|
AUGUSTINUS episcopus, famulus Christi familiaeque ejus,
dilecto filio MACEDONIO, in Domino salutem.
CAPUT PRIMUM.
1. Quamvis sapientiam quam mihi tribuis, in me non agnoscam, tantae
tamen erga me benevolentiae tuae tamque sincerae gratias ago debeoque
plurimas; et meorum studiorum labores tali ac tanto viro placuisse
delector: multo vero amplius, quod animum tuum charitate aeternitatis
et veritatis, atque ipsius charitatis affectum divinae illi coelestique
reipublicae, cujus regnator est Christus, et in qua sola semper
beateque vivendum est, si recte hic pieque vivatur, agnosco
inhiantem, video propinquantem, ejusque potiundae amplector ardentem.
Inde quippe manat etiam vera amicitia, non pensanda temporalibus
commodis, sed gratuito amore putanda . Nemo enim potest veraciter
amicus esse hominis, nisi fuerit ipsius primitus veritatis: quod si
gratis non fiat, nullo fieri pacto potest.
2. De qua re etiam philosophi multa dixerunt; sed apud eos vera
pietas, id est verax veri Dei cultus, unde omnia recte vivendi duci
oportet officia, non invenitur: non ob aliud, quantum intelligo,
nisi quia beatam vitam ipsi sibi quodammodo fabricare voluerunt,
potiusque patrandam quam impetrandam putaverunt; cum ejus dator non sit
nisi Deus. Neque enim facit beatum hominem, nisi qui fecit hominem.
Nam qui tanta creaturae suae bona bonis malisque largitur, ut sint,
ut homines sint, ut vigentes sensibus, valentes viribus, affluentes
opibus sint; seipsum bonis dabit ut beati sint, quia ejus etiam hoc
munus est ut boni sint. Illi vero qui in hac aerumnosa vita, in his
moribundis membris, sub hac sarcina corruptibilis carnis, auctores
suae beatae vitae et quasi conditores esse voluerunt, velut propriis
eam virtutibus appetentes, jamque retinentes, non ab illo fonte
virtutum petentes atque sperantes, Deum superbiae suae resistentem
sentire minime potuerunt. Unde in errorem absurdissimum lapsi sunt;
ut cum asseverant etiam in Phalaridis tauro beatum esse sapientem,
cogantur fateri vitam beatam aliquando esse fugiendam. Exaggeratis
enim malis corporis cedunt, atque in eorum molestiis gravissimis
abscedendum ex hac vita esse decernunt. Ubi nolo dicere quantum sit
nefas seipsum hominem occidere insontem, cum omnino non debeat vel
nocentem; unde in primo libro trium illorum, quos benignissime et
studiosissime perlegisti, multa jam diximus (Lib. 1 de Civit.
Dei, cap. 17 et seqq). Sed certe consideretur, nec superbe sed
sobrie judicetur quomodo vita beata sit, qua non sapiens retenta
fruitur, sed illatis sibi manibus carere compellitur.
3. Est apud Ciceronem, in extrema, ut scis, parte quinti
Tusculanarum libri locus, propter quod dico animadvertendus. Cum
enim de caecitate corporis ageret, atque affirmaret etiam caecum beatum
esse posse sapientem, multa dixit quae per aures percipiendo gauderet.
Itemque si surdus esset, ea quibus oblectaretur ad oculos transtulit.
Si autem utroque sensu orbaretur, et caecus surdusque fieret, non est
ausus hinc ferre sententiam, eumque beatum dicere. Sed addidit etiam
dolores gravissimos corporis, qui eum si non interemerint, ipse se
interimat, et ad portum non sentiendi hac liberatus virtute perveniat.
