|
AUGUSTINUS episcopus servus Christi servorumque Christi,
religiosae famulae Dei PROBAE , in Domino dominorum salutem.
CAPUT PRIMUM.
1. Et petisse te et promisisse me recolens, ut de orando Deo ad te
aliquid scriberem, ubi tribuente ipso quem oramus, tempus facultasque
concessa est, oportuit ut debitum meum jam jamque persolverem, et pio
studio tuo in Christi charitate servirem. Quam me autem
laetificaverit ipsa petitio tua, in qua cognovi quantam rei tantae
curam geris, verbis explicare non possum. Quod enim majus oportuit
esse negotium viduitatis tuae, quam persistere in oratione nocte ac
die, secundum Apostoli admonitionem? ille quippe ait: Quae autem
vere vidua est et desolata speravit in Domino, et persistit in
oratione nocte ac die (I Tim. V, 5). Unde mirum videri
potest, cum sis secundum hoc saeculum nobilis, dives, tantaeque
familiae mater, et in eo licet vidua, non tamen desolata, quomodo
occupaverit cor tuum praecipueque sibi vindicaverit orandi cura; nisi
quia prudenter intelligis quod in hoc mundo et in hac vita nulla anima
possit esse secura.
2. Proinde qui tibi eam cogitationem dedit, profecto facit quod
Discipulis suis, non pro seipsis, sed pro humano genere
contristatis, et desperantibus quemquam posse salvari, posteaquam ab
illo audierunt facilius esse camelum intrare per foramen acus, quam
divitem in regnum coelorum; mirifica et misericordissima pollicitatione
respondit, Deo esse facile quod hominibus impossibile est (Matth.
XIX, 24-26). Cui ergo facile est ut etiam dives intret in
regnum coelorum, inspiravit tibi piam sollicitudinem, de qua me
consulendum putasti quonam modo esset tibi orandum. Ille namque cum
etiam hic adhuc esset in carne, Zachaeum divitem in regnum coelorum
misit (Luc. XIX, 9), et resurrectione atque ascensione
glorificatus, multos postea divites impartito Spiritu sancto fecit
hujus saeculi contemptores, et finita divitiarum cupiditate ditiores.
Quomodo enim tu sic studeres orare Deum, nisi sperares in eo?
quomodo autem sperares in eo, si sperares in incerto divitiarum, et
contemneres praeceptum saluberrimum, quo Apostolus ait: Praecipe
divitibus hujus mundi non superbe sapere, neque sperare in incerto
divitiarum, sed in Deo vivo qui praestat nobis omnia abundanter ad
fruendum; ut divites sint in operibus bonis, facile tribuant,
communicent, thesaurizent sibi fundamentum bonum in futurum, ut
apprehendant veram vitam (I Tim. VI, 17-19)?
CAPUT II.
3. Debes itaque prae amore hujus verae vitae, etiam desolatam te
putare in hoc saeculo, in quantalibet ejus felicitate verseris. Nam
sicut est illa vera vita, in cujus comparatione utique ista quae multum
amatur, quamlibet jucunda atque producta sit, nec vita dicenda est:
sic est etiam solatium verum, quod per prophetam Dominus promittit
dicens, Dabo illi solatium verum, pacem super pacem (Isai.
LVII, 18, 19, sec. LXX); sine quo solatio quaecumque
sunt terrena solatia, magis in eis desolatio, quam consolatio
reperitur. Divitiae quippe atque fastigia dignitatum, caeteraque
hujusmodi quibus felices se esse putant mortales verae illius
felicitatis expertes, quid afferunt consolationis, cum sit eis non
indigere quam eminere praestantius; quae plus excruciant adepta timore
amissionis, quam concupita adeptionis ardore ? Talibus bonis non
fiunt homines boni, sed aliunde boni facti, bene utendo faciunt ut
ista sint bona. Non sunt ergo in iis vera solatia, sed ibi potius ubi
vera vita. Nam inde necesse est ut fiat homo beatus, unde fit bonus.
