|
Honorabili ac dilectissimo filio, viro clarissimo et spectabili
tribuno et notario, MARCELLINO, AURELIUS,
SILVANUS, et universi episcopi catholici.
1. Edicto Spectabilitatis tuae, quo nostrae collationis
tranquillitati quietique servandae, et veritati manifestandae
muniendaeque consultum est, in omnibus nos consentire, sicut admonere
dignatus es, per has litteras intimamus; hoc est, de loco et tempore
ipsius collationis, et de numero eorum quos praesentes esse oportebit.
Consentimus etiam ut hi quibus conferendi delegamus officium,
subscribant prosecutionibus suis: inque illo scripto, quo eis hoc
munus imponimus, ratumque nos habituros quod egerint pollicemur,
subscriptiones omnium nostrum non solum habeas factas, verum etiam cum
fiunt ipse perspicias; admonituri quoque, Domino adjuvante, populum
christianum, ut a collationis loco, quietis et tranquillitatis
gratia, suum abstineat omnino conventum, et ea quae aguntur, non cum
aguntur, audire festinet, sed conscripta ut cognoscat, exspectet,
sicut ea te prolaturum omnibus promisisti.
2. Illo etiam, veritate confisi, nos vinculo conditionis
obstringimus, ut si nobis ii cum quibus agimus demonstrare potuerint,
cum secundum Dei promissa populi christiani usquequaque crescendo jam
magnam partem orbis implerent, et in caeteram dilatarentur implendam,
subito Ecclesiam Christi, nescio quorum, quos isti accusant,
peccatorum periisse contagio, et in sola remansisse parte Donati; si
hoc, ut dictum est, demonstrare potuerint, nullos apud eos honores
episcopalis muneris requiremus, sed eorum sequemur, pro sola aeterna
salute, consilium, quibus tanti gratiam beneficii pro cognita veritate
debebimus. Si autem nos potius valuerimus ostendere Ecclesiam
Christi, omnium non solum Africanarum, verum etiam transmarinarum
provinciarum, multarumque gentium spatia feracissima populorum copia
jam tenentem, et, sicut scriptum est, toto mundo fructificantem atque
crescentem, nullorum hominum sibi commixtorum peccatis perire
potuisse: si denique ipsorum, quos tunc accusare voluerunt, potius
quam convincere valuerunt, quaestionem demonstraverimus esse finitam,
quamvis non in eis Ecclesiae causa consistat; et Caecilianum
innocentem, illos autem violentos et calumniosos esse judicatos ab eo
imperatore, ad cujus examen criminationes suas ultro accusando
miserunt: postremo si quidquid de peccatis quorumlibet hominum
dixerint, vel humanis documentis, vel divinis probaverimus, aut eorum
innocentiam falsis criminibus appetitam, aut Christi Ecclesiam,
cujus communioni cohaeremus, nullis eorum delictis esse destructam;
sic ejus nobiscum teneant unitatem, ut non solum viam salutis
inveniant, sed nec honorem episcopatus amittant. Neque enim in eis
divinae Sacramenta veritatis, sed commenta humani detestamur erroris:
quibus sublatis fraternum pectus amplectimur, Christiana nobis
charitate conjunctum, quod nunc dolemus dissensione diabolica
separatum.
3. Poterit quippe unusquisque nostrum, honoris sibi socio copulato,
vicissim sedere eminentius, sicut peregrino episcopo juxta considente
collega. Hoc cum alternis basilicis utrinque conceditur, uterque ab
alterutro honore mutuo praevenitur; quia ubi praeceptio charitatis
dilataverit corda, possessio pacis non fit angusta, ut uno eorum
defuncto, deinceps jam singulis singuli pristino more succedant: nec
novum aliquid fiet; nam hoc ab ipsius separationis exordio, in eis qui
damnato nefariae discissionis errore unitatis dulcedinem vel sero
sapuerunt, catholica dilectio custodivit. Aut si forte christiani
populi singulis delectantur episcopis, et duorum consortium, inusitata
rerum facie tolerare non possunt, utrique de medio secedamus, et
Ecclesiis in singulis damnata schismatis causa, in unitate pacifica
constitutis, ab his qui singuli in Ecclesiis singulis invenientur,
unitate facta per loca necessaria singuli constituantur episcopi. Quid
enim dubitemus Redemptori nostro sacrificium istius humilitatis
offerre? an vero ille de coelis in membra humana descendit, ut membra
ejus essemus; et nos, ne ipsa ejus membra crudeli divisione
lanientur, de cathedris descendere formidamus? Propter nos nihil
sufficientius, quam christiani fideles et obedientes sumus: hoc ergo
semper simus. Episcopi autem propter christianos populos ordinamur:
quod ergo christianis populis ad christianam pacem prodest, hoc de
nostro episcopatu faciamus. Si servi utiles sumus, cur Domini
aeternis lucris pro nostris temporalibus sublimitatibus invidemus?
Episcopalis dignitas fructuosior nobis erit, si gregem Christi magis
deposita collegerit, quam retenta disperserit. Nam qua fronte in
futuro saeculo promissum a Christo sperabimus honorem, si christianam
in hoc saeculo noster honor impedit unitatem ?
4. Haec propterea Praestantiae tuae scribenda curavimus, ut et per
te innotescant omnibus. Postulamus ut in adjutorio Domini Dei
nostri, quo admonente ista promittimus, et quo adjuvante nos implere
posse confidimus, etiam ante collationem, si fieri potest, corda
hominum vel infirma, vel dura, pia charitas aut sanet, aut edomet;
ac sic jam pacificis mentibus non resistamus manifestissimae veritati,
et disputationem nostram vel praecedamus concordia, vel sequamur.
Neque enim desperare debemus, si recolunt beatos esse pacificos,
quoniam ipsi filii Dei vocabuntur (Matth. V, 9), multo dignius
et facilius eos velle ut pars Donati universo orbi christiano
reconcilietur, quam universus orbis christianus a parte Donati
rebaptizetur: cum praesertim de Maximiani sacrilego et damnato
schismate venientes, quos etiam terrenarum potestatum jussionibus
insectando emendare curarunt, tanta dilectione quaesierint ut nec
baptismum ab eis datum rescindere auderent, et quosdam eorum damnatos,
sine ulla honoris eorum diminutione susciperent, quosdam vero in illius
discissionis societate impollutos fuisse censerent. Quorum inter se
concordiae non invidemus; sed eos certe oportet advertere quam pie
tanto studio ramum a se fractum radix catholica inquirit, si ramus ipse
similiter a se parvum fragmen incisum sic colligere laboravit. (Et
alia manu): Optamus te, fili, in Domino bene valere. Aurelius
episcopus Ecclesiae catholicae Carthaginensis, huic epistolae
subscripsi. (Item alia manu): Silvanus senex Ecclesiae Summensis
subscripsi.
|
|