Cedit igitur sapiens immanissimis cladibus atque succumbit, in tantum
ut eis cogatur et in seipsum homicidium perpetrare. Cui jam parcat ut
illis careat malis, qui sibi ipse non parcit? Certe semper beatus
est, certe beatam vitam in sua potestate constitutam, nulla vi potest
ullius calamitatis amittere. Ecce in caecitate et surditate et
atrocissimis cruciatibus corporis, aut amisit beatam vitam; aut si et
in istis afflictionibus adhuc beata est, fit per hujuscemodi
doctissimorum hominum disputationes, ut sit aliquando beata vita quam
sapiens ferre non possit; vel, quod est absurdus, quam sapiens ferre
non debeat, eamque fugiat, abrumpat, abjiciat, seseque ab ea ferro
etiam, seu veneno, vel alia voluntaria morte subducat; ut in portu
non sentiendi vel nullus omnino sit, quod Epicurei, et si qui alii
simili stultitia, putaverunt; vel ideo beatus, quoniam fuerit ab illa
beata vita, tanquam ab aliqua peste liberatus. O nimium superba
jactantia! Si beata vita est in cruciatibus corporis, cur non in ea
manet sapiens ut fruatur? si autem misera est, quid, obsecro te,
nisi typhus impedit ne fateatur, ne oret Deum, ne justo et
misericordi supplicet, qui potens est et vitae hujus mala vel avertere
vel mitigare, vel ad ea toleranda fortitudine armare, vel ab eis omni
modo liberare, et post haec vere beatam vitam dare, quo nullum malum
admittatur, et ubi summum bonum nunquam amittatur?
4. Hoc piorum praemium est, cujus adipiscendi spe vitam istam
temporalem atque mortalem, non tam delectabiliter quam tolerabiliter
ducimus, et mala ejus tunc bono consilio et divino munere fortiter
ferimus, cum bonorum aeternorum fideli Dei promissione et fideli
nostra exspectatione gaudemus. Ad hoc nos exhortatus apostolus Paulus
ait, Spe gaudentes, in tribulatione patientes (Rom. XII,
12): ostendit enim quare in tribulatione patientes, praemittendo,
spe gaudentes. Ad hanc spem exhortor per Jesum Christum Dominum
nostrum. Hoc enim Deus ipse magister, latente majestate
divinitatis, et carnis infirmitate apparente, non solum sermonis
oraculo docuit, verum etiam suae passionis et resurrectionis exemplo
roboravit. In altera enim qualia tolerare, in altera qualia debeamus
sperare monstravit. Cujus et illi gratiam mererentur, nisi elati
inflatique superbia, inaniter conarentur istam vitam beatam ipsi sibi
facere, quod solus Deus veraciter cultoribus suis, post hanc vitam se
largiturum esse promisit. Sanior quippe est ejusdem Ciceronis illa
sententia, ubi ait: Nam haec vita quidem mors est, quam lamentari
possem, si liberet (Cic. in Tusc. Quaest.). Quomodo ergo si
recte lamentatur, beata comprobatur; ac non potius quoniam recte
lamentatur, misera esse convincitur? Quare assuesce, obsecro te,
vir bone, beatus esse interim spe, ut sis etiam re, cum pietati
perseverantissimae retribuetur merces felicitatis aeternae.
CAPUT II.
5. Si prolixa epistola onerosus sum, tute hoc intulisti tibi, qui
me sapientem appellasti. Hinc enim ausus sum haec ad te loqui, ut
tibi sapientiam, non qualis mihi sit, ostentarem, sed qualis esse
debeat ostenderem. Haec est autem in praesenti saeculo verus veri Dei
cultus, ut sit ejus in futuro saeculo certus atque integer fructus.
Hic constantissima pietas, ibi sempiterna felicitas. Ex ista
sapientia, quae una vera est, si quid habeo, a Deo sumpsi, non a me
praesumpsi; atque ab illo in me perfici fideliter spero, a quo
inchoatum esse humiliter gaudeo; nec in eo quod adhuc non donavit
incredulus, nec in eo quod jam donavit ingratus. Non enim meo vel
ingenio vel merito, sed ejus dono sum, si quid laudabiliter sum. Nam
quaedam acutissima et excellentissima ingenia tanto in majores errores
ierunt, quanto praefidentius tanquam suis viribus cucurrerunt, nec
suppliciter ac veraciter Deum, ut sibi viam ostenderet, petiverunt.
