|
Dominis eximiis meritoque honorabilibus ac desiderabilibus filiis,
ARMENTARIO et PAULINAE, AUGUSTINUS, in
Domino salutem.
1. Vir egregius, filius meus Ruferius, affinis vester, retulit
mihi quid Domino voveritis: qua ejus narratione exhilaratus, et
ibidem metuens ne aliud suadeat ille tentator qui bonis talibus
antiquitus invidet, exhortandam paucis credidi Charitatem tuam,
domine eximie meritoque honorabilis et desiderabilis fili, ut cogites
quod in divinis eloquiis legitur, Ne tardes converti ad Dominum,
neque differas de die in diem (Eccli. V, 8); atque arripias
curesque reddendum quod ei te vovisse nosti, qui et debita exigit et
promissa persolvit. Nam et hoc scriptum est, Vovete, et reddite
Domino Deo vestro (Psal. LXXV, 12): quanquam etsi non
vovisses, quid aliud tibi suadendum fuit, aut quid melius ab homine
fieri potest, quam ut ei se restituat a quo institutus est; praesertim
quia charitatis erga nos Dei tantum apparuit atque eluxit indicium, ut
Filium suum unigenitum mitteret, qui pro nobis moreretur? Restat
ergo ut fiat quod Apostolus ait, propterea mortuum esse Christum, ut
qui vivunt non sibi jam vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et
resurrexit (II Cor. V, 15). Nisi forte adhuc mundus amandus
est, tanta rerum labe contritus, ut etiam speciem seductionis
amiserit. Nam quantum illi laudandi atque praedicandi, qui dignati
non sunt etiam cum mundo florente florere; tantum increpandi et
accusandi sunt, quos perire cum pereunte delectat.
2. Labores et pericula et exitia hujus transitoriae vitae, si pro
eadem vita quandoque finienda subeuntur, ut mors ejus non omnino
auferatur, sed paululum differatur; quanto magis pro aeterna subeunda
sunt, ubi mortem nec natura sollicite cavet, nec ignavia turpiter
timet, nec sapientia fortiter sustinet! nulli quippe erit quae non
erit. Habeat igitur te vita aeterna in dilectoribus suis. Nonne
cernis, haec vita mi erabilis et egena quam vehementes habeat,
quantumque sibi obliget amatores suos? qui tamen periculo ejus saepe
turbati, citius eam finiunt, eo ipso quo finire formidant, et mortem
dum declinant, accelerant, veluti si quisquam fluvio rapiendus
irruat, latronem bestiamve fugiendo. Jactant in mare tempestate
saeviente aliquando et alimenta; et ut vivant, projiciunt unde
vivunt, ne cito finiatur quod vel in labore vivitur. Quantis
laboribus agitur, ut longiore tempore laboretur! et mors cum impendere
coeperit, ideo cavetur, ut diutius timeatur. Nam inter tot casus
fragilitatis humanae, quam multae mortes timentur, quarum certe una
cum venerit, restat caeteras non timeri! et tamen fugitur una ut omnes
timeantur. Quibus excruciantur doloribus, qui curantur a medicis et
secantur! numquid ut non moriantur? Sed ut aliquanto serius
moriantur. Multi cruciatus suscipiuntur certi, ut pauci dies
adjiciantur incerti: et nonnunquam ipsis doloribus victi continuo
moriuntur, quos mortis timore suscipiunt; et cum omnino non eligant
vitam finire ne doleant, sed dolere ne finiant, accidit eis ut doleant
et finiant: non solum quia et sanati utique vitam finiunt post
dolores, quae tantis poenis comparata nec sempiterna esse potest, quia
mortalis est, nec diuturna, quia tota brevis est, nec de ipso brevi
spatio sui secura, quia semper incerta est; verum etiam quod aliquando
eam dolore finierunt, quam ne finirent, dolere voluerunt.
3. Habet etiam hoc magnum malum, ac vehementer exsecrandum et
horrendum nimius amor vitae istius, quod multi dum volunt paulo diutius
vivere, graviter offendunt Deum, apud quem est fons vitae: atque
ita, dum ab eis frustra qui necessario futurus est vitae finis
metuitur, illinc prohibentur ubi sine fine vivitur. Huc accedit quia
vita misera etiamsi posset esse perpetua, nullo modo beatae vitae etiam
brevissimae comparanda est: et tamen isti amando miserrimam atque
brevissimam, perdunt beatissimam ac sempiternam, cum in hac ipsa,
quam male diligunt, hoc velint quod in altera perdunt; quia utique in
ista nec miseriam diligunt, nam beati esse volunt, nec brevitatem,
nam eam finiri nolunt; tantum quia vita est, sic amatur, ut saepe
propter eam, licet miseram et brevem, beata et sempiterna amittatur.
