|
Domino venerabiliterque dilectissimo fratri et consacerdoti
AUGUSTINO, et fratribus qui tecum sunt, EVODIUS, et
fratres qui mecum sunt, in Domino salutem.
1. Debitum flagito epistolae quam misi; et volui primo illud discere
quod interrogavi, et postea hoc requirere. Audi rem, quia dignaris,
quae me fecit impatientem, ut et id festinarem nosse, si fieri
potest, in hac vita. Quemdam puerum habui presbyteri Armeni
Melonitani filium notarium: hunc jam saeculo se mergentem, nam
scholastico proconsulis excipiebat, per meam eruit Deus humilitatem.
Fuit quidem, ut puerilis aetas habet, promptus, aliquantulum
inquietus, et accedente aetate (nam vigesimo et secundo anno
solvitur), ita eum gravitas morum, et custos bona vita ornavit, ut
satis delectet ejus habere memoriam. Erat autem strenuus in notis, et
in scribendo bene laboriosus, studiosus quoque esse coeperat
lectionis, ut ipse meam tarditatem causa legendi nocturnis horis
exhortaretur; nam aliquanto tempore noctis mihi ipse legebat, cum
omnia siluissent: nec volebat praeterire lectionem, nisi
intellexisset, et tertio et quarto repetebat, et nec dimittebat, nisi
sibi apparuisset quod quaerebat. Coeperam eum non quasi puerum et
notarium habere, sed amicum quemdam satis necessarium et suavem.
Delectabant enim me fabulae ipsius.
2. Optabat quoque, quod ei praestitum est, dissolvi et esse cum
Christo (Philipp. I, 23). Nam aegrotavit sexdecim diebus apud
parentes suos, et memoriae vi de Scripturis pene tota aegritudine
loquebatur. Sed ut ad finem vitae proximus esse coepit, psallebat
audientibus omnibus,
|
“Desiderat et properat anima mea ad atria Dei”
|
|
(Psal. LXXXIII, 3); et post haec iterum psallebat,
|
“Impinguasti in oleo caput meum; et poculum tuum inebrians quam
praeclarum est (Psal. XXII, 5)!”
|
|
Ibi fuit occupatus; hac
se oblectabat consolatione. Deinde cum solvi coepisset, signare se
coepit in fronte, ita ut sic descenderet manus ad os quod sibi cupiebat
signare, cum jam interior homo, et bene renovatus de die in diem,
domum luteam dimisisset. Mihi tantum gaudium accrevit, ut arbitrer
quod dimisso proprio corpore in meum animum ingressus sit, et ibi mihi
quamdam luciditatem praesentiae suae praestet, quia liberatione et
securitate illius nimis gaudeo; dici non potest. Non enim levem ei
exhibui sollicitudinem, timens aetati adolescentis. Nam curavi ex eo
quaerere, ne forte feminae contagione fuisset pollutus: liberum se
esse testatus est, magis ut nostrum gaudium cumularetur. Solutus est
ergo. Exsequias praebuimus satis honorabiles, et dignas tantae
animae; nam per triduum hymnis Dominum collaudavimus super sepulcrum
ipsius, et redemptionis Sacramenta tertio die obtulimus.
3. Sed ecce post biduum quaedam vidua honesta Urbica de
Figentibus, quae duodecim se annos viduam dicebat, ancilla Dei,
somnium vidit tale. Videt quemdam diaconum ante quadriennium corpore
exutum, cum servis et ancillis Dei virginibus et viduis palatium
praeparare. Ornabatur autem, ut claritas loci fulsisset, et locus
omnis argenteus putaretur. Cum illa studiosius interrogasset cuinam
hoc praepararetur; respondit ille diaconus, puero qui hesterno
consumptus est, filio presbyteri praeparari. Et in eodem palatio
quemdam senem candidatum apparuisse, qui juberet duobus candidatis ut
pergerent, et corpus ablatum de sepulcro ad coelum levarent. Cumque,
inquit, de sepulcro corpus fuisset assumptum atque in coelum levatum,
ramos rosarum virginum (sic enim clausae appellari solent) de eodem
sepulcro surrexisse.