4. Homines autem boni videntur etiam in hac vita praestare non parva
solatia. Nam si paupertas angit, si luctus moestificat, si dolor
corporis inquietat, si contristat exsilium, si ulla calamitas alia
vexat, adsint boni homines qui non solum gaudere cum gaudentibus,
verum etiam flere cum flentibus (Rom. XII, 15) norunt, et
salubriter alloqui et colloqui sciunt; plurimum illa aspera leniuntur,
relevantur gravia, superantur adversa. Sed ille hoc in eis et per eos
agit, qui spiritu suo bonos fecit. E contra, si divitiae
circumfluant, nulla orbitas accidat, adsit sanitas carnis, incolumi
habitetur in patria, et cohabitent mali homines, in quibus nemo sit
cui fides habeatur, a quo non dolus, fraus, irae, discordiae,
insidiae timeantur, atque sustineantur; nonne illa omnia fiunt amara
et dura, nec aliquid laetum vel dulce est in eis? Ita in quibuslibet
rebus humanis nihil est homini amicum sine homine amico. Sed
quotusquisque talis invenitur, de cujus animo et moribus sit in hac
vita certa securitas? Nam sicut sibi quisque nemo alter alteri notus
est; et tamen nec sibi quisque ita notus est, ut sit de sua crastina
conversatione securus. Proinde quamvis ex fructibus suis multi
cognoscantur, et alii quidem bene vivendo proximos laetificent, alii
male vivendo contristent; tamen propter humanorum animorum ignota et
incerta, rectissime Apostolus admonet ut non ante tempus quidquam
judicemus, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum,
et manifestet cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo
(I Cor. IV, 5).
5. In iis igitur vitae hujus tenebris, in quibus peregrinamur a
Domino, quamdiu per fidem ambulamus, non per speciem (II Cor.
V, 6, 7), desolatam debet se christiana anima reputare, ne
desistat orare: et Scripturarum divinarum sanctarumque sermoni discat
tanquam lucernae in obscuro loco positae fidei oculum intendere, donec
dies lucescat, et lucifer oriatur in cordibus nostris (II Petr.
I, 19). Hujus enim lucernae quidam fons ineffabilis lumen illud
est, quod sic lucet in tenebris, ut non comprehendatur a tenebris,
cui videndo, fide corda mundanda sunt: Beati enim mundo corde;
quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8); et, Scimus quoniam
cum apparuerit, similes ei erimus, quoniam videbimus eum sicuti est
(I Joan. III, 2). Tunc erit vera vita post mortem, verumque
solatium post desolationem: illa vita eximet animam nostram de morte,
et illud solatium oculos nostros a lacrymis; et quoniam ibi jam non
erit ulla tentatio, ideo sequitur in eodem psalmo, Pedes meos a
lapsu. Porro si nulla tentatio, jam nulla oratio: non enim ibi adhuc
erit promissi boni exspectatio, sed redditi contemplatio; unde,
Placebo, inquit, Domino in regione vivorum (Psal. CXIV, 8,
9), ubi tunc erimus, non in deserto mortuorum, ubi nunc sumus.
Mortui enim estis, ait Apostolus, et vita vestra abscondita est cum
Christo in Deo: cum autem Christus apparuerit vita vestra, tunc et
vos apparebitis cum ipso in gloria (Coloss. III, 3, 4).
Haec est enim vera vita, quam jubentur bonis operibus apprehendere
divites: et ibi est verum solatium; quo solatio nunc vidua desolata,
etiam quae filios et nepotes habet, et domum suam pie tractat, agens
cum omnibus suis ut ponant in Deo spem suam, dicit tamen in oratione,
Sitivit tibi anima mea: quam multipliciter tibi et caro mea, in terra
deserta, et sine via, et sine aqua (Psal. LXII, 2, 3);
quod est ista moribunda vita, quibuslibet mortalibus solatiis
frequentetur, quibuslibet itinerantibus comitetur, quantalibet rerum
copia cumuletur. Nosti quippe ista omnia quam incerta sint: et in
illius promissae felicitatis comparatione quid essent, etiamsi incerta
non essent?
