|
Honorabili ac dilectissimo filio V. C. et spectabili tribuno et
notario MARCELLINO, AURELIUS, SILVANUS, et
universi episcopi catholici.
1. Multum nos sollicitos reddidit Notoria, vel litterae fratrum
nostrorum, quos cupimus ad catholicam pacem a perniciosa dissensione
converti, quod edicto Nobilitatis tuae, quo ipsius disputationis
nostrae tranquillitati quietique providisti, consentire noluerunt; ne
forte etiamsi non omnes, aliqui tamen eorum per multitudinis tumultum
seu strepitum, collationem, quae pacifica et pacata esse debet,
impediant. Atque utinam ipsos non pertentet ista cogitatio, et nos
potius fallat ista suspicio! et ideo si velint omnes esse praesentes,
ut cum eis visum fuerit, congregatis illuc etiam nobis, simul inde
egrediamur concordes atque pacati, et schismatica divisione correcta,
fraterno unitatis Christi vinculo obstricti, mirantibus et gaudentibus
omnibus bonis, dolente autem solo diabolo et similibus ejus, pariter
in Ecclesiam ad gratiarum actionem, laudesque Deo reddendas
ardentissima et lucidissima charitate pergamus.
2. Quid enim magnum est, si oculus pacatus attendat, et cogitatio
christiana non deserat considerare et videre, remotis humanis
criminationibus seu veris seu falsis, in eis Litteris Ecclesiam esse
quaerendam, ubi Christus Redemptor ejus innotuit? Nam sicut non
audimus contra Christum eos qui dicunt corpus ejus de sepulcro furatum
a discipulis; sic non debemus audire contra ejus Ecclesiam eos qui
dicunt non eam esse nisi in solis Afris et Afrorum paucissimis
sociis: Apostolus quippe dicit quoniam veraces christiani membra sunt
Christi (Ephes. IV, 25); sicut ergo non credimus furto
cujusquam periisse carnem Christi mortuam de sepulcro, sic credere non
debemus peccato cujusquam viva ejus membra periisse de mundo. Non est
itaque difficile, quoniam caput est Christus, et corpus Ecclesia,
simul in Evangelio commendatum videre, et caput contra calumnias
Judaeorum, et corpus contra criminationes haereticorum. Nam quod
legitur, Oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertio
die, contra eos est qui dicunt mortuum de sepulcro esse sublatum; quod
autem sequitur, et praedicari in nomine ejus poenitentiam, et
remissionem peccatorum, per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem
(Luc. XXIV, 46, 47), contra eos est qui dicunt non esse
Ecclesiam in orbe terrarum: ut uno brevi capitulo paucisque verbis,
et inimicus capitis, et inimicus corporis repellatur, et, si
fideliter attenderit, corrigatur.
3. Nam tenere istas inimicitias fratres nostros tanto magis dolemus,
quanto magis eos constat easdem Scripturas nobiscum tenere, quibus
haec apertissima testimonia continentur. Judaei quippe qui negant
resurrexisse Christum, saltem non accipiunt Evangelium: isti autem
fratres nostri utriusque Testamenti auctoritate devincti sunt; et
tamen criminari nos volunt de Evangelio tradito, et nolunt ei credere
recitato. Sed nunc fortasse hujus collationis cura suscepta
diligentius perscrutati sunt Scripturas sacras; et quia in eis
innumerabilia testimonia repererunt, quibus promissa est Ecclesia
futura in omnibus gentibus, et toto orbe terrarum, sicut eam reddi et
praesentari coepisse in Evangelio et Epistolis apostolicis, et in
Actibus Apostolorum videmus, ubi et ipsa loca, et civitates, et
provinciae leguntur, per quas crevit, incipiens ab Jerusalem, ut
inde se etiam in Africam non migrando, sed crescendo diffunderet; non
autem invenerunt aliquod testimonium divinorum eloquiorum, ubi dictum
est eam perituram de caeteris partibus mundi, et in sola Africa
Donati parte mansuram; et viderunt quam sit absurdum, pro illa, quae
fuerat peritura, tot testimonia divina recitari; pro ea vero, quae,
sicut putant, fuerat Domino placitura, nullum ejus testimonium
reperiri: haec forte cogitantes, ad finiendas vanas, et perniciosas,
et saluti aeternae contrarias inimicitias, ad locum collationis nostrae
omnes convenire voluerunt, non ut tumultus novus oriatur, sed ut
vetusta discordia finiatur.
4. Nam et illud quo in nos solent graviter irritari, quod reges
terrae, quos tanto ante praedictum est Christo domino servituros,
leges contra haereticos et schismaticos pro catholica pace constituunt,
credimus quod aliquando cogitaverint non esse culpandum: quia et
antiqui reges non solum gentis Hebraicae, sed etiam alienigenae, ne
quisquam contra Deum Israel, hoc est verum Deum, non tantum
faceret, sed vel diceret aliquid, omnes regni sui populos praeceptis
minacissimis terruerunt; et majores istorum ipsam Caeciliani causam,
unde nata est ista dissensio, ad Constantinum imperatorem per
Anulinum proconsulem accusando miserunt; quod utique non ob aliud
videntur fecisse, nisi ut imperator Constantinus contra eos qui
superati essent, eis qui superassent, aliquid regali auctoritate
decerneret; totamque ipsam causam potuerunt (et forte fecerunt ipsius
collationis necessitate), archivis publicis perserutatis, invenire
olim esse finitam, post ecclesiastica judicia, quibus absolutus est
Caecilianus, illo etiam imperatore judicante, ad cujus examen rem
totam et primo miserunt, et postea perduxerunt. Ibi potuerunt etiam
causam Felicis Aptungensis ordinatoris Caeciliani, quem malorum
omnium fontem in concilio suo dixerant, cognoscente Aeliano proconsule
ex praecepto ejusdem imperatoris, invenire purgatam.
