sunt; in quantum autem peccant (quod sua non mendaci confessione testantur), utique mali sunt.

14. Nisi forte quis dicat, alia bonorum, alia malorum esse peccata; quod non usquequaque improbabiliter dicitur. Verumtamen Dominus Jesus sine ulla ambiguitate malos appellavit eosdem ipsos quorum patrem dicebat Deum. Nam in eodem sermone, ubi illam docet orationem, alio loco exhortans ad precandum Deum, ait, Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Omnis enim qui petit, accipit; et qui quaerit, invenit; et pulsanti aperietur: et paulo post, Si ergo vos, inquit, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester, qui in coelis est, dabit bona petentibus se (Matth. VII, 7, 8, 11)? Num igitur Deus pater malorum est? Absit. Quomodo ergo dicitur, pater vester coelestis, quibus dicitur, cum sitis mali: nisi quia utrumque Veritas monstrat, quid simus Dei bono , quid humano vitio; hoc commendans, illud emendans? Merito ait Seneca (qui temporibus Apostolorum fuit, cujus etiam quaedam ad Paulum apostolum leguntur epistolae): Omnes odi qui malos odit. Et tamen ideo diligendi sunt mali, ut non sint mali; quemadmodum, non ut permaneant, sed ut sanentur, diliguntur aegroti.

15. Quidquid autem post eam quae fit in Baptismo, abolitionem peccatorum, in hac vita manendo peccamus, etiamsi non tale sit quod a divinis removeri compellat altaribus, non dolore sterili, sed misericordiae sacrificiis expiatur. Quod ergo agimus ut faciatis intercedentibus nobis, Deo nos noveritis offerre pro vobis. Indigetis enim misericordia quam praebetis; et videte quis dixerit, Dimittite et dimittetur vobis, date et dabitur vobis (Luc. VI, 37, 38). Quanquam etiamsi ita viveremus, ut non esset quare diceremus, Dimitte nobis debita nostra; quanto a nequitia purior animus esset, tanto clementia plenior esse deberet, ut si non compungeremur sententia Domini dicentis, Qui vestrum est sine peccato, prior in illam lapidem jaciat, ipsius qui hoc dixit sectaremur exemplum, qui cum esset utique sine peccato, ait mulieri quam perterriti illi reliquerant: Nec ego te damnabo; vade, jam deinceps noli peccare. Potuit enim metuere flagitiosa mulier ne illis discedentibus, qui sua peccata cogitaverant ut peccato parcerent alieno, illam justissime jam ipse damnaret qui erat sine peccato. At ille non conscientia pavidus, sed plenus clementia, cum illa respondisset a nemine se fuisse damnatam, Nec ego te, inquit, damnabo: tanquam diceret, Si malitia tibi parcere potuit, quid metuis innocentiam? Et ne delictorum non donator, sed approbator videretur; Vade, ait, jam deinceps noli peccare; ut se homini pepercisse, non hominis culpam sibi placuisse monstraret. Jam vides igitur de religione descendere, nec nos societate criminum obstringi, quod intercedimus plerumque etiam pro sceleratis, etsi non scelerati, tamen pro peccatoribus peccatores, et quod veraciter potius quam injuriose dictum accipias, puto quod apud peccatores.

CAPUT VI.

16. Nec ideo sane frustra instituta sunt potestas regis, jus gladii cognitoris, ungulae carnificis, arma militis, disciplina dominantis, severitas etiam boni patris. Habent ista omnia modos suos, causas, rationes, utilitates. Haec cum timentur, et coercentur mali, et quietius inter malos vivunt boni: non quia boni pronuntiandi sunt qui talia metuendo non peccant, non enim bonus est quispiam timore poenae, sed amore justitiae; verumtamen non inutiliter etiam metu legum humana coercetur audacia, ut et tuta sit inter improbos innocentia, et in ipsis improbis dum formidato supplicio frenatur facultas, invocato Deo sanetur voluntas. Sed huic ordinationi rerum humanarum contrariae non sunt intercessiones episcoporum; imo vero nec causa, nec locus intercedendi ullus esset, si ista non essent. Tanto enim sunt intercedentium et parcentium beneficia gratiora, quanto peccantium justiora supplicia. Nec ob aliud, quantum sapio, in Veteri Testamento, antiquorum temporibus Prophetarum severior Legis vindicta fervebat, nisi ut ostenderetur recte iniquis poenas constitutas: ut quod eis parcere Novi Testamenti indulgentia commonemur, aut remedium sit salutis, quo peccatis parcatur et nostris; aut commendatio mansuetudinis, ut per eos qui parcunt, veritas praedicata non tantum timeatur, verum etiam diligatur.