6. Haec dixi, quoniam sermonem meum vidua dives et nobilis, et
tantae familiae mater, de oratione quaesisti, ut etiam tecum in hac
vita permanentibus et obsequentibus tuis, te sentias desolatam, nondum
utique apprehensa illa vita, ubi est verum certumque solatium, ubi
implebitur quod in prophetia dictum est: Satiati sumus mane
misericordia tua; et exsultavimus et jucundati sumus in omnibus diebus
nostris. Jucundati sumus pro diebus quibus nos humiliasti, annis
quibus vidimus mala (Psal. LXXXIX, 14, 15).
CAPUT III.
7. Antequam ergo ista consolatio veniat, quantacumque temporalium
bonorum felicitate circumfluas, ut persistas in orationibus die ac
nocte, desolatam te esse memineris. Non enim Apostolus qualicumque
viduae hoc munus tribuit: Sed quae vere, inquit, vidua est et
desolata, speravit in Domino, et persistit in orationibus die ac
nocte. Quod vero sequitur, vigilantissime cave, Quae autem in
deliciis agit, vivens mortua est (I Tim. V, 5, 6): agit enim
homo in iis quae diligit, quae pro magno appetit, quibus beatum se
esse credit. Quapropter quod Scriptura dixit de divitiis, Divitiae
si affluant, ne apponatis cor (Psal. LXI, 11), hoc etiam de
deliciis tibi dico: Deliciae si affluant, ne apponas cor. Non ideo
te magnipendas, quod non desunt, quod affatim suppetunt, quod velut
ex fonte largissimo terrenae felicitatis fluunt. Omnino haec in te
despice atque contemne, nec in iis quidquam requiras praeter integram
corporis valetudinem. Haec enim contemnenda non est propter
necessarios usus vitae, antequam mortale hoc induatur immortalitate
(I Cor. XV, 54); hoc est vera et perfecta et perpetua
sanitate, quae non terrena deficiens infirmitate, corruptibili
voluptate reficitur, sed coelesti firmitate persistens, aeterna
incorruptione vegetatur. Nam et ipse Apostolus, Carnis, inquit,
providentiam ne feceritis in concupiscentiis (Rom. XIII,
14); quia gerimus curam carnis, sed ad necessitatem salutis. Nemo
enim unquam carnem suam odio habuit (Eph. V, 29), sicut itidem
ipse dicit. Hinc est enim quod et Timotheum, nimium, sicut
apparet, corporis castigatorem admonet ut modico vino utatur, propter
stomachum et frequentes suas infirmitates (I Tim. V, 23).
8. Has ergo delicias, in quibus vidua si agit, hoc est, si
delectatione cordis haeret atque habitat, vivens mortua est, multi
sancti et sanctae omni modo caventes, ipsas velut matres deliciarum
divitias dispergendo pauperibus abjecerunt, et tali modo in coelestibus
thesauris tutius condiderunt. Quod si tu devincta aliquo pietatis
officio non facis, tu scis quam de iis rationem reddas Deo. Nemo
enim scit quid agatur in homine, nisi spiritus hominis qui in ipso est
(I Cor. II, 11). Nos non debemus ante tempus quidquam
judicare, donec veniat Dominus, qui et illuminabit abscondita
tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit
unicuique a Deo (Ibid. IV, 5). Pertinet tamen ad vidualem
curam tuam, deliciae si affluant, ne apponas cor, ne in eis
putrescendo moriatur quod sursum esse debet ut vivat. Te in illorum
numero deputato, de quibus scriptum est: Vivent corda eorum in
saeculum saeculi (Psal. XXI, 27).
CAPUT IV.
9. Audisti qualis ores, nunc audi et quid ores, unde me maxime
consulendum putasti, quoniam te permovet quod ait Apostolus, Quid
enim oremus, sicut oportet nescimus (Rom. VIII, 26); et
timuisti ne magis tibi obsit, non sicut oportet orare, quam non
orare. Quod itaque dici breviter potest, ora beatam vitam: hanc enim
habere omnes homines volunt; nam et qui pessime et perdite vivunt,
nullo modo ita viverent, nisi eodem modo se esse vel posse fieri beatos
putarent. Quid ergo aliud oportet te orare, nisi id quod cupiunt et
mali et boni, sed ad quod perveniunt non nisi boni?
CAPUT V.