4. Narravi quid fuerit gestum. Modo quaestionem audire dignare, et
doce quod quaero. Cogit enim me istius animae migratio talia
percunctari. Cum in corpore sumus, est nobis sensus interior solers
pro agilitate studii nostri; et tanto vigilantior et ferventior,
quanto fuerimus studiosiores, et adhuc impedimento corporis retardari
nos videtur esse probabile. Quis autem omnia quae animus ex corpore
patitur, poterit enarrare? Inter has turbas et molestias, ex
suggestionibus, ex tentationibus, ex necessitatibus, diversisque
calamitatibus venientes, fortitudinem suam non deserit animus:
resistit, vincit; aliquando vincitur. Tamen quoniam meminit sui,
agilior et sollicitior efficitur excitatus tantis laboribus, et rumpit
quosque nodos malitiae, et transit ad meliora. Quid dicam dignatur
intelligere Sanctitas tua. Ergo cum in hac vita sumus, talibus
egestatibus impedimur, et tamen, sicut scriptum est,
|
“supervincimus
per eum qui dilexit nos”
|
|
(Rom. VIII, 37). Exeuntes de
corpore, et onus omne, et agile peccatum evadentes, qui sumus?
5. Et primum quaero utrum aliquod corpus sit, quod rem incorpoream,
hoc est ipsius animae substantiam non deserat, cum dimiserit hoc
terrenum corpus, ne forte de quatuor unum sit, aut aerium, aut
aetherium. Cum enim incorporea sit anima, si omni corpore caret, jam
una est omnium. Et ubi erit ille dives purpuratus, et Lazarus
vulneratus? Quomodo etiam meritis discernentur, ut ille poenam, ille
gaudium habeat, si una ex omnibus incorporeis apparuerit anima: si
tamen figurate illa significata non sunt. Certum est autem, quae
locis tenentur, corporibus tenentur, ut ille dives in flamma, et
pauper ille in sinu Abrahae (Luc. XVI, 19, 22). Si loca
sunt, corpora sunt, et in corporibus animae sunt; in corpore autem si
poenae vel praemia in conscientiis sunt. Quaevis est ista una anima,
effecta ex multis animis, affligatur, et laetetur in una, ut appareat
substantia ex multis animis collecta; aut si hoc dicitur quemadmodum
una res animus incorporeus, et in eo memoria est, et voluntas, et
intellectus, et hae omnes causae incorporeae sunt, et habent
officiorum congruam portionem , nec tamen altera alteram impedit.
Utcumque puto posse responderi, ut et aliquas poenae, et aliquas
praemia comitentur in una ex multis animis collecta substantia.
6. Aut si non ita est, quid impedit si unusquisque animus, cum
corpore hoc solido caret, aliud habeat corpus, ut ipse animus semper
aliquod corpus animet; aut quo transitum facit, si ulla regio est ad
quam eum necessitas ire compellit? Quandoquidem et ipsi Angeli nec
multi dici possunt, si non corporibus numerentur; ut ait ipsa Veritas
in Evangelio,
|
“Possem rogare Patrem meum ut duodecim mihi legiones
angelorum misisset”
|
|
(Matth. XXVI, 53). Deinde cum constet
Samuelem in corpore fuisse visum, quando excitatus est ad petitionem
Saül (I Reg. XXVIII, 14); et Moysen, cujus corpus
sepultum est secundum Evangelium, manifestum sit in corpore eum
venisse ad Dominum in monte (Matth. XVII, 3), cum
constitissent. Quanquam et in apocryphis, et in secretis ipsius
Moysi, quae scriptura caret auctoritate, tunc cum ascenderet in
montem ut moreretur, vi corporis efficitur, ut aliud esset quod terrae
mandaretur, aliud quod angelo comitanti sociaretur. Sed non satis
urget me apocryphorum praeferre sententiam illis superioribus rebus
definitis. Videndum ergo, et sive auctoritate sive ratione indagandum
quod quaeritur. Sed dicitur quod resurrectio futura ostendat eam omni
corpore caruisse. Nec satis impedit, quandoquidem illi Angeli, qui
invisibiles etiam sunt, cum corporibus apparere voluerunt et videri,
et quaecumque illa positio corporum sit, eorum spiritibus digna, tamen
apparuerunt ad Abraham (Gen. XVIII, 2) et ad Tobiam
(Tob. XII, 15). Ita fieri potest ut resurrectio quidem
carnis istius, quae bene creditur futura sit, tamen sic anima illa
reddatur, ut corpore aliquo nunquam caruisse reperiatur. Cum enim ex
quatuor elementis corpus ipsum constet, unum videtur amittere, calidum
scilicet, cum e corpore isto migrare videatur. Nam remanet quod
terrenum est, et liquor non deest; nec frigidae materiae elementum
abest: solum illi eximitur calidum; quod forte secum ipse animus
trahit, si de loco ad locum migrat. Hoc interim de corpore dixerim.