17. Plurimum autem interest quo animo quisque parcat. Sicut enim est aliquando misericordia puniens, ita et crudelitas parcens. Nam, ut exempli gratia manifestum aliquid ponam, quis non crudelem verius dixerit eum qui puero pepercerit volenti obstinatissime de serpentibus ludere? quis autem non misericordem qui talia prohibens, contemptorem verborum etiam verberibus emendaverit? et ideo non usque ad mortem protendenda est disciplina, ut sit cui prodesse possit. Quanquam etiam cum homo ab homine occiditur, multum distet utrum fiat nocendi cupiditate, vel injuste aliquid auferendi, sicut fit ab inimico, sicut a latrone; an ulciscendi vel obediendi ordine, sicut a judice, sicut a carnifice; an evadendi vel subveniendi necessitate, sicut interimitur latro a viatore, hostis a milite. Et aliquando qui causa mortis fuit, potius in culpa est, quam ille qui occidit; velut si quisquam decipiat fidejussorem suum, atque ille pro isto supplicium legitimum luat. Nec tamen omnis qui causa alienae mortis est, reus est. Quid si enim quisquam stuprum petat, seseque, si non impetraverit, interimat? quid si filius timens patris pia verbera, praecipitio pereat? quid si alius homine liberato, vel ne alius liberetur, sibi ipse mortem inferat? Num propter istas alienarum mortium causas, aut sceleri consentiendum est, aut vindicta peccati, quae non fit nocendi, sed corrigendi studio, etiam paterna tollenda, aut opera misericordiae cohibenda sunt? Haec cum accidunt, debemus eis humanum dolorem; non propter illa, ne accidant, recte factorum reprimimus voluntatem.

18. Sic etiam cum intercedimus pro peccatore damnando, sequuntur aliquando quae nolumus; sive in ipso qui nostra intercessione liberatur, ut vel immanius impunita grassetur audacia, subdita cupiditati, ingrata lenitati, atque unus morti ereptus plurimos necet; vel ipso per beneficium nostrum in melius commutato, moribusque correcto, alius male vivendo pereat, sibique hujus impunitate proposita, talia vel graviora committat. Non, ut opinor, haec mala imputanda sunt nobis, cum intercedimus vobis: sed potius illa bona quae, cum id facimus, intuemur et volumus; id est commendatio mansuetudinis ad conciliandam dilectionem verbo veritatis, et ut qui liberantur a temporali morte, sic vivant, ne in aeternam, unde nunquam liberentur, incurrant.