10. Hic fortasse jam quaeras quid sit ipsa beata vita. In qua
quaestione multorum philosophorum ingenia otiaque contrita sunt, qui
tamen eam tanto minus invenire potuerunt, quanto minus ejus fontem
honoraverunt, eique gratias non egerunt. Prius itaque attende, utrum
acquiescendum sit eis qui dicunt eum beatum esse qui secundum suam vivit
voluntatem. Sed absit ut hoc verum esse credamus: quid si enim
nequiter velit vivere? Nonne tanto miserior esse convincitur, quanto
facilius mala ejus voluntas impletur? Merito hanc sententiam etiam
ipsi qui sine cultu Dei philosophati sunt, respuerunt. Nam quidam
eorum vir eloquentissimus ait: Ecce autem alii non philosophi quidem,
sed prompti tamen ad disputandum, omnes aiunt esse beatos qui vivunt ut
ipsi velint. Falsum id quidem: velle enim quod non deceat, idem
ipsum miserrimum; nec tam miserum est non adipisci quod velis, quam
adipisci velle quod non oporteat (Cicero, in Hortensio). Quid
tibi videtur? haec verba nonne ab ipsa veritate per quemlibet hominem
dicta sunt? Possumus ergo hic dicere quod Apostolus ait de quodam
propheta Cretensi, cum ejus illi sententia placuisset: Testimonium
hoc verum est (Tit. I, 13).
11. Ille igitur beatus est, qui omnia quae vult habet, nec aliquid
vult quod non decet. Quod si ita est, vide jam quae homines non
indecenter velint. Alius vult conjugari, alius conjugio viduatus
deinceps continenter eligit vivere, alius nullum concubitum nec in
ipsis nuptiis experiri. Et si aliud hic alio melius reperitur, nullum
tamen istorum possumus dicere indecenter aliquid velle: sic et optare
filios, nuptiarum scilicet fructum, et eis qui suscepti fuerint vitam
ac salutem, quo voto plerumque occupatur etiam continentia vidualis;
nam etsi spreto conjugio jam non optant etiam filios procreare, optant
tamen quos procreaverunt incolumes vivere. Ab hac omni cura immunis
est virginalis integritas. Habent tamen omnes charos, et charas,
quibus non indecenter optant etiam temporalem salutem. Sed cum istam
salutem in seipsis et in eis quos diligunt adepti homines fuerint, num
poterimus eos dicere jam beatos? Habent enim aliquid quod non dedecet
velle; sed si alia non habent majora atque meliora et utilitatis
decorisque pleniora, adhuc a beata vita longe absunt.
CAPUT VI.
12. Placetne igitur ut super salutem istam temporalem optent sibi ac
suis honores et potestates? Sane, si ut per hoc consulant eis qui
vivunt sub eis, non propter haec ipsa, sed propter aliud quod inde fit
bonum, decet ea velle: si autem propter inanem fastum elationis
pompamque superfluam vel etiam noxiam vanitatis, non decet. Quocirca
si optant sibi ac suis etiam sufficientiam rerum necessariarum, de qua
sic Apostolus loquitur, Est autem quaestus magnus pietas cum
sufficientia. Nihil enim intulimus in hunc mundum, sed nec auferre
hinc aliquid possumus: victum et legumentum habentes, his contenti
simus. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et
laqueum et desideria multa stulta et noxia, quae mergunt homines in
interitum et perditionem. Radix enim omnium malorum est avaritia;
quam quidam appetentes a fide erraverunt, et inseruerunt se doloribus
multis (I Tim. VI, 6-10): hanc ergo sufficientiam non
indecenter vult, quisquis vult, nec amplius vult; alioquin non ipsam
vult, et ideo nec decenter vult. Hanc optabat et pro hac orabat qui
dicebat: Divitias et paupertatem ne dederis mihi; constitue autem
mihi quae necessaria sunt sufficienter, ut ne satiatus mendax
efficiar, et dicam, Quis me videt? aut pauper factus furer, et
perjurem nomen Dei mei (Prov. XXX, 8, 9). Vides certe et
istam sufficientiam non appeti propter seipsam, sed propter salutem
corporis, et congruentem habitum personae hominis, quo habitu non sit
inconveniens eis cum quibus honeste officioseque vivendum est.
