|
AUGUSTINUS episcopus servus Christi et ejus Ecclesiae,
dilectissimo filio HILARIO, in Domino salutem.
CAPUT PRIMUM.
1. Ex litteris tuis didici non solum incolumitatem tuam, sed etiam
religiosum studium tuum circa verbum Dei, et piam curam pro salute
tua, quae est in Christo Jesu Domino nostro: unde gratias Deo
agens non distuli rescripta persolvere.
2. Si ergo quaeris utrum in hac vita quisquam ita justitiae
perfectione proficiat, ut hic sine ullo vivat omnino peccato; attende
quid dixerit Joannes apostolus, quem Dominus inter discipulos suos
praecipue diligebat: Si dixerimus, inquit, quia peccatum non
habemus, nos ipsos decipimus, et veritas in nobis non est (I Joan.
I, 8). Si ergo illi de quibus mihi scripsisti, se dicunt esse
sine peccato; vides quia se ipsos decipiunt, et veritas in eis non
est. Si autem se esse peccatores fatentur, ut Dei misericordiam
possint mereri, compescant se ab aliis etiam decipiendis, quibus hanc
superbiam persuadere conantur. Omnibus enim necessaria est oratio
dominica, quam etiam ipsis arietibus gregis, id est Apostolis suis
Dominus dedit, ut unusquisque Deo dicat: Dimitte nobis debita
nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris (Matth. VI,
12). Cui enim haec in oratione verba necessaria non fuerint, ipse
hic sine peccato vivere pronuntiandus est. Quales si aliquos futuros
Dominus praevideret, meliores utique quam exstiterunt ejus Apostoli,
aliam orationem illos doceret, qua non peterent dimitti sibi peccata,
quibus in Baptismo fuerant omnia jam dimissa. Nam si Daniel
sanctus, non coram hominibus quasi humilitate fallaci, sed coram
Deo, id est in oratione qua Deum precabatur, non solum peccata
populi sui, sed etiam sua confitebatur, sicut ejus ore veridico
expressum est (Danielis IX, 20); nihil aliud mihi videtur
dicendum istis, nisi quod per prophetam Ezechielem cuidam superbo
Dominus mandat: Numquid tu sapientior es quam Daniel (Ezech.
XXVIII, 3)?
3. Sed plane qui misericordia Dei adjutus et gratia se ab eis
peccatis abstinuerit quae etiam crimina vocantur, atque illa peccata
sine quibus non hic vivitur, mundare operibus misericordiae et piis
orationibus non neglexerit, merebitur hinc exire sine peccato, quamvis
cum hic viveret habuerit nonnulla peccata; quia sicut ista non
defuerunt, ita etiam remedia quibus purgarentur, affuerunt. Quisquis
autem, hac velut occasione comperta, cum audierit neminem hic arbitrio
suo sine peccato vivere, dederit se libidinibus, et criminibus
nefariis obligaverit, atque in his criminosis consceleratisque moribus
usque in diem suum ultimum perduraverit, quaslibet inter haec
eleemosynas faciat, et infeliciter ducit vitam, et infelicius finit.
CAPUT II.
4. Sed isti utcumque tolerandi sunt, quando dicunt vel esse vel
fuisse hic aliquem, praeter unum Sanctum sanctorum, qui nullum
haberet omnino peccatum. Illud vero quod dicunt, sufficere homini
liberum abitrium ad dominica praecepta implenda, etiamsi Dei gratia et
Spiritus sancti dono ad opera bona non adjuvetur, omnino
anathematizandum est, et omnibus exsecrationibus detestandum. Qui
enim hoc asserunt, a gratia Dei penitus alieni sunt; quia ignorantes
Dei justitiam, sicut de Judaeis dicit Apostolus, et suam volentes
constituere, justitiae Dei non sunt subjecti (Rom. X, 3):
plenitudo quippe legis non est nisi charitas (Id. XIII, 10);
et utique charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, non per nos
ipsos, nec viribus propriae voluntatis, sed per Spiritum sanctum qui
datus est nobis (Id. V, 5).
5. Valet itaque liberum arbitrium ad opera bona, si divinitus
adjuvetur, quod fit humiliter petendo et faciendo: desertum vero
divino adjutorio, qualibet scientia legis excellat, nullo modo habebit
justitiae soliditatem, sed inflationem impiae superbiae et exitiosum
tumorem. Docet hoc eadem ipsa dominica oratio. Frustra enim rogantes
Deum dicimus, Ne nos inferas in tentationem (Matth. VI,
13), si hoc in nostra sic positum est potestate, ut nullo illius
adjutorio id valeamus implere. Dictum est enim, Ne nos inferas in
tentationem, quod intelligitur, Ne nos inferri deserendo permittas.
Fidelis enim Deus, ait Apostolus, qui non vos permittet tentari
supra id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut
possitis sustinere (I Cor. X, 13): utquid hoc dixit Deum
facere, si hoc sine ipsius adjutorio in sola nostra est potestate?
6. Nam et ipsa lex in hoc adjutorium data est illis qui ea legitime
utuntur, ut per illam sciant, vel quid justitiae jam acceperint, unde
gratias agant, vel quid adhuc eis desit, quod instanter petant. Qui
autem sic audiunt quod ait lex, Non concupisces (Exod. XX,
17, et Rom. VII, 7), ut hoc quia didicerint, sufficere sibi
arbitrentur, nec adjutorio gratiae Dei ad faciendum quod jussum est
dari sibi virtutem credant et petant; ad hoc eis lex subintravit, ut
abundaret delictum (Rom. V, 20); quod dictum est de Judaeis.
Parum enim est quia non implent quod praecepit lex, Non concupisces;
sed insuper superbiunt, et ignorantes Dei justitiam, id est quam
Deus dat qui justificat impium, et suam volentes constituere tanquam
suae voluntatis viribus factam, justitiae Dei non sunt subjecti.
Finis enim legis Christus, ad justitiam omni credenti (Id. 10,
4); qui utique ideo venit, ut ubi abundavit delictum, superabundet
gratia. Cui gratiae si fuerunt inimici Judaei, Dei ignorantes
justitiam, et suam volentes constituere; quare sunt et isti inimici,
si in eum crediderunt quem illi occiderunt? An ut illi accipiant
praemium, qui occiso Christo suam impietatem accusaverunt, et se
illius gratiae cognitae subdiderunt; et isti portent judicium, qui sic
in Christum volunt credere, ut ejus ipsam gratiam conentur occidere?
7. Ad hoc quippe in eum credunt qui recte credunt, ut esuriant
sitiantque justitiam, et ejus gratia saturentur. Omnis enim, sicut
scriptum est, qui invocaverit nomen Domini, salvus erit (Joel.
II, 32, et Rom. X, 13): non utique salute corporis, quam
multi habent et qui non invocant nomen Domini; sed illa salute de qua
ipse dicit, Non est opus sanis medicus, sed aegrotantibus; et quid
dixerit, consequenter exponens, Non veni, inquit, vocare justos,
sed peccatores (Matth. IX, 12, 13). Justos ergo sanos,
peccatores autem dixit aegrotos. Non itaque de suis viribus praesumat
aegrotus; quia in multitudine virtutis suae non erit salvus. Nam si
inde praesumit, videat ne vires istae non sint quales solent esse
sanorum, sed quales solent esse phreneticorum: qui cum sint insani,
adeo se sanos putant, ut nec medicum quaerant, et tanquam importunum
insuper caedant; sicut isti Christum insana superbia quodammodo
caedunt, cujus gratiae tam benignum adjutorium ad faciendam justitiam
dato legis praecepto necessarium non esse contendunt. Desinant ergo
sic insanire, et ad hoc se intelligant habere, quantum possunt,
liberum arbitrium, non ut superba voluntate respuant adjutorium, sed
ut pia voluntate invocent Dominum.