Merita vero quorumlibet hominum quae sunt; quandoquidem ille, qui non
cum mercede debita, sed cum gratuita gratia venit, omnes peccatores
solus a peccatis liber atque liberator invenit?
6. Si ergo nos virtus vera delectat, ei dicamus, quod in ejus
sacris Litteris legimus, Diligam te, Domine, virtus mea (Psal.
XVII, 2): et si vere beati esse volumus (quod nolle non
pessumus), id quod in eisdem Litteris didicimus, fido corde
teneamus, Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus, et non
respexit in vanitates et insanias mendaces (Psal. XXXIX, 5).
Quanta est autem vanitas, quanta insania, quantumque mendacium,
hominem mortalem, aerumnosam vitam mutabili et spiritu et carne
ducentem, tot peccatis oneratum, tot tentationibus subditum, tot
corruptionibus obnoxium, poenisque justissimis destinatum, in seipso
fidere ut beatus sit, quando ne illud quidem, quod habet in naturae
suae dignitate praecipuum, id est mentem atque rationem, potest
vindicare ab erroribus, nisi Deus adsit lux mentium! Abjiciamus
itaque, obsecro te, falsorum philosophorum vanitates et insanias
mendaces: quia nec virtus nobis erit, nisi adsit ipse quo juvemur;
nec beatitudo, nisi adsit ipse quo fruamur, et totum mutabile atque
corruptibile nostrum, quod per seipsum imbecillum et quaedam materies
miseriarum est, dono immortalitatis atque incorruptionis absorbeat.
7. Quoniam vero te reipublicae scimus amatorem, non aliunde esse
beatum hominem, aliunde civitatem, vide quam sit in illis sacris
Litteris clarum. Nam quidam in eis sancto Spiritu plenus haec
loquitur orans: Exime me de manu filiorum alienorum, quorum os
locutum est vanitatem, et dextera eorum dextera iniquitatis. Quorum
filii velut novellae constabilitae in juventute sua. Filiae eorum
compositae, et ornatae sicut similitudo templi. Cellaria eorum
plena, eructantia ex hoc in hoc. Oves eorum fecundae, multiplicantes
in exitibus suis; boves eorum crassae. Non est ruina maceriae, neque
transitus, neque clamor in plateis eorum. Beatum dixerunt populum cui
haec sunt: beatus populus cujus Dominus Deus ipsius (Psal.
CXLIII, 11-15).
8. Vides exaggeratione terrenae felicitatis beatum populum non dici,
nisi a filiis alienis, id est non pertinentibus ad regenerationem qua
efficimur filii Dei: a quorum manu iste se eximi precatur, ne ab eis
in hanc opinionem atque in peccata impia pertrahatur Loquendo quippe
vanitatem, beatum dixerunt populum cui haec sunt quae supra
commemoravit, quibus ea felicitas constat quam solam dilectores hujus
mundi inquirunt. Et ideo dextera eorum, dextera iniquitatis, quia
haec praeposuerunt quae fuerant postponenda, sicut sinistrae
praeponitur dextera. Si enim habentur, non in eis beata vita ponenda
est: subdita esse debent non praedita; sequentia, non ducentia.
Huic autem qui sic orabat, et a filiis alienis qui beatum dixerunt
populum cui haec sunt, eximi discernique cupiebat, tanquam diceremus,
Ipse quid sentis? quem beatum populum dicis? non ait, Beatus
populus, cujus est virtus animi ejus. Quod si dixisset, discrevisset
quidem etiam istum populum ab illo qui beatam vitam in ista visibili et
corporali felicitate constituit; sed nondum transcendisset omnes
vanitates et insanias mendaces: Maledictus enim omnis, sicut alibi
eaedem Litterae docent, qui spem suam ponit in homine (Jerem.