13. In his itaque omnibus incolumitas hominis et amicitia propter
seipsa appetuntur; sufficientia vero rerum necessariarum non propter
seipsam, sed propter duo superiora quaeri solet, cum decenter
quaeritur. Incolumitas porro in ipsa vita, ac salute, atque
integritate animi et corporis constituta est. Itemque amicitia non
angustis finibus terminanda est: omnes enim quibus amor et dilectio
debetur, amplectitur, quamvis in alios propensius, in alios
suspensius inclinetur; pervenit autem usque ad inimicos, pro quibus
etiam orare praecipimur. Ita nemo est in genere humano cui non
dilectio, etsi non pro mutua charitate, pro ipsa tamen communis
naturae societate debeatur.
CAPUT VII.
Sed ii nos multum justeque delectant, a quibus vicissim sancte
casteque diligimur. Ista cum habentur, ut teneantur, cum autem non
habentur, ut habeantur, orandum est.
14. Hoccine totum, et haec sunt omnia quibus beatae summa vitae
colligitur? an aliquid aliud veritas docet quod his omnibus
praeferatur? Nam et illa sufficientia, et ipsa incolumitas, vel
propria vel amicorum, quamdiu temporalis est, pro aeternae vitae
adeptione abjicienda est: quanquam fortasse corpus, animus vero nullo
modo sanus existimandus est, qui non temporalibus aeterna praeponit;
neque enim in tempore utiliter vivitur, nisi ad comparandum meritum quo
in aeternitate vivatur. Ad illam ergo unam vitam, qua cum Deo et de
Deo vivitur, caetera quae utiliter et decenter optantur, sine dubio
referenda sunt. In eo quippe nosmetipsos diligimus, si Deum
diligimus: et ex alio praecepto proximos nostros sicut nosmetipsos ita
vere diligimus, si eos ad Dei similem dilectionem, quantum in nobis
est, perducamus. Deum igitur diligimus propter seipsum, et nos ac
proximos propter ipsum: nec cum ita vivimus, jam nos in ipsa beata
vita constitutos existimemus, quasi nihil sit amplius quod oremus.
Quomodo enim jam beate vivimus, cum illud adhuc desit, propter quod
unum bene vivimus?
CAPUT VIII.
15. Utquid ergo per multa dispergimur, et quaerimus quid oremus,
timentes ne forte sicut non oportet oremus, ac non potius cum Psalmo
dicimus: Unam petii a Domino, hanc requiram; ut habitem in domo
Domini omnes dies vitae meae; ut contempler delectationem Dei, et
visitem templum ejus (Psal. XXVI, 4)? Ibi namque omnes dies
non veniendo et transeundo fiunt omnes, nec initium alterius est finis
alterius; omnes sine fine simul sunt, ubi nec ipsa vita habet finem,
cujus illi dies sunt. Propter hanc adipiscendam vitam beatam ipsa vera
Vita beata nos orare docuit, non in multiloquio, tanquam eo fiat ut
exaudiamur quo loquaciores sumus, cum eum oremus qui novit, sicut ipse
Dominus ait, quid nobis necessarium sit, priusquam petamus ab eo
(Matth. VI, 7, 8). Unde mirum videri potest, quamvis
multiloquium prohibuerit, cur nos sic orare adhortatus sit, qui novit
quid nobis necessarium sit, priusquam petamus ab eo, ut diceret,
Oportet semper orare, et non deficere; viduae cujusdam proposito
exemplo, quae de suo adversario cupiens vindicari, judicem iniquum
saepe interpellando flexit ad audiendum, non justitia vel misericordia
permotum, sed taedio superatum: ut hinc admoneremur, quam certius nos
exaudiat misericors et justus Dominus Deus sine intermissione
orantes, quando illa nec ab iniquo et impio judice potuit assidua
interpellatione contemni; et quam libens atque placatus bona desideria
impleat eorum, a quibus aliena peccata novit ignosci, si quo cupiebat
illa pervenit quae voluit vindicari (Luc. XVIII, 1-8).