8. Haec enim voluntas libera tanto erit liberior quanto sanior:
tanto autem sanior, quanto divinae misericordiae gratiaeque
subjectior. Ipsa enim fideliter orat et dicit: Itinera mea dirige
secundum verbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas (Psal.
CXVIII, 133). Quomodo enim libera est, cui dominatur
iniquitas? Ut ei autem non dominetur, vide ab illa quis invocetur.
Non enim ait, Itinera mea dirige secundum liberum arbitrium, quia
non dominabitur mihi omnis iniquitas; sed, Itinera mea, inquit,
dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mihi omnis iniquitas.
Precatur, non pollicetur; confitetur, non profitetur; optat
plenissimam libertatem, non jactat propriam potestatem. Non enim
omnis qui viribus suis confidit, sed omnis qui invocat nomen Domini,
salvus erit. Quomodo autem invocabunt, inquit, in quem non
crediderunt (Rom. X, 14). Ad hoc ergo credunt qui recte
credunt, ut invocent in quem crediderunt, et valeant facere quod in
praeceptis legitimis acceperunt; quoniam id quod lex imperat, fides
impetrat.
9. Nam ut interim omittamus legis multa praecepta, et hoc inde
commemoremus quod ad commemorandum elegit Apostolus; cum dicit lex,
Non concupisces, quid videtur aliud imperare, nisi ab illicitis
cupiditatibus continentiam? Animus quippe velut pondere, amore fertur
quocumque fertur. Jubemur itaque detrahere de pondere cupiditatis quod
accedat ad pondus charitatis, donec illud consumatur, hoc
perficiatur: plenitudo enim legis est charitas. Et tamen de ipsa
continentia vide quid scriptum sit: Et cum scirem, inquit, quia nemo
potest esse continens nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientiae,
scire cujus esset hoc donum; adii Dominum, et deprecatus sum illum
(Sap. VIII, 21). Numquid dixit, Et cum scirem quia nemo
potest esse continens, nisi per proprium liberum arbitrium, et hoc
ipsum erat sapientiae, scire a meipso esse hoc bonum? Non plane hoc
dixit, quod quidam in sua vanitate dicunt; sed quod fuit in sanctae
Scripturae veritate dicendum: Cum scirem, inquit, quia nemo esse
potest continens, nisi Deus det. Jubet ergo Deus continentiam, et
dat continentiam; jubet per legem, dat per gratiam; jubet per
litteram, dat per Spiritum: lex enim sine gratia facit abundare
delictum, et littera sine Spiritu occidit (II Cor. III,
6). Jubet ideo, ut facere jussa conati, et nostra infirmitate sub
lege fatigati, adjutorium gratiae poscere noverimus; et si quid facere
potuerimus operis boni, ei qui adjuvat non simus ingrati: hoc et iste
fecit; id enim eum sapientia docuit, cujus esset hoc donum.
10. Neque enim voluntatis arbitrium ideo tollitur, quia juvatur;
sed ideo juvatur, quia non tollitur. Qui enim Deo dicit, Adjutor
meus esto (Psal. XXVI, 9), confitetur se velle implere quod
jussit, sed ab eo qui jussit, adjutorium poscere ut possit. Sic et
iste cum sciret neminem esse posse continentem, nisi Deus det, adiit
Dominum et deprecatus est: utique volens adiit, volens deprecatus
est, nec petiisset nisi esset voluntas. Sed nisi petiisset, quantum
posset voluntas? Quia etsi possit antequam petat, quid ei prodest,
nisi illi agat gratias ex eo quod potest, a quo petendum est quod
nondum potest? Unde etiam qui jam continens est, non habet utique
continentiam, nisi adsit voluntas; sed nisi accepisset, quid haberet
voluntas? Quid enim habes, inquit, quod non accepisti? Si autem
accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis (I Cor. 4, 7)?
id est, Quid gloriaris quasi a teipso habeas, quod si non
accepisses, a teipso habere non posses? Hoc autem dictum est, ut qui
gloriatur, non in seipso, sed in Domino glorietur (II Cor. X,
17); et qui nondum habet unde glorietur, non a seipso speret, sed
Dominum precetur. Satius est enim minus quemque habere quod a Deo
petat, quam plus habere quod sibi tribuat; quoniam expedit ab imo
surgere, quam ex alto cadere: Deus enim, scriptum est, superbis
resistit, humilibus autem dat gratiam (Jacobi IV, 6). Ad
abundantiam igitur delictorum lex nos docet quid velle debeamus, nisi
adjuvet gratia, ut quod volumus valeamus, et quod valuerimus
impleamus. Adjuvabit autem, si non de nostris viribus praesumentes
alta sapiamus, sed humilibus consentientes (Rom. XII, 16),
et de iis quae jam possumus, gratias agamus, et pro iis quae nondum
possumus, Deum suppliciter inhiante voluntate poscamus;
adminiculantes orationem nostram misericordiae fructuosis operibus,
dando ut detur nobis, dimittendo ut dimittatur nobis.
CAPUT III.
11. Quod autem dicunt infantem morte praeventum, non baptizatum,
perire non posse, quoniam sine peccato nascitur: non hoc dicit
Apostolus; et arbitror esse melius ut Apostolo potius quam istis
credamus. Dicit enim ille doctor Gentium, in quo Christus
loquebatur, Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per
peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes
peccaverunt: et paulo post dicit, Nam judicium quidem ex uno delicto
in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in justificationem
(Luc. VI, 37, 38). Proinde isti, quem forte invenerint
infantem non ex illius unius hominis concupiscentia procreatum, ipsum
dicant illi damnationi non esse obnoxium, nec per Christi gratiam ab
illa damnatione esse liberandum. Quid est enim, ex uno delicto in
condemnationem, nisi in illo delicto quo deliquit Adam? et quid est,
ex multis delictis in justificationem, nisi quia Christi gratia non
solum illud unum delictum solvit, quo obstringuntur infantes ex illo
uno homine procreati, sed etiam multa delicta, quae cum creverint
homines, addunt malis moribus suis? Tamen et illud unum, quo est
obligata propago carnalis quae ab illo primo homine originem ducit,
sufficere dicit ad condemnationem. Ideo non est superfluus baptismus
parvulorum, ut qui per generationem illi condemnationi obligati sunt,
per regenerationem ab eadem condemnatione solvantur: sicut enim non
invenitur homo qui praeter Adam carnaliter generetur ; sic non
invenitur homo qui praeter Christum spiritualiter regeneretur.
Carnalis autem generatio delicto illi uni, et damnationi ejus obnoxia
est; spiritualis vero regeneratio non solum illud unum propter quod
baptizantur infantes, sed multa delicta facit aboleri, quae homines
male vivendo, ad illud in quo generati sunt, addiderunt. Ideo
sequitur et dicit: Si enim ob unius delictum mors regnavit per unum,
multo magis qui abundantiam gratiae et justitiae accipiunt, in vita
regnabunt per unum Jesum Christum. Itaque sicut per unius delictum
in omnes homines ad condemnationem; ita per unius justificationem in
omnes homines ad justificationem vitae. Sicut enim per inobedientiam
unius hominis peccatores constituti sunt multi: ita per unius
obedientiam justi constituuntur multi (Rom. V, 12-19).