19. Prodest ergo et severitas vestra, cujus ministerio quies adjuvatur et nostra; prodest et intercessio nostra, cujus ministerio severitas temperatur et vestra. Non vobis displiceat quod rogamini a bonis; quia nec bonis displicet quod timemini a malis. Nam hominum iniquitatem etiam apostolus Paulus non tantum de judicio futuro, verum etiam de praesentibus vestris securibus terruit, asserens et ipsas ad dispensationem divinae providentiae pertinere. Omnis, inquit, anima potestatibus sublimioribus subdita sit: non est enim potestas, nisi a Deo; quae autem sunt, a Deo ordinatae sunt. Quapropter qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit; qui autem resistunt, ipsi sibi judicium acquirunt: principes enim non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa: Dei enim minister est tibi in bonum. Quod si malum feceris, time; non enim frustra gladium portat: Dei enim minister est, vindex in iram ei qui male agit. Ideoque necessitate subditi estote, non solum propter iram, sed et propter conscientiam. Ideo enim et tributa praestatis: ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum perseverantes. Reddite omnibus debita: cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; cui timorem, timorem; cui honorem, honorem. Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis (Rom. XIII, 1-8). Haec verba Apostoli, utilitatem vestrae severitatis ostendunt. Proinde sicut dilectionem jussi sunt terrentibus debere qui timent, ita dilectionem jussi sunt timentibus debere, qui terrent. Nihil nocendi cupiditate fiat, sed omnia consulendi charitate; et nihil fiat immaniter, nihil inhumaniter. Ita formidabitur ultio cognitoris, ut nec intercessoris religio contemnatur; quia et plectendo et ignoscendo hoc solum bene agitur, ut vita hominum corrigatur. Quod si tanta est perversitas et impietas, ut ei corrigendae nec disciplina possit prodesse, nec venia; a bonis tamen intentione atque conscientia quam Deus cernit, sive severitate, sive lenitate, nonnisi officium dilectionis impletur.

20. Quod autem in epistola tua sequitur, ubi dicis, Verum nunc, ut mores nostri sunt, et sceleris poenam cupiunt sibi homines relaxari, et id propter quod scelus admissum est possidere; pessimum hominum genus commemoras, cui poenitendi medicina omnino non prodest. Si enim res aliena, propter quam peccatum est, cum reddi possit, non redditur, non agitur poenitentia, sed fingitur: si autem veraciter agitur, non remittetur peccatum, nisi restituatur ablatum; sed, ut dixi, cum restitui potest. Plerumque enim qui aufert, amittit; sive alios patiendo malos, sive ipse male vivendo, nec aliud habet unde restituat. Huic certe non possumus dicere, Redde quod abstulisti, nisi cum eum habere credimus et negare. Ubi quidem si aliquos sustinet a repetente cruciatus, dum existimatur habere quod reddat, nulla est iniquitas; quia etsi non est unde luat ablatam pecuniam, merito tamen dum eam per molestias corporales redhibere compellitur, peccati quo male ablata est, poenas luit. Sed inhumanum non est etiam pro talibus intercedere, tanquam pro reis criminum; non ad hoc ut minime restituantur aliena, sed ne frustra homo in hominem saeviat, ille praesertim qui jam remisit culpam, sed quaerit paecuniam, et si fraudari metuit, non expetit vindicari. Denique in talibus causis, si persuadere potuerimus eos pro quibus intervenimus, non habere quod poscitur, continuo nobis eorum molestiae relaxantur. Aliquando autem misericordes et in ipso dubio nolunt homini pro incerta pecunia certa inferre supplicia. Ad hanc misericordiam vos etiam nos provocare et exhortari decet: melius enim, etiamsi habet, amittis, quam si non habet, aut excrucias, aut occidis. Sed pro istis magis apud eos qui repetunt, quam apud eos qui judicant, intercedere convenit; ne ipse videatur auferre, qui cum habeat potestatem, non cogit reddere: quamvis in cogendo ita debeat adhibere integritatem, ut ne amittat humanitatem.

21. Illud vero fidentissime dixerim, eum qui pro homine ad hoc intervenit ne male ablata restituat, et qui ad se confugientem, quantum honeste potest, ad restituendum non compellit, socium esse fraudis et criminis. Nam misericordius opem nostram talibus subtrahimus, quam impendimus: non enim opem fert qui ad peccandum adjuvat, ac non potius subvertit atque opprimit. Sed numquid ideo nos aut exigere, aut ad exigendum tradere, vel possumus vel debemus? Agimus quantum episcopalis facultas datur, et humanum quidem nonnunquam, sed maxime ac semper divinum judicium comminantes. Nolentes autem reddere, quos novimus et male abstulisse et unde reddant habere, arguimus, increpamus, et detestamur; quosdam clam, quosdam palam, sicut diversitas personarum diversam videtur posse recipere medicinam, nec in aliorum perniciem ad majorem insaniam concitari. Aliquando etiam, si res magis curanda non impedit, sancti altaris communione privamus.