XVII, 5); ergo nec in seipso quisquam debet, quia et ipse homo
est. Proinde ut transiret omnium vanitatum et insaniarum mendacium
limites, atque ibi beatam vitam poneret, ubi vere est, Beatus,
inquit, populus, cujus Dominus Deus ipsius.
CAPUT III.
9. Cernis igitur unde petendum sit quod omnes docti indoctique
desiderant, et multi errando ac superbiendo, unde petatur et ubi
accipiatur ignorant. Utrique autem in quodam divino psalmo simul
reprehenduntur, et qui confidunt in virtute sua, et qui in abundantia
divitiarum suarum gloriantur (Psal. XLVIII, 7); id est, et
philosophi hujus saeculi, et abhorrentes vel a tali philosophia,
beatumque dicentes populum cui suppetit terrena opulentia. Ac per hoc
a Domino Deo nostro a quo facti sumus, et virtutem petamus qua hujus
vitae mala superemus, et beatam vitam qua post istam vitam in ejus
aeternitate perfruamur, ut et in virtute et in praemio virtutis, sicut
Apostolus dicit, qui gloriatur, in Domino glorietur (II Cor.
X, 17). Hoc nobis velimus, hoc civitati cujus cives sumus: non
enim aliunde beata civitas, aliunde homo; cum aliud civitas non sit,
quam concors hominum multitudo.
10. Itaque si omnis prudentia tua, qua consulere conaris rebus
humanis; si omnis fortitudo, qua nullius iniquitate adversante
terreris; si omnis temperantia, qua in tanta labe nequissimae
consuetudinis hominum te a corruptionibus abstines; si omnis justitia,
qua recte judicando sua cuique distribuis, id laborat, id nititur, ut
hi quibus vis ut bene sit, salvi sint corpore, et ab omni cujusquam
improbitate tuti atque pacati, habeant filios sicut novellas
constabilitas, filias ornatas sicut similitudinem templi, cellaria
plena eructantia ex hoc in hoc, fecundas oves, crassas boves, nec
maceriae ruina deformet praedium, nec litigantium clamor personet in
plateis eorum; ita non erunt verae virtutes tuae, sicut nec istorum
beatitudo. Hic enim ad verum dicendum illa mea verecundia, quam in
tua epistola benigno sermone laudasti, me impedire non debet. Si
quaelibet, inquam, administratio tua, illis quas commemoravi
instructa virtutibus, hoc intentionis fine determinatur, ut homines
secundum carnem nullas iniquas molestias patiantur; nec ad te existimas
pertinere, quo istam quietem, quam praestare niteris, referant, id
est (ut verbis non ambiam) quomodo Deum verum, ubi est quietae vitae
omnis fructus, colant, nihil tibi prodest ad vitam vere beatam tantus
labor.
11. Inverecundius hoc dicere videor, et oblitus quodammodo
consuetudinem intercessionum mearum. Sed si nihil est verecundia,
nisi quidam displicendi metus, ego in hac causa metuendo non vereor.
Metuo enim ne primum Deo, deinde ipsi amicitiae quam mecum inire
dignatus es, jure displiceam, si minus liber in admonendo fuero, quod
me admonere saluberrime existimo. Sim certe verecundior, cum tibi pro
aliis intercedo: cum vero pro teipso, tanto liberior quanto amicior;
quia tanto amicior quanto fidelior: quanquam haec ipsa non dicerem,
nisi verecundius agerem. Quae si maxima est, ut ipse scripsisti,
difficilium inter bonos efficacia; adjuvet me pro te apud te, ut in
illo te fruar, qui mihi hanc ad te januam fiduciamque praestitit:
praesertim quia id quod suggero, jam facile arbitror esse animo tuo tot
divinis muneribus adminiculato et instructo.