12. Quid ad ista dicturi sunt? aut quid eis restat, nisi ut
Apostolam errasse contendant? Clamat vas electionis, doctor
Centium, tuba Christi, Judicium ex uno in condemnationem: et
reclamant isti, asserentes parvulos, quos ex ilio uno homine de quo
loquitur, ducere propaginem confitentur, non ire in condemnationem,
etsi in Christo non fuerint baptizati. Judicium, inquit, ex uno in
condemnationem: quid dicit, ex uno, nisi, delicto? sequitur enim,
Gratia autem ex multis delictis in justificationem Ergo inde judicium
etiam ex uno delicto ducit in condemnationem: hinc autem gratia etiam
ex multis delictis ducit in justificationem. Quapropter si non audent
resistere Apostolo, exponant nobis quare judicium ex uno delicto ducat
in condemnationem, cum ex multis delictis homines damnandi veniant ad
judicium. Aut si propterea ita dictum putant, quia initium peccati ex
Adam factum est, quod imitati caeteri sunt, ut sic ex uno illo
delicto in judicium condemnationemque traherentur qui cum imitando multa
peccarunt; cur non etiam de gratia et justificati ne sic dictum est?
cur non dixit similiter, Et gratia ex uno delicto in justificationem?
Sicut enim hominum multa delleta inter illud unum quod imitati sunt,
et judicium quo puniuntur, media reperiuntur; ab uno quippe ad multa
venerunt, ut a multis ad judicium damnationemque ducerentur: sic eadem
multa delicta inter hoc ipsum unum cujus imitatione commissa sunt, et
gratiam qua dimittuntur, eodem modo media sunt; quoniam ex illo uno ad
multa venerunt, ut ex multis ad gratiam justificandi venirent. Cum
ergo in utroque, id est et judicio et gratia, quod attinet ad unum et
multa delicta, una eademque ratio sit; dicant isti nobis quare
judicium dixerit ex uno delicto ducere in condemnationem, gratiam vero
ex multis delictis in justificationem. Aut acquiescant ideo sic esse
dictum, quia in hac causa duo constituuntur homines; Adam, ex quo
consistit generatio carnalis, et Christus, ex quo regeneratio
spiritualis. Sed quia tantum ille homo, iste autem et Deus et homo;
non quomodo illa generatio uno delicto obligat, quod est ex Adam, ita
ista regeneratio unum delictum solum solvit, quod est ex Adam. Sed
illi quidem generationi sufficit ad condemnationem unius delicti
connexio; quidquid enim postea homines ex malis suis operibus addunt,
non pertinet ad illam generationem, sed ad, humanam conversationem:
huic autem regenerationi non sufficit illud delictum tantummodo solvere
quod ex Adam trahitur, sed quidquid etiam postea ex iniquis operibus
humanae conversationis accedit. Ideo judicium ex uno in
condemnationem, gratia autem ex multis delictis in justificationem.
13. Si enim ob unius delictum mors regnavit per unum, a quo delicto
parvuli per Baptismum expiantur; multo magis qui abundantiam gratiae
et justitiae accipiunt, in vita regnabunt per unum Jesum Christum:
multo magis utique in vita regnabunt; quia aeternae vitae regnum erit,
mors autem in eis temporaliter transit, non in aeternum regnabit.
Itaque sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem; de
qua condemnatione parvuli per sacramentum Baptismi liberandi sunt: ita
per unius justificationem in omnes homines ad justificationem vitae.
Et hic omnes dixit, et ibi; non quia omnes homines veniunt ad gratiam
justificationis Christi, cum tam multi alienati ab illa, in aeternum
moriantur: sed quia onmes qui renascuntur in justificationem, nonnisi
per Christum renascuntur, sicut omnes qui nascuntur in
condemnationem, nonnisi per Adam nascuntur. Nemo quippe est in illa
generatione praeter Adam, nemo in ista regeneratione praeter
Christum: ideo omnes, et omnes; eosdem autem omnes, etiam multos
postea dicit, adjungens, Sicut enim per inobedientiam unius hominis,
peccatores constituti sunt multi: sic et per unius hominis obedientiam
justi constituuntur multi. Qui multi, nisi quos jam paulo ante omnes
dixerat?
14. Vide quemadmodum commendat unum et unum, id est Adam et
Christum; illum ad condemnationem, hunc ad justificationem, cum
tanto post Adam venerit Christus in carne: ut sciamus etiam antiquos
justos, quicumque esse potuerunt, nonnisi per eamdem fidem liberatos,
per quam liberamur et nos; fidem scilicet incarnationis Christi, quae
illis praenumiabatur, sicut nobis facta annuntiatur. Ideo idem
Christum hominem dicit, cum sit et Deus, ne quis existimet antiquos
justos per Deum tantummodo Christum, id est per Verbum quod erat in
principio, non etiam per fidem incarnationis ejus, qua et homo
Christus dicitur, potuisse liberari. Sententia quippe ista destrui
non potest, de qua et alibi dicit: Per unum hominem mors, et per
unum hominem resurrectio mortuorum. Sicut enim in Adam omnes
moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV,
21). Utique resurrectionem dicit justorum, ubi est vita aeterna;
non resurrectionem iniquorum, ubi mors erit aeterna: ideo ait,
vivificabuntur; quia illi damnabuntur. Hinc et in veteribus
Sacramentis circumcisio parvulorum octava die fieri praecepta est
(Levit. XII, 3), quoniam Christus, in quo fit delicti
carnalis exspoliatio, quam significat circumcisio, die dominico
resurrexit, qui post septimum sabbati octavus est. Haec ergo fides
etiam antiquorum justorum fuit. Unde et Apostolus dicit, Habentes
autem eumdem spiritum fidei, propter quod scriptum est, Credidi
propter quod locutus sum; et nos credimus, propter quod et loquimur
(II Cor. IV, 13): non diceret, eumdem spiritum fidei, nisi
admonens etiam antiquos justos habuisse ipsum spiritum fidei, hoc est
incarnationis Christi. Sed quia illis futura praenuntiabatur, quae
jam facta nobis annuntiatur; et tempore Veteris Testamenti
velabatur, quae tempore Novi Testamenti revelatur; ideo ejus
Sacramenta variata sunt, ut alia essent in Veteri Testamento, alia
in Novo; cum fides ipsa varia non sit, sed una sit: quia sicut in
Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur.
15. Quod vero illis verbis quae tractabamus, adjungit et dicit,
Lex autem subintravit, ut abundaret delictum, jam non pertinet ad
illud delictum quod trahitur ex Adam, de quo dicebat superius, Mors
regnavit per unum: legem quippe sive naturalem intelligamus, quae in
eorum apparet aetatibus, qui jam ratione uti possunt; sive
conscriptam, quae data est per Moysen, quia nec ipsa vivificare
potuit, et liberare a lege peccati et mortis, quae tracta est ex
Adam, sed magis addidit praevaricationis augmenta; Ubi enim lex non
est, ait idem apostolus, nec praevaricatio (Rom. IV, 15).
Proinde quoniam lex est etiam in ratione hominis qui jam utitur
arbitrio libertatis, naturaliter in corde conscripta, qua suggeritur
ne aliquid faciat quisque alteri quod pati ipse non vult; secundum hanc
legem praevaricatores sunt omnes, etiam qui legem per Moysen datam non
acceperunt, de quibus in Psalmo legitur: Praevaricatores aestimati
omnes peccatores terrae (Psal. CXVIII, 119). Non enim
omnes peccatores terrae legem per Moysen datam praevaricarunt; sed
tamen nisi aliquam praevaricassent, non appellarentur praevaricatores:
Ubi enim lex non est, nec praevaricatio. Praevaricata ergo lege quae
in paradiso data est, nascitur homo ex Adam cum lege peccati et
mortis, de qua dicitur: Video aliam legem in membris meis repugnantem
legi mentis meae, et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in
membris meis (Rom. VII, 23). Quae tamen nisi mala postea
consuetudine roboretur, facilius vincitur, non tamen nisi gratia
Dei. Lege autem alia praevaricata, quae est in usu rationis animae
rationalis in aetate hominis jam ratione utentis, praevaricatores fiunt
omnes peccatores terrae. Praevaricata vero lege etiam illa quae data
est per Moysen, multo amplius abundat delictum. Si enim data esset
lex quae posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia. Sed
conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu
Christi daretur credentibus: haec verba, si agnoscis, apostolica
sunt. De qua lege iterum dicit, lex praevaricationis gratia posita
est, donec veniret semen cui promissum est, disposita per Angelos in
manu Mediatoris (Galat. III, 19-21): Christum
commendans, cujus gratia salvi fiunt omnes, sive parvuli a lege
peccati et mortis, cum qua nati sumus; sive majores, qui male utentes
arbitrio voluntatis praevaricarunt legem naturalem ipsius rationis;
sive qui legem acceperunt, quae data est per Moysen, eamque
praevaricantes littera occisi sunt. Cum vero etiam evangelica
praecepta homo praevaricat, velut quatriduanus mortuus putet: nec de
illo tamen desperandum est propter ejus gratiam, qui non lente dixit,
sed magna voce clamavit, Lazare, veni foras (Joan. XI, 43).