4. His consideratis, quid magnum vita aeterna jubet amatoribus
suis, cum se jubet sic amari quemadmodum haec amatur a suis? an vero
dignum est vel ferendum, cum contemnuntur omnia quae amantur in mundo,
ut vita post paululum finienda, saltem ipsum paululum teneatur in
mundo; et non contemnitur mundus, ut obtineatur vita quae sine fine
apud illum est, per quem factus est mundus? Modo cum ipsa Roma,
domicilium clarissimi imperii, barbarico vastaretur incursu, quam
multi hujus vitae temporalis amatores, ut eam vel infeliciter
producendam nudamque redimerent, dederunt omnia quae illi non solum
oblectandae et ornandae, verum etiam sustentandae tuendaeque
servabant! Solent certe amatores illis quas amant, ut eas habeant,
multa conferre: isti amatam suam non haberent, nisi amando inopem
reddidissent; nec ei multa conferrent, sed cuncta potius auferrent,
ne sibi eam hostis auferret. Nec eorum reprehendo consilium: quis
enim nesciat perituram fuisse ipsam, si non ea periissent quae
recondita fuerant propter ipsam? quamvis et quidam perdiderint prius
illa, mox ipsam; quidam vero licet parati cuncta perdere propter
ipsam, prius perdiderint ipsam. Sed hinc admonendi sumus quales
aeternae vitae dilectores esse debeamus, ut propter eam contemnamus
cuncta superflua, cum pro hac transitoria vita contempta sint quae illi
fuerant necessaria.
5. Neque enim amatam nostram, sicut illi suam, ut teneamus,
exspoliamus; sed illi aeternae adipiscendae istam temporalem velut
famulam expeditiorem servire facimus, si eam nec ornamentorum vanorum
vinculis alligemus, nec curarum noxiarum sarcinis oneremus,
audiamusque Dominum, qui nobis illam vitam summo ardore desiderandam
fidelissime pollicetur, velut in totius mundi concione clamantem:
Venite ad me omnes qui laboratis et onerati estis, et ego vos
reficiam. Tollite jugum meum super vos, et discite a me quia mitis
sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus vestris. Jugum
enim meum lene, et onus meum leve est (Matth. XI, 28-30).
Haec disciplina piae humilitatis, ventosam et turbidam cupiditatem,
avidam rerum extra nostram potestatem constitutarum, pellit ex animo,
et quodammodo exspirat. Ibi enim labor, ubi multa quaeruntur et
diliguntur, quibus adipiscendis atque retinendis voluntas non satis
est, quia consequentem non habet facultatem. Justa vero vita, cum
volumus, adest, quia eam ipsam plene velle, justitia est; nec plus
aliquid perficienda justitia, quam perfectam voluntatem requirit.
Vide si labor est, ubi velle satis est. Unde divinitus dictum est:
Pax in terra hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14). Ubi
pax, ibi requies; ubi requies, ibi finis appetendi, et nulla causa
laborandi. Sed haec voluntas ut plena sit, oportet ut sana sit: erit
autem sana, si medicum non refugiat, cujus solius gratia sanari potest
a morbo desideriorum noxiorum. Ipse est ergo medicus qui clamat,
Venite ad me omnes qui laboratis, jugum suum lene, et onus leve
dicens; quia diffusa per Spiritum sanctum charitate in cordibus
nostris, profecto amabitur quod jubetur , et non erit asperum nec
onerosum, si sub hoc uno jugo, quanto minus tumida, tanto magis
libera cervice serviatur. Et haec est una sarcina, qua ejus bajulus
non premitur, sed levatur. Divitiae si diliguntur, ibi serventur ubi
perire non possunt. Honor si diligitur, illic habeatur ubi nemo
indignus honoratur. Salus si diligitur, ibi adipiscenda desideretur
ubi adeptae nihil timetur. Vita si diligitur, ibi acquiratur ubi
nulla morte finitur.
6. Reddite igitur quod vovistis, quia vos ipsi estis, et ei vos
redditis a quo estis; reddite, obsecro. Neque enim quod redditis,
reddendo minuetur, sed potius servabitur et augebitur: benignus enim
exactor est, non egenus; et qui non crescat ex redditis, sed in se
crescere faciat redditores. Huic ergo quod non redditur, perditur:
quod autem redditur, reddenti additur; imo vero in eo cui redditur,
ipse reddens servatur. Idipsum quippe erit redditum et redditor, quia
idipsum erat debitum et debitor. Deo namque seipsum debet homo, eique
reddendus est ut beatus sit, a quo accepit ut sit. Hoc significat
quod in Evangelio Dominus ait: Reddite Caesari quae Caesaris
sunt, et Deo quae Dei sunt (Matth. XXII, 21). Hoc enim
dixit, cum sibi demonstrato nummo, et quaesito cujus haberet
imaginem, responsum esset, Caesaris; ut hinc intelligerent, quod
Deus exigeret ab homine imaginem suam in homine ipso, sicut Caesar
suam exigebat in nummo. Quanto magis ergo reddenda est cum
promittitur, cui etiam non promissa debetur!