22. Verum saepe accidit ut nos fallant, vel negando se abstulisse, vel affirmando se unde restituant non habere: saepe etiam et vos fallimini, putando vel nos non agere ut reddant, vel ipsos habere unde reddant; et omnes aut pene omnes homines amamus nostras suspiciones vel vocare vel existimare cognitiones, quando credibilibus rerum signis movemur, cum credibilia nonnulla sint falsa, sicut incredibilia nonnulla sunt vera. Ideo quosdam commemorans, qui et sceleris poenam sibi cupiunt relaxari, et id propter quod scelus admissum est possidere, addidisti et aisti: Pro his quoque interveniendum putat sacerdotium vestrum. Fieri enim potest ut tu scias quod ego nescio, et propterea putem pro aliquo interveniendum, quod me fallere potuit, cum te non potuerit, ut ego eum non credam possidere quod tu possidere nosti. Ita fit ut cum de reo sententia non una sit nostra, neutri tamen nostrum placeat quod res non redditur aliena. De homine, ut homines, diversa sentimus; sed in ipsa justitia simul sumus. Eodem modo etiam fieri potest ut quod scio aliquem non habere, hoc eum tu habere non certissime teneas, sed credibiliter suspiceris; et ob hoc tibi videar intervenire pro eo qui et sceleris poenam sibi cupiat relaxari, et id propter quod scelus admissum est possidere. Ad summam igitur neque apud te, neque apud tales, si qui reperiuntur qualem te esse gaudemus, neque apud ipsos qui magno studio aliena ac nihil profutura, multumque etiam periculosa ac perniciosa petunt, neque apud cor meum cui testis est Deus, ausim dicere, sentire, decernere, interveniendum esse pro aliquo, ut quod scelere abstulit, sceleris impunitate possideat: sed ut remissa injuria, quod injuriose abstulit reddat; si tamen habet quod abstulit, vel aliud unde illud restituat.

23. Non sane quidquid ab invito sumitur, injuriose aufertur. Nam plerique nec medico volunt reddere honorem suum, nec operario mercedem; nec tamen haec qui ab invito accipiunt, per injuriam accipiunt, quae potius per injuriam non darentur. Sed non ideo debet judex vendere justum judicium, aut testis verum testimonium, quia vendit advocatus justum patrocinium et jurisperitus verum consilium: illi enim inter utramque partem ad examen adhibentur; isti ex una parte consistunt. Cum autem judicia et testimonia, quae nec justa et vera vendenda sunt, iniqua et falsa venduntur, multo sceleratius utique pecunia sumitur, quia scelerate etiam quamvis a volentibus datur. Ille tamen solet tanquam male sibi ablatam pecuniam repetere, qui justum judicium emit, quoniam venale esse non debuit: qui vero pro iniquo judicio dedit, vellet quidem repetere, nisi timeret vel puderet emisse.

24. Sunt aliae personae inferioris loci, quae ab utraque parte non insolenter accipiunt, sicut officialis, et a quo admovetur , et cui admovetur officium: ab his extorta per immoderatam improbitatem, repeti solent; data per tolerabilem consuetudinem, non solent: magisque reprehendimus, qui talia inusitate repetiverunt, quam qui ea de more sumpserunt; quoniam multae necessariae personae rebus humanis, vel invitantur hujusmodi commodis, vel tenentur. Isti si viam vitae mutaverint, aut excellentioris conscenderint sanctitatis gradum, facilius ea quae hoc modo acquisierunt, tanquam sua pauperibus largiuntur, quam eis a quibus accepta sunt, tanquam aliena restituunt. Qui vero contra jus societatis humanae, furtis, rapinis, calumniis, oppressionibus, invasionibus abstulerit, reddenda potius quam donanda censemus: Zachaei publicani evangelico exemplo, qui cum hospitio Dominum suscepisset, in vitam sanctam repente mutatus, Dimidium, inquit, rerum mearum do pauperibus, et si cui aliquid abstuli, quadruplum reddo (Luc. XIX, 8).