16. Lex ergo subintravit ut abundaret delictum: sive cum homines
negligunt quod Deus jubet; sive cum de suis viribus praesumentes,
adjutorium gratiae non implorant, et addunt infirmitati superbiam.
Cum autem vocatione divina intelligunt cur sit ingemiscendum, et
invocant eum in quem recte credunt, dicentes, Miserere mei, Deus,
secundum magnam misericordiam tuam (Psal. L, 1); et, Ego
dixi, Domine, miserere mei, sana animam meam, quia peccavi tibi
(Psal. XL, 5); et, In tua justitia vivifica me (Psal.
XXX, 2); et, Viam iniquitatis amove a me, et de lege tua
miserere mei (Psal. CXVIII, 29); et, Non veniat mihi pes
superbiae, et manus peccatorum non moveat me (Psal. XXXV,
12); et, Itinera mea dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur
mei omnis iniquitas (Psal. CXVIII, 133) (A Domino enim
gressus hominis diriguntur, et viam ejus volet [Psal. XXXVI,
23]); et alia multa, quae propterea scripta sunt, ut nos
admonerent, ad implenda ea quae nobis jubentur, ab illo petendum
adjutorium a quo jubentur: cum ergo se homo ad illum extenderit, et
sic ingemuerit, fiet quod sequitur, Ubi abundavit delictum,
superabundavit et gratia (Rom. V, 20); et, Dimittuntur ei
peccata multa, quoniam dilexit multum (Luc. VII, 47): et
diffunditur in corde charitas Dei, unde fiat legis plenitudo; non per
vires arbitrii quod est in nobis, sed per Spiritum sanctum qui datus
est nobis. Noverat quippe ille Legem, qui dicebat, Condelector
enim legi Dei secundum interiorem hominem; et tamen adjungebat,
Video autem aliam legem in membris meis repugnantem legi mentis meae,
et captivum me ducentem in lege peccati, quae est in membris meis.
Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus? Gratia
Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Cur non dixit potius,
Per meum liberum arbitrium, nisi quia libertas sine gratia non est
libertas, sed contumacia?
17. Cum ergo dixisset Apostolus, Lex subintravit, ut abundaret
delictum: ubi autem abundavit delictum, superabundavit et gratia;
secutus adjunxit, ut quemadmodum regnavit peccatum in morte, sic et
gratia regnet per justitiam in vita aeterna per Jesum Christum
Dominum nostrum. Modo cum dixisset, ut quemadmodum regnavit peccatum
in morte; non ait, Per unum hominem, aut per primum hominem, aut
per Adam: quia jam dixerat, Lex subintravit, ut abundaret
delictum; quae abundantia delicti non pertinet ad primi hominis
propaginem, sed ad conversationis humanae praevaricationem, quae illi
uni delicto quo solo obstricti tenentur infantes, jam in majoribus
aetatibus ex abundantia iniquitatis adjecta est. Sed quoniam hoc
totum, etiam quod non pertinet ad illius unius delicti originem, tamen
idonea est solvere gratia Salvatoris; ideo cum dixisset, sic et
gratia regnet per justitiam in vita aeterna, addidit, per Jesum
Christum Dominum nostrum.
18. Nullius itaque argumentationes contra haec apostolica verba
prolatae impediant parvulos ad salutem, quae est in Christo Jesu
Domino nostro: tanto magis enim pro eis loqui debemus, quanto ipsi
pro se loqui non possunt. Per unum hominem intravit peccatum in
mundum, et per peccatum mors; et ita in omnes homines pertransiit, in
quo omnes peccaverunt. Sicut ab illo uno homine, sic ab eodem peccato
infantes immunes esse non possunt, nisi ab ejus reatu per Christi
Baptismum resolvantur. Usque enim ad legem peccatum in mundo fuit:
non quia deinceps in nemine fuit, hoc dictum est; sed quia non poterat
per litteram legis auferri, quod solo poterat Spiritu gratiae. Ne
quisquam ergo fidens de viribus, non dico voluntatis, sed potius
vanitatis suae, putaret libero arbitrio legem potuisse sufficere, et
Christi gratiam derideret; ideo ait Apostolus: Usque enim ad legem
peccatum in mundo fuit; peccatum autem non deputabatur cum lex non
esset. Non dixit, Non erat; sed, non deputabatur; quia lex non
erat, qua arguente demonstraretur, sive lex rationis in parvulo, sive
lex litterae in populo.
19. Sed regnavit, inquit, mors ab Adam usque ad Moysen; quia
nec lex data per Moysen potuit regnum mortis auferre, quod sola
Christi abstulit gratia. In quos autem regnaverit vide: et in eos,
inquit, qui non peccaverunt in similitudine praevaricationis Adae.
Regnavit ergo et in eos qui non peccaverunt. Sed cur regnaverit,
ostendit cum ait: In similitudine praevaricationis Adae. Iste est
enim melior intellectus horum verborum, ut cum dixisset, regnavit mors
in eos qui non peccaverunt; quasi nos moneret quare in eos regnaverit
qui non peccaverunt, adderet, in similitudine praevaricationis Adae;
id est, quia inerat eorum in membris similitudo praevaricationis
Adae. Potest et sic intelligi, regnavit mors ab Adam usque ad
Moysen, et in eos qui non in similitudine praevaricationis Adae
peccaverunt: quia in semetipsis cum jam nati essent, nec ratione adhuc
uterentur, qua ille utebatur quando peccavit, nec praeceptum
accepissent quod ille transgressus est, sed solo originali vitio
tenerentur obstricti, per quod eos regnum mortis in eis tantum non
est, qui Christi gratia renati, ad ejus regnum pertinent; quoniam
mors temporalis, quamvis et ipsa de originali delicto propagata sit,
corpus in eis interimit, animam vero ad poenam non trahit, ubi voluit
regnum mortis intelligi: ut anima renata per gratiam, jam non moriatur
in gehennam, id est a vita Dei non alienetur, non separetur;
temporalis autem mors corporis, etiam in iis qui Christi morte
redimuntur, relinquatur interim ad exercitationem fidei, et agonem
praesentis luctationis, in quo et martyres certaverunt; absumatur vero
et ipsa in renovatione corporis, quam resurrectio pollicetur. Ibi
enim penitus absorbebitur mors in victoriam (I Cor. XV, 54),
cui modo gratia Christi adimit regnum, ne suorum animas ad poenas
tartari trahat. Nonnulli sane codices non habent, in eos qui non
peccaverunt; sed, in eos qui peccaverunt, in similitudine
praevaricationis Adae: quibus quidem verbis nullo modo iste sensus
aufertur. Secundum hoc quippe intelliguntur peccasse in similitudine
praevaricationis Adae, secundum quod supra dictum est, in quo omnes
peccaverunt. Sed tamen graeci codices, unde in latinum Scriptura
translata est, illud plures habent quod diximus.