7. Videtur quoque mihi quod si in corpore positus, ut jam dixi,
vegeto, strenua utitur mentis intentione, quanto magis expeditus,
agilis, vegetus, fervens, strenuus, intentus erit, et capacior
efficitur ac melior, ut in corpore positus gustaverit virtutem! Quo
deposito magis quoque abstersa nube, totus serenus effectus est, in
tranquillitate sine tentatione positus, videat quod desideraverit,
amplexetur quod amavit. Recordetur quoque et amicorum, et quos jam
praemiserat, agnoscat, et quos post se dimisit: forte sic est; ego
nescio, discere quaero. Satis autem me perturbat, si soporem quemdam
accipit animus ipse, ne talis sit, qualis cum dormit in corpore
constitutus, quasi sepultus, et in spe tantum vivens: caeterum nihil
habens, nihil sciens; maxime si somnio nullo pulsetur. Quae res
vehementer terret, et quasi exstinctum indicat animum.
8. Illud etiam quaero, si corpus habere fuerit indagatus, utrum et
aliquo sensu non careat? Certe si non odorandi necessitas ei, ut
puto, ingeri potest, neque gustandi, sed nec tangendi: dubito
remanere videndi et audiendi. Nam quid est quod audire dicuntur
daemones, non in omnibus quos vexant, nam et in his quaestio est; sed
etiam cum apparent in corporibus suis? De visu autem quomodo transeunt
de loco in locum, si corpus habent, si sensu visibili duce carent?
Putas non ita sunt animae humanae cum de corporibus egrediuntur, ut et
corpus aliquod habeant, et sensu aliquo non careant? Quid est et
illud, quod plerique mortui visi sunt in domibus ita ingredi, ut
soliti sunt, aut per diem, aut per noctem a vigilantibus, ab
ambulantibus? Non hoc semel audivi, et illud quod dicitur plerumque
in qua dam particula noctis, in locis in quibus humata corpora sunt,
et maxime in basilicis fieri tumultus et orationes. Non enim ab uno
hoc audisse me memini; nam testis est visionis istius vir quidam
sanctus presbyter, qui multitudinem talium de baptisterio exeuntium in
corporibus lucidis, et postea in medio ipsius ecclesiae orationes
adverterit. Haec ergo omnia aut illi nostrae inquisitioni favent, aut
si fabulae sunt, mirum: tamen vellem aliquid ex hac re nosse, quia
veniunt, et visitant, et videntur exceptis somniis.
9. Ex quibus alia nascitur quaestio. Non enim modo phantasiam ego
curo, quam sibi cor ineruditum fingit: visitationes loquor. Quomodo
apparuit Joseph per somnium (Matth. I, 20), quomodo plerique
visitati sunt. Sic ergo et nostri quos praemisimus aliquando veniunt,
ipsi apparent per somnium, et loquuntur. Nam memini me ego ipse, et
Profuturum, et Privatum, et Servilium, quos memini sanctos viros
de monasterio praecessisse , locutos mihi, et ita factum fuisse ut
dixerunt. Aut si aliquis spiritus melior est, qui eorum figuram
assumit, et mentem visitat, viderit ille cui omnia nuda a summa
cervice sunt. Si quid ergo de his omnibus tuae Sanctitati Dominus
per rationem loqui dignabitur, rogo ut facere me digneris participem
hujus scientiae. Praeterire autem et hoc nolui; forte enim pertinet
ad inquisitionem meam.