12. Si enim virtutes quas accepisti, a quo acceperis sentiens,
eique gratias agens, eas ad ipsius cultum etiam in tuis istis
saecularibus honoribus conferas, tuaeque potestati subditos homines ad
eum colendum exemplo tuae religiosae vitae, et ipso studio consulendi,
seu fovendo seu terrendo erigas et adducas, nihilque aliud in eo quod
per te securius vivunt, velis, nisi ut hinc illum promereantur, apud
quem beate vivent; et verae illae virtutes erunt, et illius
opitulatione, cujus largitate donatae sunt, ita crescent et
perficientur, ut te ad vitam vere beatam, quae non nisi aeterna est,
sine ulla dubitatione perducant: ubi jam nec prudenter discernantur a
bonis mala, quae non erunt; nec fortiter tolerentur adversa, quia non
ibi erit nisi quod amemus, non etiam quod toleremus; nec temperanter
libido trenetur, ubi nulla ejus incitamenta sentiemus; nec juste
subveniatur ope indigentibus, ubi inopem atque indigum non habebimus.
Una ibi virtus erit, et idipsum erit virtus praemiumque virtutis,
quod dicit in sanctis eloquiis homo qui hoc amat: Mihi autem adhaerere
Deo bonum est (Psal. LXXII, 28). Haec ibi erit plena et
sempiterna sapientia, eademque veraciter vita jam beata: perventio
quippe est ad aeternum ac summum bonum, cui adhaerere in aeternum est
finis nostri boni. Dicatur haec et prudentia, quia prospectissime
adhaerebit bono quod non amittatur; et fortitudo, quia firmissime
adhaerebit bono unde non avellatur; et temperantia, quia castissime
adhaerebit bono ubi non corrumpatur; et justitia, quia rectissime
adhaerebit bono cui merito subjiciatur.
CAPUT IV.
13. Quanquam et in hac vita virtus non est, nisi diligere quod
diligendum est: id eligere, prudentia est: nullis inde averti
molestiis, fortitudo est; nullis illecebris, temperantia est: nulla
superbia, justitia est. Quid autem eligamus quod praecipue
diligamus, nisi quo nihil melius invenimus? Hoc Deus est, cui si
diligendo aliquid vel praeponimus, vel aequamus, nos ipsos diligere
nescimus. Tanto enim nobis melius est, quanto magis in illum imus,
quo nihil melius est. Imus autem non ambulando, sed amando. Quem
tanto habebimus praesentiorem, quanto eumdem amorem quo in eum
tendimus, potuerimus habere puriorem: nec enim locis corporalibus vel
extenditur, vel includitur. Ad eum ergo qui ubique praesens est et
ubique totus, non pedibus ire licet, sed moribus. Mores autem
nostri, non ex eo quod quisque novit, sed ex eo quod diligit,
dijudicari solent: nec faciunt bonos vel malos mores, nisi boni vel
mali amores. Pravitate ergo nostra, a rectitudine Dei longe sumus:
unde rectum amando corrigimur, ut recto recti adhaerere possimus.
14. Ad illum ergo quanta opera possumus, etiam illi ut perveniant
agamus, quos tanquam nosmetipsos diligimus, si nosmetipsos diligere,
illum diligendo jam novimus. Christus namque, id est Veritas, dicit
in his duobus praeceptis totam legem Prophetasque pendere, ut
diligamus Deum ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente, et
diligamus proximos tanquam nosmetipsos (Matth. XXII,
37-40). Proximus sane hoc loco, non sanguinis propinquitate,
sed rationis societate pensandus est, in qua socii sunt omnes homines.
Nam si pecuniae ratio socios facit, quanto magis ratio naturae, non
negotiandi, sed nascendi lege communis! Hinc et ille comicus (sicut
luculentis ingeniis non defit resplendentia veritatis), cum ab uno
sene alteri seni dictum componeret,
|
Tantumne ab re tua est otî tibi,
Aliena ut cures ea, quae nihil ad te attinent?
|
|
responsum ab altero reddidit:
|
Homo sum, humani nil a me alienum puto.
|
|
|
Terent. in Deaut. act. 1, scen. 1
|
Cui sententiae ferunt etiam theatra tota, plena stultis indoctisque,
applausisse. Ita quippe omnium affectum naturaliter attigit societas
humanorum animorum, ut nullus ibi hominum nisi cujuslibet hominis
proximum se esse sentiret.