20. Quod vero adjunxit de Adam, qui est forma futuri, neque hoc
uno intelligitur modo. Aut enim forma Christi a contrario est, ut
quemadmodum in illo omnes moriuntur, sic et in Christo omnes
vivificentur; et quomodo per ipsius inobedientiam peccatores constituti
sunt multi, sic per Christi obedientiam justi constituantur multi:
aut formam futuri eum dixit, quod ipse inflixerit formam mortis
posteris suis. Ille tamen est melior intellectus, ut a contrario
forma esse credatur, quam multum commendat Apostolus. Denique ne
omnino ex aequo in hac forma eadem contraria pensarentur, adjungit et
dicit, Sed non sicut delictum, ita et donatio: si enim ob unius
delictum multi mortui sunt, multo magis gratia Dei et donum in gratia
unius hominis Jesu Christi in multos abundabit: ut intelligatur, non
in magis multos, cum iniqui magis multi sint qui damnabuntur; sed
magis abundabit, quod in iis qui per Christum redimuntur,
temporaliter valet forma mortis ex Adam, in aeternum autem valebit
vitae forma per Christum. Quamvis ergo, inquit, Adam futuri forma
sit a contrario, plus tamen praestat Christus regeneratis, quam eis
nocuerat ille generatis. Et non sicut per unum peccatum , ita et
donum: nam judicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex
multis delictis in justificationem. Non solum in hoc, inquit, non
aequalis est forma, quia ille temporaliter nocuit eis quos in aeternum
Christus redemit; verum etiam quia illius uno delicto posteri, nisi a
Christo redimantur, traduntur in condemnationem: Christi autem
redemptio etiam multa delicta dissolvit, quae illi uni abundantia
praevaricatricis iniquitatis adjecit; unde jam superius disputavimus.
21. Contra haec Apostoli verba sanumque intellectum nemini
acquiescas, si vis Christo et in Christo vivere. Nam si,
quemadmodum illi dicunt, propterea ista commemorasset Apostolus, ut
intelligeremus ad primum hominem peccatores ideo pertinere, quia non
delictum ex illo nascendo traximus, sed eum imitando peccamus;
diabolum potius poneret, qui et primus peccavit, et de quo nullam
substantiae propaginem traxit genus humanum, sed eum sola imitatione
secutum est: unde dicitur pater impiorum, sicut noster dicitur pater
Abraham propter imitationem fidei, non propter originem carnis
(Joan. VIII, 38). Nam ideo de ipso diabolo dictum est:
Imitantur autem illum qui sunt ex parte ipsius (Sap. II, 25).
Deinde si propter imitationem hoc loco Apostolus commemoraret primum
hominem, quia primus peccator in hominibus fuit, ut ideo ad illum
omnes homines peccatores diceret pertinere; cur non sanctum Abel
posuit, qui primus in hominibus justus fuit, ad quem justi omnes
propter imitationem justitiae pertinerent? Sed posuit Adam, contra
quem non posuit nisi Christum; quia sicut ille homo delicto suo
vitiavit posteritatem suam, sic ille Deus homo justitia sua salvavit
haereditatem suam: ille trajiciendo carnis immunditiam, quod non
poterat impius diabolus; ille donando spiritus gratiam, quod non
poterat Abel justus.
22. Multa de his quaestionibus in aliis nostris opusculis et
ecclesiasticis sermonibus diximus: quoniam fuerunt etiam apud nos
quidam, qui ubicumque poterant haec sui erroris nova semina
spargerent; quorum nonnullos per ministerium nostrum fratrumque
nostrorum, misericordia Domini ab illa peste sanavit. Nec tamen hic
deesse aliquos arbitror, maxime apud Carthaginem: sed jam occulte
mussitant, timentes Ecclesiae fundatissimam fidem. Nam unus eorum
nomine Celestius, in ejusdem civitatis ecclesia jam ad presbyterii
honorem subrepere coeperat: sed fidelissima libertate fratrum, propter
has ipsas contra Christi gratiam disputationes usque ad judicium
episcopale perductus est . Tamen coactus est confiteri propter
baptizandos parvulos, quod et ipsis redemptio sit necessaria. Ubi
quanquam noluerit de originali peccato aliquid expressius dicere, tamen
ipso redemptionis nomine non parum sibi praescripsit. Unde enim
redimendi essent, nisi a diaboli potestate, in qua esse non possent,
nisi originalis obligatione peccati? aut quo pretio redimuntur, nisi
Christi sanguine, de quo apertissime scriptum est quod in remissionem
effusus sit peccatorum (Matth. XXVI, 28)? Sed quia magis
convictus et ab Ecclesia detestatus quam correctus et pacatus
abscessit, veritus sum ne forte ibi sit ipse qui vestram fidem
perturbare conatur: ideo nominis ipsius commemorationem putavi esse
faciendam. Sed sive ipse sit, sive alii consortes ejus erroris:
plures enim sunt quam sperare possumus; et ubi non redarguuntur, etiam
alios ad suam sectam seducunt, et sic crebrescunt, ut nesciam quo sint
erupturi: nos tamen malumus eos in Ecclesiae compage sanari, quam ex
illius corpore velut insanabilia membra resecari, si tamen hoc
permittit ipsa necessitas. Timendum est enim ne plura putrescant, dum
putribus parcitur. Potens est autem misericordia Domini nostri, quae
potius eos ab hac peste liberet: quod sine dubio faciet, si fideliter
advertant teneantque quod scriptum est, Qui invocaverit nomen
Domini, salvus erit (Joel. II, 32).
CAPUT IV.
23. Audi jam pauca de divitibus, quod in epistola tua sequitur
inquirendum. Hoc enim posuisti illos dicere: Divitem manentem in
divitiis suis, regnum Dei non posse ingredi, nisi omnia sua
vendiderit, nec ei prodesse si forte ex ipsis divitiis mandata
fecerit. Evaserunt istorum disputationes patres nostri Abraham et
Isaac et Jacob, qui tanto ante ex hac vita migrarunt. Habebant
quippe hi omnes non paucas divitias, sicut fidelissima Scriptura
testatur: multos tamen venturos ab oriente et occidente, et non supra
ipsos, vel extra ipsos, sed cum ipsis recubituros in regno coelorum,
ille ipse qui propter nos factus est pauper cum vere dives esset,
veracissima promissione praedixit (Matth. VIII, 11). Et
quamvis superbus dives, qui induebatur purpura et bysso, et epulabatur
quotidie splendide, mortuus apud inferos torqueretur: tamen si
pauperis ulcerosi, qui ante januam ejus contemptus jacebat miseratus
fuisset, mereretur et ipse misericordiam. Et si pauperi illi meritum
esset inopia, non justitia; non utique ab Angelis in Abrahae
gremium, qui dives hic fuerat, tolleretur. Sed ut nobis ostenderetur
nec in isto paupertatem per seipsam divinitus honoratam, nec in illo
divitias fuisse damnatas, sed in isto pietatem, in illo impietatem
suos exitus habuisse; sic suscepit impium divitem cruciatus ignis, ut
tamen pium pauperem susciperet sinus divitis (Luc. XVI,
19-22). Qui sane cum hic dives viveret, divitias sic habebat,
et eas prae Dei praeceptis tam parvipendebat, ut etiam ipsius filii
immolatione nollet offendere Deum jubentem, quem suarum divitiarum et
sperabat et optabat haeredem (Gen. XXII, 1-10).
