|
Domino sancto, jure ac merito venerabili, et per omnia colendo
AUGUSTINO episcopo, HILARIUS .
Sanctitatis tuae gratia, quae omnibus nota est, parvitati meae
persuasit ut vestris de Syracusano Hipponem remeantibus. has ad
laudandam mihi Venerabilitatem tuam litteras erogarem, poscens summam
Trinitatem ut incolumis et vegetus Dei nostri favore hoc meum scriptum
ad recensendum suscipias, domine sancte, jure ac merito venerabilis,
et per omnia colende. Proinde rogo ut mei memor in sanctis orationibus
tuis esse digneris, atque imperitiam nostram informare de eo quod
quidam christiani apud Syracusas exponunt, dicentes: Posse esse
hominem sine peccato; et mandata Dei facile custodire, si velit.
Infantem non baptizatum morte praeventum non posse perire merito,
quoniam sine peccato nascitur. Divitem manentem in divitiis suis,
regnum Dei non posse ingredi, nisi omnia sua vendiderit; nec prodesse
eidem posse, si forte ex ipsis divitiis fecerit mandata. Non debere
jurare omnino. Et de Ecclesia, quae sit de qua scriptum est non
habere rugam neque maculam (Ephes. V, 27), utrum haec sit in
qua nunc congregamur, an illa quam speramus: quidam autem putant
Ecclesiam hanc esse quae nunc frequentatur populis, et sine peccato
esse posse. De his omnibus rogo, quantis valeo precibus,
Sanctitatem tuam, ut jubeas nos apertius instrui, quo noverimus
quatenus sentire debeamus. Dei nostri misericordia Sanctitatem tuam
incolumem conservet, annis innumeris opto, domine sancte, jure ac
merito venerabilis, et per omnia colende.
|
|