25. Verumtamen si justitia sincerius consulatur, justius dicitur advocato, Redde quod accepisti, quando contra veritatem stetisti, iniquitati adfuisti, judicem fefellisti, justam causam oppressisti, de falsitate vicisti (quod vides multos honestissimos et disertissimos viros, non solum impune, verum etiam gloriose videri sibi committere); quam cuiquam in quolibet officio militanti, Redde quod accepisti, quando jubente judice cuicumque causae necessarium hominem tenuisti, ne resisteret vinxisti, ne fugeret inclusisti, postremo aut permanente lite exhibuisti, aut finita dimisisti. Sed illud cur advocato non dicatur in promptu est, quia scilicet ita non vult homo repetere quod patrono, ut male vinceret, dedit; sicut non vult reddere quod ab adversario, cum male vicisset, accepit. Quis tandem advocatus, aut ex advocato ita vir optimus facile reperitur, qui suscepto suo dicat: Recipe quod mihi, cum tibi male adessem, dedisti; et redde adversario tuo quod, me agente, inique abstulisti? Et tamen quem prioris non rectae vitae rectissime poenitet, etiam hoc facere debet, ut si ille qui inique litigavit, non vult admonitus corrigere iniquitatem, ejus tamen iniquitatis nolit iste habere mercedem: nisi forte restituendum est alienum, quod per furtum clanculo aufertur, et restituendum non est quod in ipso foro ubi peccata puniuntur, decepto judice, et circumventis legibus obtinetur! Quid dicam de usuris, quas etiam ipsae leges et judices reddi jubent? An crudelior est qui subtrahit aliquid vel eripit diviti, quam qui trucidat pauperem fenore? Haec atque hujusmodi male utique possidentur, et vellem restituerentur; sed non est quo judice repetantur.

26. Jam ero si prudenter intueamur quod scriptum est, Fidelis hominis totus mundus divitiarum est, infidelis autem nec obolus ; nonne omnes qui sibi videntur gaudere licite conquisitis, eisque uti nesciunt, aliena possidere convincimus? Hoc enim certe alienum non est, quod jure possidetur; hoc autem jure quod juste. et hoc juste quod bene. Omne igitur quod male possidetur, alienum est; male autem possidet, qui male utitur. Cernis ergo quam multi debeant reddere aliena, si vel pauci quibus reddantur, reperiantur: qui tamen ubi ubi sunt, tanto magis ista contemnunt, quanto ea justius possidere potuerunt. Justitiam quippe, et nemo male habet, et qui non dilexerit non habet. Pecunia vero, et a malis male habetur, et a bonis tanto melius habetur, quanto minus amatur. Sed inter haec toleratur iniquitas male habentium, et quaedam inter eos jura constituuntur, quae appellantur civilia; non quod hinc fiat ut bene utentes sint, sed ut male utentes minus molesti sint: donec fideles et pii, quorum jure sunt omnia, qui vel ex illis fiunt, vel inter illos tantisper viventes malis eorum non obstringuntur, sed exercentur, perveniant ad illam civitatem, ubi haereditas aeternitatis est ; ubi non habet nisi justus locum, nonnisi sapiens principatum, ubi possidebunt quicumque ibi erunt, vere sua. Sed tamen etiam hic non intercedimus ut secundum mores legesque terrenas non restituantur aliena: quamvis placabiles vos velimus malis, non ut placeant vel permaneant mali, sed quia ex illis fiunt quicumque fiunt boni, et sacrificio misericordiae placatur Deus, quem nisi propitium haberent mali, nulli essent boni. Diu est quod occupationibus tuis loquendo videor onerosus, cum tibi homini acuto et docto cito solvi potuerit quod quaerebas. Jamdudum autem finire deberem, si te tantum scirem fuisse lecturum quod flagitasti ut rescriberem. Felix in Christo vivas, fili charissime.