24. Hic utique dicunt, ideo patres antiquos non vendidisse omnia
quae habebant, et dedisse pauperibus, quia hoc eis non praeceperat
Dominus. Nondum enim revelato Testamento Novo, quod non fieri nisi
plenitudine temporis oportebat, nec eorum virtus fuerat revelanda; qua
virtute hoc eos facillime posse Deus in eorum cordibus noverat, qui
testimonium illis tam insigne perhibebat, ut cum sit omnium sanctorum
Deus, tanquam de praecipuis amicis suis dicere dignaretur: Ego sum
Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Jacob: hoc mini nomen est in
aeternum (Exod. III, 15). Postea vero quam magnum pietatis
sacramentum manifestatum est in carne (I Tim. III, 16), et
vocandis omnibus gentibus Christi adventus illuxit, in quem etiam illi
patres crediderant, sed hujus fidei olivam suo tempore manifestandam,
in illius arboris de qua Apostolus loquitur (Rom. XI, 17),
tanquam radice servabant, dictum est diviti: Vade, vende omnia quae
habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelis; et veni,
sequere me (Matth. XIX, 21).
25. Haec si dicunt, videntur aliquid rationabiliter dicere. Sed
totum audiant, totum advertant; non in parte aures aperiant, in parte
surdescant. Cui enim Dominus haec praecepit? Profecto illi diviti
qui vitae aeternae consequendae consilium quaerebat accipere: hoc enim
Domino dixerat, Quid faciam, ut vitam aeternam consequar? Ille
autem non ei respondit, Si vis venire ad vitam, vade, vende omnia
quae habes; sed, Si vis venire ad vitam, serva mandata. Quae
juvenis cum sibi a Domino ex lege commemorata se servasse dixisset, et
quaesiisset quid adhuc sibi deesset, responsum accepit: Si vis
perfectus esse, vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus. Et
ne se illa quae multum amabat, hoc modo perdere existimaret: Et
habebis, inquit, thesaurum in coelis. Deinde addidit, Et veni,
sequere me; ne cuiquam, cum haec fecerit, aliquid prodesse
existimetur, si non sequitur Christum. At ille quidem tristis
abscessit, qui viderit quemadmodum illa Legis mandata servaverat:
puto enim quod se arrogantius quam verius servasse responderat.
Verumtamen magister bonus mandata legis ab ista excellentiore
perfectione distinxit: ibi enim dixit, Si vis venire ad vitam, serva
mandata; hic autem, Si vis perfectus esse, vade, vende omnia quae
habes, etc. Cur ergo negamus divites, quamvis ab illa perfectione
absint, venire tamen ad vitam, si mandata servaverint, et dederint ut
detur illis, et dimiserint ut dimittatur illis (Luc. VI, 37,
38)?
26. Credimus enim ministrum Novi Testamenti fuisse apostolum
Paulum, cum scribens ad Timotheum diceret, Praecipe divitibus hujus
mundi non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, sed in
Deo vivo, qui praestat nobis omnia abundanter ad fruendum. Bene
faciant, divites sint in operibus bonis, facile tribuant,
communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut
apprehendant aeternam vitam (I Tim. VI, 17-19): de qua et
illi adolescenti dictum est, Si vis venire ad vitam. Puto quod ista
praecipiens, divites instruebat, non fallebat Apostolus: qui non
ait, Praecipe divitibus hujus mundi ut vendant omnia quae habent,
dent pauperibus, et sequantur Dominum; sed, non superbe sapere,
neque sperare in incerto divitiarum. Ista superbia divitem illum qui
jacentem ante januam suam contemnebat pauperem justum, et ista spes in
incerto divitiarum, qua se propter purpuram, byssum, et epulas
splendidas beatum putabat, non ipsae divitiae perduxerunt ad inferni
tormenta.
27. An forte quia Dominus adjunxit, et dixit, Amen dico vobis,
difficile dives intrabit in regnum coelorum: et iterum dico vobis,
Facilius intrabit camelus per foramen acus, quam dives in regnum
coelorum; ideo putant isti divitem, etiamsi faciat ista quae divitibus
praecipienda scripsit Apostolus, in regnum coelorum intrare non
posse? Quid ergo est? utrum Apostolus contra Dominum loquitur, an
isti nesciunt quid loquuntur? Quid horum credat, eligat christianus.
Puto melius nos credere istos nescire quid loquantur, quam Paulum
contra Dominum loqui. Deinde cur non in consequentibus etiam ipsum
Dominum audiunt dicentem discipulis pro miseria divitum contristatis:
Quod hominibus impossibile est, Deo facile est?
28. Sed ideo, inquiunt, hoc dictum est, quia futurum erat ut
audito Evangelio, divites vendito patrimonio erogatoque pauperibus
Dominum sequerentur, et intrarent in regnum coelorum, atque ita
fieret quod difficile videbatur: non ut manentes in divitiis suis,
praecepta Apostoli custodiendo, id est non superbe sapiendo, neque
sperando in incerto divitiarum, sed in Deo vivo, bene faciendo,
facile tribuendo, et communicando indigentibus, veram apprehendant
vitam; sed etiam ista praecepta apostolica venditis omnibus suis rebus
implerent.
29. Haec si dicunt, scio quippe eos illa dicere, non attendunt
primitus quemadmodum Dominus contra eorum dogma suam gratiam
praedicaverit. Non enim ait, Quod hominibus impossibile videtur,
facile est hominibus si voluerint; sed, Quod hominibus, inquit,
impossibile est, Deo facile est: ostendens, quando ista recte
fiunt, non fieri hominis potentia, sed Dei gratia. Hoc ergo
attendant isti, et si reprehendunt eos qui gloriantur in divitiis
suis, caveant ipsi in sua virtute confidere: simul enim utrique
reprehenduntur in Psalmo, Qui confidunt in virtute sua, et qui in
abunTdantia divitiarum suarum gloriantur (Psal. XLVIII,
7). Audiant itaque divites, Quod hominibus impossibile est, Deo
facile est: et sive manentes in divitiis suis, atque ex eis bona opera
facientes , sive illis venditis, et per indigentias pauperum
distributis intrent in regnum coelorum, gratiae Dei tribuant, non
propriis viribus bonum suum. Quod enim hominibus impossibile est, non
hominibus, sed Deo facile est. Audiant hoc et isti; et si jam omnia
sua vel vendiderunt, et pauperibus tribuerunt, vel adhuc id agunt
atque disponunt, et hoc modo praeparant intrare in regnum coelorum,
non hoc tribuant virtuti suae, sed eidem gratiae divinae. Quod enim
hominibus impossibile est, non ipsis, quia et ipsi homines sunt, sed
Deo facile est. Hoc quippe illis et Apostolus dicit: Cum timore et
tremore vestram ipsorum salutem operamini. Deus enim est qui operatur
in vobis et velle, et operari, pro bona voluntate (Philipp. II,
12, 13). Certe ideo se dicunt de suis rebus vendendis
perfectionis a Domino suscepisse consilium, ut sequantur Dominum,
quoniam illic additum est, et veni, sequere me: cur ergo in iis bonis
quae faciunt, de sua tantum voluntate praesumunt, nec audiunt
Dominum, quem sequi se dicunt, increpantem atque testantem, Sine me
nihil potestis facere (Joan. XV, 5)?
30. Si autem Apostolus ita dixit, Praecipe divitibus hujus
mundi, non superbe sapere, neque sperare in incerto divitiarum, ut
vendant omnia quae possident, et ea pretia distribuendo indigentibus,
faciant quod sequitur, facile tribuant, communicent, thesaurizent
sibi fundamentum bonum in futurum, et aliter eos in regnum coelorum
intrare posse non credit; fallit ergo eos quorum domos tam diligenter
doctrinae sanitate componit, admonens et praecipiens quales se praebere
debeant uxores viris, viri uxoribus, filii parentibus, parentes
filiis, servi dominis, domini servis: nam quomodo haec agi possunt
sine domo, et sine aliqua re familiari?