10. Puer ipse de quo agitur, tempore quo solvebatur, exhibitus
quodammodo pergit. Nam videtur per somnium condiscipulus et conlector
ipsius, cum quo mihi excipiebat, qui jam ante octo menses corpore erat
exemptus, venisse. Cum interrogaretur ab eo qui eum tunc cernebat,
cur advenisset; ait ille, Ad amicum meum hunc ducendum veni: et ita
factum est. Nam et in domo ipsa seni cuidam pene vigilanti, apparuit
homo laurum portans in manu, scriptum. At ubi ille visus est,
adjungitur adhuc quod post exitum pueri, pater ipsius presbyter cum
sene Theasio in monasterio esse coeperant consolandi se gratia, sed
post tertium diem pueri defuncti, videtur idem puer ad monasterium
ingressus, et a quodam fratre per quoddam somnium interrogatur utrum
sciret se fuisse mortuum? Dixit se scire. Utrum fuisset a Deo
receptus? Et hoc secum magna retulit gratulatione. Cumque causa
quaereretur cur advenisset, ait tunc ille: Missus sum ut exhibeam
patrem meum. Evigilat cui haec ostendebantur, et narrat. Pervenit
usque ad aurem episcopi Theasii. Qui permotus objurgavit dicentem,
ne facile perveniret ad aurem presbyteri, et perturbaretur tali
nuntio. Quid diu? Post dies forte quatuor visitationis cum
loquitur, nam modicam senserat febriculam, periculum nullum erat,
medicus aberat, qui penitus sollicitudinem nullam esse testaretur: at
ubi se in lectum inclinavit, solutus est idem presbyter. Nec taceo,
et in hoc ipso die quo puer solvebatur, petit patrem ad pacem, et
petit tertio, et in singulis osculis dicebat patri, Pater, dicamus
Deo gratias; et patrem cogebat ut pariter secum dixisset, quasi
communem exhortans ad migrandum ex hac vita. Nam inter utrosque septem
dies medii numerantur. Quid fiet de tantis rebus? Quis erit
occultarum istarum causarum fidelissimus magister? Aestus cordis mei
refundit se tibi in tempore angustiae. Dispensatio exitus pueri,
ejusque patris est manifesta, quia duo passeres non cadent ad terram
sine voluntate Patris (Matth. X, 29).
11. Animam ergo omni corpore carere penitus non posse, illa res,
ut puto, ostendit, quia Deus solus omni corpore semper caret. Post
transitum autem animam, quam magis vigilantiorem fore arbitror,
expositio tantae molis corporeae ostendit; tunc enim in actione et
cognitione expedita tanto vinculo, ut puto, apparet praestantior, et
omnis illa quies spiritualis, omnibus perturbationibus et erroribus
liberam demonstrat, non marcidam, et quasi segnem, et torpidam, et
implicatam facit: quippe cui sufficit perfrui etiam ipsa libertate quam
adepta est, cum mundo et corpore caret; nam intellectum ea pasci, et
ponere os spirituale ad fontem vitae prudenter dixisti, ubi est felix
et beata proprietate mentis suae. Nam aliquando ego Servilium fratrem
post ejus exitum per somnium vidi adhuc positus in monasterio, qui
dixit quod nos per rationem laboremus tendere ad intellectum, se autem
et tales in ipsa contemplationis delectatione manere.
12. Peto quoque ut quot modis sapientia dicatur, ostendas mihi; ut
sapientia Deus, ut sapientia animus sapiens, quomodo dicitur ut lux,
ut sapientia Beseleel qui fabricatus est Tabernaculum, vel
unguentarium, ut sapientia Salomonis, vel si qua est alia, et quid
invicem distent: et utrum una illa sapientia aeterna cum Patre in his
gradibus intelligenda sit, quomodo diversa munera dicuntur Spiritus
sancti qui dividit unicuique propria prout vult. An excepta illa sola
sapientia quae facta non est, istae factae sunt, et propriam habent
substantiam? an effecta sunt et ex definitione operis acceperunt?
Multa requiro; det tibi Dominus et gratiam inveniendi, et sapientiam
dictandi, et ad nos celeriter scribendi. Imperite et rustice
scripsi: sed quia dignaris nosse quid quaeram, per Christum Dominum
obsecro ut in his corrigas me, et doceas quod intelligis me scire
cupere.
|
|