Ille quoque cui amicus de via venerat, nec quod ei apponeret habebat,
ab amico sibi tres panes cupiens commodari, quibus fortasse ipsa
Trinitas unius substantiae figurata est, jam cum suis servis
dormientem petitor instantissimus et molestissimus excitavit, ut daret
ei quantos volebat, magis et ipse vitando taedium quam benevolentiam
cogitando: ut hinc intelligeremus, si dare cogitur qui cum dormiat, a
petente excitatur invitus, quanto det benignius qui nec dormire novit,
et dormientes nos excitat ut petamus.
16. Hinc est et illud: Petite et accipietis; quaerite et
invenietis; pulsate et aperietur vobis. Omnis enim qui petit
accipit, et quaerens invenit, et pulsanti aperietur. Aut quis est ex
vobis homo, a quo filius suus panem petit, numquid lapidem porrigit
ei? aut si piscem petit, numquid serpentem porrigit illi? aut si ovum
petit, numquid porrigit ei scorpium? Si ergo vos, cum sitis mali,
nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater vester
coelestis dabit bona petentibus se (Id. XI, 5-13)? Cum ergo
secundum tria illa quae commendat Apostolus, fides significetur in
pisce, vel propter aquam Baptismi, vel quod in hujus saeculi
fluctibus integra est; cui contrarius est ille serpens, qui ut non
crederetur Deo, venenosa fraude persuasit: spes in ovo, quia vita
pulli nondum est, sed futura est, nec jam videtur, sed adhuc
speratur; spes enim quae videtur, non est spes (Rom. VIII,
24); cui contrarius est scorpius, quoniam qui sperat aeternam
vitam, quae retro sunt obliviscitur, et in anteriora se extendit; cui
noxium est retro respicere; scorpius autem ex ea parte cavendus est,
quam venenatam et aculeatam retrorsum habet: charitas in pane; major
enim horum charitas (I Cor. XIII. 13), et in cibis utique
vincit caetera panis utilitas; cui contrarius est lapis, quoniam dura
corda respuunt charitatem: sive aliud aliquid congruentius ista
significent, tamen qui novit bona data dare filiis suis, petere nos et
quaerere et pulsare compellit.
17. Quod quare faciat, qui novit quid nobis necessarium sit,
priusquam petamus ab eo, movere animum potest, nisi intelligamus quod
Dominus et Deus noster non voluntatem nostram sibi velit innotescere,
quam non potest ignorare; sed exerceri in orationibus desiderium
nostrum, quo possimus capere quod praeparat dare. Illud enim valde
magnum est, sed nos ad capiendum parvi et angusti sumus. Ideo nobis
dicitur: Dilatamini; ne sitis jugum ducentes cum infidelibus (II
Cor. VI, 13, 14). Tanto quippe illud quod valde magnum
est, quod nec oculus vidit, quia non est color; nec auris audivit,
quia non est sonus; nec in cor hominis ascendit (I Cor. II,
9), quia cor hominis illuc debet ascendere, sumemus capacius,
quanto id et fidelius credimus, et speramus firmius, et desideramus
ardentius.
CAPUT IX.
18. In ipsa ergo fide et spe et charitate continuato desiderio
semper oramus. Sed ideo per certa intervalla horarum et temporum etiam
verbis rogamus Deum, ut illis rerum signis nos ipsos admoneamus,
quantumque in hoc desiderio profecerimus nobis ipsis innotescamus, et
ad hoc augendum nos ipsos acrius excitemus. Dignior enim sequetur
effectus, quem ferventior praecedit affectus. Ac per hoc et quod ait
Apostolus, Sine intermissione orate (I Thess. V, 17), quid
est aliud quam, Beatam vitam, quae nulla nisi aeterna est, ab eo qui
eam solus dare potest, sine intermissione desiderate? Semper ergo
hanc a Domino Deo desideremus, et oremus semper. Sed ideo ab aliis
curis atque negotiis, quibus ipsum desiderium quodammodo repescit,
certis horis ad negotium orandi mentem revocamus, verbis orationis nos
ipsos admonentes in id quod desideramus, intendere, ne quod tepescere
coeperat, omnino frigescat, et penitus exstinguatur, nisi crebrius
inflammetur. Unde et illud quod idem apostolus ait, Postulationes
vestrae innotescant apud Deum (Philipp. IV, 6), non sic
accipiendum est, tanquam Deo innotescant, qui eas et antequam essent
utique noverat, sed nobis innotescant apud Deum per tolerantiam, non
apud homines per jactantiam. Aut forte etiam innotescant Angelis qui
sunt apud Deum, ut quodammodo eas offerant Deo, et de his
consulant, et quod eo jubente implendum esse cognoverint, sicut
oportere ibi cognoverint, hoc nobis vel evidenter vel latenter
apportent: dixit enim angelus homini: Et nunc quando orabas tu et
Sara, ego obtuli orationem vestram in conspectu claritatis Dei
(Tob. XII, 12).