31. An hoc eos movet quod ait Dominus: Quicumque dimiserit omnia
sua propter me, accipiet in hoc saeculo centuplum, et in futuro vitam
aeternam possidebit (Matth. XIX, 29)? Aliud est dimiserit;
aliud est vendiderit: nam et in iis quae dimittenda mandavit, etiam
uxor commemorata est, quam nullis humanis legibus licet vendere,
Christi autem legibus nec dimittere, excepta causa fornicationis
(Id. V, 32). Quid sibi ergo volunt ista praecepta (non enim
possunt inter se esse contraria), nisi quia occurrit aliquando
necessitatis articulus, ubi aut uxor dimittatur, aut Christus: ut
alia omittam, si ipsi uxori maritus displicuerit christianus, eique
proposuerit aut a se divortium, aut a Christo? Hic ille quid eligat
nisi Christum, et dimittat uxorem laudabiliter propter Christum?
Ambobus quippe christianis Dominus praecepit ne quisquam dimittat
uxorem, excepta causa fornicationis. Ubi autem quaelibet ex eis
persona infidelis est, consilium Apostoli attendatur: Ut si
infidelis consentit habitare cum viro fideli, vir non dimittat uxorem.
Similiter et uxor fidelis virum, si cum illa habitare consenserit.
Quod si infidelis, inquit, discedit, discedat: non est enim
servituti subjectus frater aut soror in hujusmodi (I Cor. VII,
12, 15): id est, si infidelis noluerit esse cum conjuge fideli,
hic agnoscat fidelis suam libertatem, ne ita se subjectum deputet
servituti ut ipsam dimittat fidem, ne conjugem amittat infidelem.
32. Hoc et de filiis atque parentibus, hoc de fratribus et
sororibus intelligitur, propter Christum omnes esse dimittendos, cum
proponitur ista conditio, ut Christum dimittat, si illos secum habere
desiderat. Hoc ergo et de domo atque agris, hoc et de iis rebus quae
jure pecuniario possidentur, hoc loco accipiendum est. Similiter enim
etiam de his non ait, Quicumque vendiderit propter me quaecumque
licitum est vendere; sed, Quicumque dimiserit. Fieri enim potest ut
dicatur christiano ab aliqua potestate, Aut christianus non eris, aut
si in hoc permanere volueris, domum, possessionesque non habebis.
Tunc vero etiam illi divites, qui in suis divitiis sic statuerant
permanere, ut ex earum bonis operibus promererentur Deum, haec
dimittant potius propter Christum, quam propter haec Christum; ut
accipiant in hoc saeculo centuplum, cujus numeri perfectione
significantur omnia (Fidelis quippe hominis totus mundus divitiarum
est; fiuntque hoc modo quasi nihil habentes, et omnia possidentes
[II Cor. VI, 10]), et in futuro saeculo possideant vitam
aeternam; ne propter ista dimisso Christo, in mortem praecipitentur
aeternam.
33. Hac quippe lege et conditione, non illi tantum qui mentis
excellentia perfectionis consilium receperunt, ut vendita sua
pauperibus distribuerent, et humeris ab omni saeculi hujus sarcina
liberioribus levem Christi sarcinam ferrent; sed etiam quisquis
infirmior, et illi gloriosissimae perfectioni minus idoneus, qui tamen
meminerit se veraciter esse christianum, cum audierit sibi proponi quod
nisi haec omnia dimiserit, dimissurus est Christum, apprehendet
potius turrim fortitudinis a facie inimici (Psal. LX, 4): quia
cum eam in sua aedificaret fide, computavit sumptus quibus perfici
posset (Luc. XIV, 28), id est, eo animo accessit ad fidem,
ut huic saeculo non solum verbis renuntiaret; quia et si emit aliquid,
tanquam non possidens erat, et si utebatur hoc mundo, tanquam non
utens erat (I Cor. VII, 30, 31), non sperans in incerto
divitiarum, sed in Deo vivo.
34. Cum enim omnis qui renuntiat huic saeculo, sine dubio renuntiet
omnibus quae sunt ejus, ut possit Christi esse discipulus (ipse
enim, cum de sumptibus ad turris aedificium necessariis, et de bello
adversus regem alterum praeparando, similitudines praemisisset,
adjunxit sic: Qui non renuntiat omnibus quae sunt ejus, non potest
meus esse discipulus [Luc. XVI, 33]); profecto renuntiat
etiam divitiis suis, si quas habet, aut sic ut eas omnino non
diligens, totas distribuat indigentibus, et superfluis exoneretur
sarcinis; aut sic ut plus diligens Christum spem ab eis transferat in
ipsum, atque ita utatur illis, ut facile tribuens et communicans,
thesaurizet in coelo; paratusque sit, quemadmodum parentes et filios
et fratres et uxorem, hoc modo et istas relinquere, si talis conditio
proposita fuerit, ut nisi dimisso Christo eas habere non possit. Nam
si aliter huic saeculo renuntiat, quando accedit ad fidei sacramentum,
facit quod de lapsis beatus Cyprianus ingemit, dicens: Saeculo
verbis solis renuntiantes, et non factis. De hoc quippe dicitur, cum
veniente tentatione magis ista metuit amittere, quam Christum negare:
Ecce homo qui coepit aedificare, et non potuit perficere. Ipse est
etiam qui, cum adhuc longe esset adversarius ejus, misit legatos
quaerens pacem; id est, nondum affligente, sed adhuc imminente ac
minante tentatione, ut iis non careat, quae plus diligit, ad
relinquendum Christum negandumque consentit. Et multi sunt tales,
qui etiam putant sibi ad augendas opes suas, et multiplicanda
delectamenta terrena, religionem suffragari debere christianam.
35. Sed non sunt tales divites christiani, qui licet ista teneant,
non tamen ab eis ita tenentur, ut haec Christo anteponant; quia
veraci corde saeculo renuntiarunt, ut nullam spem in talibus ponant.
Hi uxores et filios universasque familias ad christianam religionem
tenendam sana erudiunt disciplina. Horum domus hospitalitate
ferventes, recipiunt justum in nomine justi, ut mercedem justi
accipiant (Matth. X, 41). Frangunt esurienti panem suum,
nudum vestiunt, captivum redimunt (Isai. LVIII, 7, et
Matth. XXV, 35, 36), thesaurizant sibi fundamentum bonum in
futurum, ut apprehendant veram vitam. Et si forte pro fide Christi
pecuniaria damna perpetienda sunt, oderunt divitias suas: si suorum
orbitates vel separationes pro Christo minatur hic mundus, oderunt
parentes, fratres, filios, uxores: postremo si de ipsa hujus
corporis vita cum adversario paciscendum est, ne desertus deserat
Christus, oderunt insuper animam suam. De iis quippe omnibus
mandatum acceperunt, quod aliter discipuli Christi esse non possint
(Luc. XIV, 26, 27).
36. Nec tamen quia praeceptum est eis ut oderint pro Christo et
animas suas, vendendas eas habent, aut illatis sibi manibus
effundendas: sed parati sunt eas amittere, pro Christi nomine
moriendo, ne mortui vivant, Christum negando. Sic etiam divitias,
ad quas vendendas parati non fuerunt monente Christo, ad perdendas eas
debent parati esse pro Christo, ne cum eis pereant perdito Christo.
Habemus hinc utriusque sexus divites clarissimasque personas martyrii
gloria sublimatas. Ita multi quos rerum suarum venditione piguerat
ante perfici, Christi imitata passione sunt repente perfecti; et qui
nonnullam infirmitatem carnis et sanguinis suis divitiis perfecerunt,
subito adversus peccatum pro fide usque ad sanguinem certarunt. Quibus
autem non provenit corona martyrii, neque illius perfectionis de
vendendis rebus suis consilium tam grande tamque praeclarum receperunt,
et tamen a damnabilibus immunes criminibus esurientem Christum
paverunt, sitienti potum dederunt, nudum vestierunt, peregrinantem
susceperunt; non sedebunt quidem cum Christo sublimiter judicaturi,
sed ad ipsius dexteram stabunt misericorditer judicandi (Matt.