15. Cum ergo illa dilectione quam divina lex imperat, debeat homo
diligere Deum, et seipsum, et proximum; non tamen ex hoc tria
praecepta data sunt, nec dictum est, In his tribus, sed, In his
duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae, id est in dilectione
Dei ex toto corde, ex tota anima, et ex tota mente, et proximi
tanquam sui ipsius: videlicet ut intelligeretur nullam esse aliam
dilectionem qua quisque diligit seipsum, nisi quod diligit Deum. Qui
enim aliter se diligit, potius se odisse dicendus est: fit quippe
iniquus, privaturque luce justitiae, cum a potiore ac praestantiore
bono aversus, atque inde vel ad seipsum conversus, ad inferiora et
egena utique convertitur; fitque in ipso quod veracissime scriptum
est, Qui autem amat iniquitatem, odit animam suam (Psal. X,
6). Quia igitur nemo, nisi Deum diligendo, diligit seipsum; non
opus erat ut dato de Dei dilectione praecepto, etiam seipsum homo
diligere juberetur, cum in eo diligat seipsum, quod diligit Deum.
Debet ergo et proximum diligere tanquam seipsum, ut quem potuerit
hominem vel beneficentiae consolatione, vel informatione doctrinae,
vel disciplinae coercitione adducat ad colendum Deum; sciens in his
duobus praeceptis totam Legem Prophetasque pendere.
16. Hoc qui sobria discretione eligit, prudens est: qui nulla hinc
afflictione avertitur, fortis est; qui nulla alia delectatione,
temperans est; qui nulla elatione, justus est. His virtutibus
divinitus impertitis, per gratiam mediatoris Dei cum Patre, et
nobiscum hominis Jesu Christi, per quem post inimicitias iniquitatis
reconciliamur Deo in Spiritu charitatis: his, inquam, virtutibus
divinitus impertitis, et bona vita nunc agitur, et postea praemium
ejus, quae nisi aeterna esse non potest, beata vita persolvitur. Hic
enim sunt eaedem virtutes in actu, ibi in effectu; hic in opere, ibi
in mercede; hic in officio, ibi in fine. Itaque omnes boni et
sancti, etiam in tormentis quibuslibet divino fulti adjutorio, spe
illius finis beati vocantur, quo fine beati erunt: nam si in eisdem
tormentis et atrocissimis doloribus semper essent, cum quibuslibet
virtutibus eos esse miseros nulla sana ratio dubitaret.
17. Pietas igitur, id est verus veri Dei cultus ad omnia prodest;
et quae molestias hujus vitae avertat aut leniat, et quae ad illam
vitam salutemque perducat, ubi nec aliquid jam mali patiamur, et bona
summo sempiternoque perfruamur. Ad hanc te perfectius assequendam et
perseverantissime retinendam exhortor ut meipsum: cujus nisi jam
particeps esses, tuosque istos honores temporales ei servire oportere
judicares, non Donatistis haereticis, ad eos in unitatem Christi
pacemque redigendos, per edictum diceres, Pro vobis hoc agitur; pro
vobis sacerdotes incorruptae fidei, pro vobis Imperator Augustus,
pro vobis nos quoque ejus judices laboramus; et alia multa quae in
eodem edicto ita posuisti, ut te appareat in terreni judicis cingulo,
non parva ex parte coelestem rempublicam cogitare. Quare si de veris
virtutibus et vere beata vita volui diutius loqui tecum, quaeso ne
onerosus deputer tuis occupationibus: imo vero me non esse confido,
quando tu adeo magnum animum et mirabiliter laudandum geris, ut nec
illas curas deseras, et his libentius ac familiarius occuperis.
|
|