|
Domino merito venerabili et vere suspiciendo patri AUGUSTINO
episcopo, MACEDONIUS.
1. Miro modo afficior sapientia tua , et in illis quae edidisti, et
in his quae interveniens pro sceleratis mittere non gravaris. Nam et
illa tantum habent acuminis, scientiae, sanctitatis, ut nihil supra
sit: et haec tantum verecundiae, ut nisi faciam quod mandas, culpam
penes me remanere, non in negotio esse dijudicem, domine merito
venerabilis, et vere suspiciende pater. Non enim instas (quod
plerique homines istius loci faciunt) ut quodcumque sollicitus
volueris, extorqueas; sed quod tibi a judice tot curis obstricto
petibile visum fuerit, admones subserviente verecundia, quae maxima
difficilium inter bonos efficacia est. Proinde statim commendatis
effectum desiderii tribui: nam sperandi viam ante patefeceram.
2. Explicui tuos libros ; neque enim tam languidi aut inertes
erant, ut me aliud quam se curare paterentur: injecerunt manum,
ereptumque aliis sollicitudinum causis, suis vinculis illigarunt (ita
enim mihi Deus propitius sit), ut ego anceps sim quid in illis magis
mirer, sacerdotii perfectionem, philosophiae dogmata, historiae
plenam notitiam, an facundiae jucunditatem, quae ita imperitos etiam
illicere potest, ut donec explicent non desistant, et cum
explicaverint, adhuc requirant. Convicti namque sunt impudenter
pertinaces, jam inde a bonis quae memorant saeculis, pro naturae rerum
obscuritate contigisse pejora, falsosque omnes illitis quadam dulcedine
felicitatibus suis, per quas non ad beatitudinem, sed ad praerupta
sunt ducti: haec vero nostra praecepta, et simplicis verique Dei
mysteria, praeter vitam perpetuam quam purissimis virtutibus
pollicentur, etiam haec saecularia et necessario qui nati sumus
eventura mitigare. Et usus es validissimo exemplo recentis
calamitatis, quo licet firmissime causam muniveris, tamen si utrumvis
licuisset, id tibi nolueram suffragari. Sed quando orta inde fuerat
convincendorum stultitiae querela, necesse fuit inde argumenta
veritatis accersere.
3. Haec interim occupatus aliis curis, quae etsi vanae sunt, cum
rerum exitum cogitamus, tamen quasi necessariae pro nascendi
conditione, rescripsi Si otium fuerit et superstes vita, etiam de
Italia rescribam, ut tantae doctrinae opus debitis, etsi non
satisfacientibus, remuneretur officiis. Incolumem laetamque
Sanctitatem tuam Deus omnipotens aevo largissimo tueatur, domine
merito desiderabilis, et vere suspiciende pater.
|
|