XXV, 34-40). Beati enim misericordes, quoniam ipsorum
miserebitur Deus (Id. V, 7). Et judicium sine misericordia
fiet illi qui non fecit misericordiam: superexsultat autem misericordia
judicio (Jacobi 11, 13).
37. Proinde isti desinant contra Scripturas loqui, et in suis
exhortationibus ad majora sic excitent, ut minora non damnent. Num
enim et sanctam virginitatem aliter exhortando persuadere non possunt,
nisi conjugalia vincula damnaverint, cum docente Apostolo,
unusquisque donum proprium habeat a Deo, alius sic, alius autem sic
(I Cor. VII, 7)? Ambulent itaque perfectionis viam,
venditis omnibus suis rebus, et misericorditer erogatis. Sed si vere
pauperes Christi sunt, et non sibi, sed Christo colligunt,
infirmiora ejus membra quare puniunt antequam sedes judiciarias
acceperint? Si enim tales erunt, qualibus Dominus dicit, Sedebitis
super duodecim sedes, judicantes duodecim tribus Israel (Matth.
XIX, 28); et de qualibus Apostolus dicit, Nescitis quoniam
Angelos judicabimus (I Cor. VI, 3); praeparent se potius non
criminosos, sed religiosos divites recipere in tabernacula aeterna, a
quibus amici facti sunt de mammona iniquitatis (Luc. XVI, 9).
Puto enim quod quidam eorum qui haec impudenter atque imprudenter
garriunt, a divitibus christianis et piis in suis necessitatibus
sustentantur. Habet enim Ecclesia quodammodo suos milites, et
quodammodo provinciales: unde dicit Apostolus, Quis militat suis
stipendiis unquam? Habet et vineam et plantatores, habet gregem et
pastores: unde consequenter dicit, Quis plantat vineam, et de fructu
ejus non edit? quis pascit gregem, et de lacte ejus non percipit (I
Cor. IX, 7)? Quamvis talia disputare, qualia isti disputant,
non sit militare, sed rebellare; non sit plantare vineam, sed
eradicare; non sit pascendos congregare, sed perdendos a grege
separare.
38. Sicut autem ipsi qui divitum religiosis obsequiis aluntur atque
vestiuntur (neque enim ad suas necessitates nihil accipiunt, nisi ab
eis qui res suas vendunt), non tamen judicantur atque damnantur ab
excellentioribus Christi membris, qui majori virtute, quam multum
commendat Apostolus, suis se manibus transigunt (Act. XX,
34): sic nec isti damnare debent inferioris meriti christianos,
quorum opibus transiguntur; sed recte vivendo et recte docendo magis
eis dicere, Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si
vestra carnalia metamus (I Cor. IX, 11)? Multo quippe minori
impudentia servi Dei, qui manuum suarum honestis operibus venditis
vivunt, damnant istos a quibus nihil accipiunt, quam isti qui propter
aliquam corporis infirmitatem non valentes manibus operari, damnant eos
ipsos de quorum facultatibus vivunt.
39. Ego qui haec scribo, perfectionem de qua Dominus locutus est,
quando ait diviti adolescenti, Vade, vende omnia quae habes, et da
pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me
(Matth. XIX, 21), vehementer adamavi, et non meis viribus,
sed gratia ipsius adjuvante sic feci. Neque enim quia dives non fui,
ideo minus mihi imputabitur: nam neque ipsi Apostoli, qui priores hoc
fecerunt, divites fuerunt. Sed totum mundum dimittit qui et illud
quod habet, et quod optat habere, dimittit. Quantum autem in hac
perfectionis via profecerim, magis quidem novi ego, quam quisquam
alius homo; sed magis Deus quam ego. Et ad hoc propositum quantis
possum viribus alios exhortor, et in nomine Domini habeo consortes,
quibus hoc per meum ministerium persuasum est: sic tamen ut praecipue
sana doctrina teneatur, nec eos qui ista non faciunt, vana contumacia
judicemus, dicentes eis nihil prodesse quod pudice, quamvis
conjugaliter vivunt, quod domos suas et familias christiane regunt,
quod operibus misericordiae sibi thesaurizant in posterum; ne ista
disputando, non Scripturarum sanctarum tractatores, sed earum
accusatores inveniamur. Quod ideo commemoravi, quoniam isti, quando
talia dicere prohibentur ab eis qui hoc Domini consilium non ceperunt,
respondent eos talia disputari nolle, quoniam vitiis suis favent, et
dominica praecepta implere detrectant: quasi non, ut de iis taceam,
qui, licet infirmiores, religiose tamen utuntur divitiis, etiam ipsi
cupidi et avari male his utentes, et in terreno thesauro cor luteum
figentes, quia et ipsos necesse est usque ad finem portet Ecclesia,
sicut illa retia usque ad littus pisces malos (Idem, XIII,
47, 48), tolerabiliores in ea sint quam isti, qui talia
sermocinando et disseminando, ita se videri magnos volunt, quia
divitias suas vel quantulacumque patrimonia ex praecepto Domini
vendiderunt, ut ejus haereditatem, quae usque ad fines terrae
dilatatur atque diffunditur hac doctrina non sana perturbare atque
evertere moliantur.
CAPUT V.
40. Unde quia ex hac quidem occasione, sed tamen jam breviter dixi
quid etiam de Ecclesia Christi in hoc saeculo sentiam, id est, quia
usque ad finem hujus saeculi necesse est portet bonos et malos, quoniam
et hoc inter tuas quaestiones interrogasti, prolixam epistolam jam
tandem aliquando concludam. Jurationem cave quantum potes. Melius
quippe nec verum juratur, quam jurandi consuetudine, et in perjurium
saepe caditur, et semper perjurio propinquatur. Sed illi, quantum
aliquos eorum audivi, quid sit jurare prorsus ignorant: putant enim se
non jurare, quando in ore habent, Scit Deus (II Cor. XII,
2); et, Testis est Deus (Rom. I, 9, et Philipp. I,
8); et, Testem Deum invoco super animam meam (II Cor. 1,
23); quia non dicitur, Per Deum, et quia talia reperiuntur in
apostolo Paulo. Sed etiam illa ibi contra eos inventa est quam
confitentur esse jurationem, ubi ait Apostolus: Quotidie morior,
per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino
nostro (I Cor. XV, 31). In graecis enim codicibus reperitur
omnino esse hanc jurationem: ne quis in latina lingua hoc sic
intelligat dictum, per vestram gloriam, quomodo dictum est, per meum
adventum iterum ad vos; et multa similia, ubi dicitur, per aliquid,
et non est juratio. Sed non ideo quia in suis Litteris juravit
Apostolus, vir in veritate firmissimus, ludus nobis debet esse
juratio. Multo enim tutius, ut dixi, quantum ad nos attinet,
nunquam juramus; ut sit in ore nostro, Est, est; non, non, sicut
Dominus monet (Matth. V, 37). Non quia peccatum est, verum
jurare: sed quia gravissimum peccatum est falsum jurare; quo citius
cadit qui consuevit jurare.
41. Accepisti quod mihi videtur: melius exponant ista meliores;
non isti quorum novi jam sententiam reprobandam, sed alii qui veraciter
possunt. Nam et ego paratior sum dicere quam docere; et tu magnum
conferes beneficium, si ea quae illic a sanctis fratribus adversus
istorum vaniloquia disseruntur, non me facias ignorare. In Domino
recte et fideliter vivas, dilectissime fili.
|
|