CAPUT X.
19. Quae cum ita sint, etiam cum diu orare vacat, id est cum alia
bonarum et necessariarum actionum non impediuntur officia, quamvis et
in eis, ut dixi, desiderio illo semper orandum sit, non est improbum
nec inutile. Neque enim, ut nonnulli putant, hoc est orare in
multiloquio, si diutius oretur. Aliud est sermo multus, aliud
diuturnus affectus. Nam et de ipso Domino scriptum est quod
pernoctaverit in orando (Luc. VI, 12), et quod prolixius
oraverit (Id. XXII, 43): ubi quid aliud quam nobis praebebat
exemplum, in tempore precator opportunus, cum Patre exauditor
aeternus?
20. Dicuntur fratres in Aegypto crebras quidem habere orationes,
sed eas tamen brevissimas, et raptim quodammodo jaculatas, ne illa
vigilanter erecta, quae oranti plurimum necessaria est, per
productiores moras evanescat atque hebetetur intentio. Ac per hoc
etiam ipsi satis ostendunt, hanc intentionem, sicut non est
obtundenda, si perdurare non potest, ita si perduraverit, non cito
esse rumpendam. Absit enim ab oratione multa locutio, sed non desit
multa precatio, si fervens perseverat intentio. Nam multum loqui,
est in orando rem necessariam superfluis agere verbis. Multum autem
precari, est ad eum quem precamur, diuturna et pia cordis excitatione
pulsare. Nam plerumque hoc negotium plus gemitibus quam sermonibus
agitur, plus fletu quam affatu. Ponit autem lacrymas nostras in
conspectu suo, et gemitus noster non est absconditus ab eo qui omnia
per Verbum condidit, et humana verba non quaerit.
CAPUT XI.
21. Nobis ergo verba necessaria sunt, quibus commoneamur et
inspiciamus quid petamus, non quibus Dominum seu docendum seu
flectendum esse credamus. Cum ergo dicimus, Sanctificetur nomen
tuum, nos ipsos admonemus desiderare ut nomen ejus quod semper sanctum
est, etiam apud homines sanctum habeatur, hoc est non contemnatur;
quod non Deo, sed hominibus prodest. Et in eo quod dicimus,
Adveniat regnum tuum, quod seu velimus, seu nolimus, utique veniet,
desiderium nostrum ad illud regnum excitamus, ut nobis veniat, atque
nos in eo regnare mereamur. Cum dicimus, Fiat voluntas tua sicut in
coelo et in terra, nobis ab illo precamur ipsam obedientiam, ut sic a
nobis fiat voluntas ejus, quemadmodum fit in coelestibus ab Angelis
ejus. Cum dicimus, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie; per id
quod dicitur hodie, significatur hoc tempore, ubi vel illam
sufficientiam petimus, a parte quae excellit, id est nomine panis
totam significantes; vel Sacramentum fidelium, quod in hoc tempore
necessarium est, non tamen ad hujus temporis, sed ad illam aeternam
felicitatem assequendam. Cum dicimus, Dimitte nobis debita nostra,
sicut nos dimittimus debitoribus nostris, nos admonemus et quid
petamus, et quid faciamus, ut accipere mereamur. Cum dicimus, Ne
nos inferas in tentationem, nos admonemus hoc petere, ne deserti ejus
adjutorio alicui tentationi vel consentiamus decepti, vel cedamus
afflicti. Cum dicimus, Libera nos a malo (Matth. VI,
9-13), nos admonemus cogitare, nondum nos esse in eo bono ubi
nullum patiemur malum. Et hoc quidem ultimum quod in dominica oratione
positum est, tam late patet, ut homo christianus in qualibet
tribulatione constitutus in hoc gemitus edat, in hoc lacrymas fundat,
hinc exordiatur, in hoc immoretur, ad hoc terminet orationem. His
enim verbis res ipsas memoriae nostrae commendari oportebat.