7. Quapropter, charissime, possem quidem pro mea quantulacumque
facultatula, sancti propositi quod Deo vovisse vos comperi, uberius
laudare fructum, ac demonstrare quid distet inter christianos
dilectores mundi hujus, et contemptores, quamvis fideles utrique
dicantur. Eodem utrique lavacro sacri fontis abluti sunt, eisdem
imbuti consecratique mysteriis, utrique ejusdem Evangelii non
auditores tantum, verum etiam praedicatores; nec utrique tamen regni
Dei lucisque participes, et vitae aeternae, quae sola est beata,
cohaeredes. Dominus enim Jesus non ab eis qui non audiunt, sed eos
inter se auditores verborum suorum, latissimo limite, non tenui
distinctione discrevit: Qui audit, inquit, verba mea haec, et facit
ea, similabo eum viro prudenti qui aedificavit domum suam supra
petram: descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et
impegerunt in domum illam, et non cecidit; fundata enim erat supra
petram. Qui autem audit verba mea haec, et non facit ea, similabo
eum viro stulto qui aedificavit domum suam super arenam: descendit
pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti, et impegerunt in domum
illam, et cecidit, et facta est ruina ejus magna (Id. VII,
24-27, et Luc. VI, 47-49). Audire ergo illa verba,
aedificare est; in hoc utrique pares sunt: in faciendo autem, et non
faciendo quod audiunt, tantum dispares, quantum aedificium petrae
soliditate fundatum dispar est ei quod sine ullo fundamento facili
arenae mobilitate subvertitur. Nec ideo quisquis omnino non audit,
tutius sibi aliquid comparat: nihil enim aedificans, sine ullo tecto
multo facilius obruendus, rapiendus, et dispergendus imbribus,
fluviis ventisque donatur.
8. Possem etiam pro modulo meo eosdem ipsos pertinentes ad dexteram
regnumque coelorum in suis gradibus meritisque distinguere, atque
ostendere quo differat vita conjugalis filios procreantium patrum
matrumque familias, verumtamen religiosorum ac piorum, ab ea vita quam
vos Deo vovistis, si nunc ad eam vovendam exhortandus esses; sed quia
jam vovisti, jam te obstrinxisti, aliud tibi facere non licet.
Priusquam esses voti reus, liberum fuit quo esses inferior; quamvis
non sit gratulanda libertas qua fit ut non debeatur quod cum luero
redditur. Nunc vero quia tenetur apud Deum sponsio tua, non te ad
magnam justitiam invito, sed a magna iniquitate deterreo. Non enim
talis eris, si non feceris quod vovisti, qualis mansisses, si nihil
tale vovisses. Minor enim tunc esses, non pejor: modo autem tanto,
quod absit, miserior, si fidem Deo fregeris, quanto beatior, si
persolveris. Nec ideo te vovisse poeniteat, imo gaude jam tibi non
licere quod cum tuo detrimento licuisset. Aggredere itaque
intrepidus, et dicta imple factis; ipse adjuvabit, qui vota tua
expetit. Felix est necessitas quae in meliora compellit.
9. Una sola esse causa posset, qua te id quod vovisti, non solum
non hortaremur, verum etiam prohiberemus implere, si forte tua conjux
hoc tecum suscipere animi seu carnis infirmitate recusaret. Nam et
vovenda talia non sunt a conjugatis, nisi ex consensu et voluntate
communi: et si praepropere factum fuerit, magis est corrigenda
temeritas quam persolvenda promissio. Neque enim Deus exigit, si
quis ex alieno aliquid voverit, sed potius usurpare vetat alienum.
Divina quippe de hac re per Apostolum est prolata sententia: Uxor
non habet potestatem corporis sui, sed vir; similiter et vir non habet
potestatem corporis sui, sed mulier: sexum nomine corporis
nuncupavit. Sed cum illam tam paratam esse audiam Deo dicare
continentiam, ut eo solo impediatur, si tibi debitum reddere conjugali
jure compellitur; ambo Deo reddite quod ambo vovistis, ut illi
persolvatur quod ab alterutro non exigitis. Si continentia virtus
est, sicuti est, cur ad eam sit promptior sexus infirmior, cum virtus
a viro potius cognominata videatur, sicut similitudo vocabuli resonat?
Noli ergo vir abhorrere a virtute quam mulier est parata suscipere.
Sit vester consensus oblatio ad supernum altare Creatoris, et victa
concupiscentia, tanto fortius quanto sanctius vinculum charitatis.
Gaudeamus de vobis in abundanti gratia Christi, domini eximii
meritoque honorabiles et desiderabiles filii.
|
|