5. Quanquam et hoc si attenderunt, et, quod facile fuerat,
adverterunt, in Scripturis sanctis Ecclesiam Christi permixtis
zizaniis, et palea, et piscibus malis futuram esse promissam usque ad
tempus messis (Matth. XIII, 24 30), ventilationis (Id.
III, 12), et littoris (Id. XIII, 47, 48), utique
cogitare potuerunt, etiamsi malam causam Caecilianus et coepiscopi
ejus habuissent, nihil eos praejudicare potuisse orbi christiano, quem
Deus paucis credentibus tanto ante promisit, et nunc multis videntibus
reddidit. Nisi forte plus contra Ecclesiam valuit homo peccans, quam
pro Ecclesia Deus jurans, et iniquitas quod amisit, quam veritas
quod promisit. Haec sentire quam sit stultum et impium jam fortasse
viderunt: cogitaverunt quoque damnatos a se Maximianistas Primiani
damnatores per potestates terrenas etiam de basilicis curasse
pellendos, et ibi certius exemplo suo recentiore didicerunt non esse
peccatum, si tale aliquid Ecclesia contra rebelles suos ab hujusmodi
potestatibus postulat: et quod aliquos ex damnatis postea receperunt,
quos cum damnarent, aliis etiam plurimis in eadem societate schismatis
constitutis dilationem dederunt, quos in Maximiani sacrilegi surculi
communione impollutos mansisse dixerunt, et Baptismum vel a damnatis,
vel a sociis eorum, quamvis foris in schismate datum, rescindere atque
iterare non ausi sunt; satis utique judicarunt ea quae contra nos
dicebant, exemplo suo esse damnata: et credendum est quod jam
intelligant quam sit indignum, quam intolerabile, ut cum sedeant in
cathedris episcopalibus cum istis, et cum ipso simul Primiano
damnatores ejus et damnati in causa ejus, ut sit pax in parte Donati,
de Caeciliano infametur orbis christianus, ne in pace vivat unitas
Christi.
6. Haec omnia fortasse cogitantes, et Dei timore permoti, omnes
collationis loco adesse voluerunt, non tumultus dispositione, sed
pacis. Quod enim propterea se universos adesse dixerunt, ut eorum
numerus appareat, quoniam eos paucos esse adversarii saepe sui mentiti
sunt; hoc si aliquando a nostris dictum est, de his locis dici
verissime potuit ubi nostrorum coepiscoporum et clericorum atque
laicorum longe major est numerus, et maxime in proconsulari provincia:
quanquam, excepta Numidia consulari, etiam in caeteris provinciis
Africanis nostrorum numero facillime superentur; aut certe, in
comparatione omnium gentium, per quas catholica communio dilatatur,
eos esse paucissimos rectissime dicimus. Sed nunc si numerum suum
innotescere voluissent, nonne ordinatius atque tranquillius
innotesceret per eorum subscriptiones, quas ut mandato suo te cernente
subjungant, edicto admonuisti? Quid sibi ergo vult quod collationis
loco omnes adesse desiderant? Si enim pacem non cogitant, quid non
perturbabunt locuturi, aut quid illic facient tacituri? Nam etiamsi
clamor non sit, solus susurrus ipse multorum, satis magnum strepitum
faciet, quo impediatur illa collatio.
7. Quid est autem quod in Notoria sua ponendum putarunt, ideo se
juste flagitasse ut omnes adessent, quia omnes conventi sunt ut
venirent? quasi possent eligi pauci qui adesse deberent, nisi ab
omnibus qui venissent, ut eorum electioni te praesente subscriberent,
ac sic in paucis omnes essent, cum ab omnibus pauci electi essent.
Aut ergo tumultus ab eis cogitatur, aut pax; quorum illud optamus,
illud cavemus: et ideo ne forte, quod absit, hoc praeparetur potius
quod cavemus quam quod optamus, consentimus adesse omnes illos, ut
tamen a nobis tantus adsit numerus, quantus tuae Spectabilitati
sufficere visus est; ut tumultuosum per turbas si quid emerserit,
nonnisi eis recte imputetur, in quorum parte praesens fuerit ad rem,
quae a paucis agenda est, omnino superflua multitudo. Si autem quod
votis omnibus cupimus, quod ardenter appetimus, quod suppliciter a
Domino deprecamur, causa unitatis faciendae illa erit necessaria
multitudo, cum voluerint, omnes aderimus, et ad tantum bonum, illo
adjuvante qui hoc donat, alacriter convolabimus, dicentes. Fratres
nostri estis (Isai. LXVI, 5, sec. LXX), non jam eis qui
nos detestantur, sed qui odio finito amplectuntur, ut nomen Domini
honorificetur, et appareat illis in jucunditate jam nobiscum
experientibus, quam bonum sit et jucundum fratres habitantes in unum
(Psal. CXXXII, 1). (Et alia manu): Optamus te, fili,
in Deo bene valere. (Item alia manu): Aurelius episcopus
Ecclesiae catholicae Carthaginensis, subscripsi. (Item):
Silvanus primae sedis provinciae Numidiae, subscripsi.
|
|