CAPUT XII.
22. Nam quaelibet alia verba dicamus, quae affectus orantis vel
praecedendo format ut clareat, vel consequendo attendit ut crescat;
nihil aliud dicimus quam quod in ista dominica oratione positum est, si
recte et congruenter oramus. Quisquis autem id dicit quod ad istam
evangelicam precem pertinere non possit, etiamsi non illicite orat,
carnaliter orat: quod nescio quemadmodum non dicatur illicite,
quandoquidem spiritu renatos nonnisi spiritualiter decet orare. Qui
enim dicit, verbi gratia, Clarificare in omnibus gentibus, sicut
clarificatus es in nobis: et, Prophetae tui fideles inveniantur
(Eccli. XXXVI, 4, 18); quid aliud dicit quam,
Sanctificetur nomen tuum? Qui dicit, Deus virtutum, converte nos,
et ostende faciem tuam, et salvi erimus (Psal. LXXIX, 4);
quid aliud dicit quam, Veniat regnum tuum? Qui dicit, Itinera mea
dirige secundum verbum tuum, et ne dominetur mei omnis iniquitas
(Psal. CXVIII, 133); quid aliud dicit quam, Fiat
voluntas tua sicut in coelo et in terra? Qui dicit, Paupertatem et
divitias ne dederis mihi (Prov. XXX, 8); quid aliud dicit
quam, Panem nostrum quotidianum da nobis hodie? Qui dicit,
Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus (Psal.
CXXXI, 1): aut, Domine, si feci istud, si est iniquitas in
manibus meis, si reddidi retribuentibus mihi mala (Psal. VII,
4); quid aliud dicit quam, Dimitte nobis debita nostra, sicut et
nos dimittimus debitoribus nostris? Qui dicit, Aufer a me
concupiscentias ventris, et desiderium concubitus ne apprehendat me
(Eccli. XXIII, 6); quid aliud dicit quam, Ne nos inferas
in tentationem? Qui dicit, Erue me ab inimicis meis, Deus, et ab
insurgentibus super me libera me (Psal. LVIII, 2); quid
aliud dicit quam, Libera nos a malo? Et si per omnia precationum
sanctarum verba discurras, quantum existimo, nihil invenies quod in
ista dominica non contineatur et concludatur oratione. Unde liberum
est aliis atque aliis verbis, eadem tamen in orando dicere; sed non
debet esse liberum alia dicere.
23. Haec et pro nobis, et pro nostris, et pro alienis, atque pro
ipsis inimicis sine fluctu dubitationis oranda sunt: quamvis alius pro
isto, alius pro illo, sicut se habent propinquitates vel
longinquitates necessitudinum, in corde orantis oriatur aut excellat
affectus. Qui autem dicit in oratione, verbi gratia, Domine,
multiplica divitas meas; aut, Da mihi tantas quantas illi vel illi
dedisti; aut, Honores meos auge, fac me in hoc saeculo praepotentem
atque clarentem, vel si quid hujusmodi est; et haec dicit, eorum
habens concupiscentiam, non id attendens, ut ex his secundum Deum
prosit hominibus: puto eum non invenire in oratione dominica quo possit
haec vota coaptare. Quamobrem pudeat saltem petere quae non pudet
cupere; aut si et hoc pudet, sed cupiditas vincit, quanto melius hoc
petitur, ut etiam ab isto cupiditatis malo liberet, cui dicimus,
Libera nos a malo!
CAPUT XIII.
24. Habes, quantum arbitror, non solum qualis ores, verum etiam
quid ores; non me docente, sed illo qui omnes nos docere dignatus
est. Beata vita quaerenda est, haec a Domino Deo petenda est.
Quid sit beatum esse, a multis multa sunt disputata; sed nos ad
multos et ad multa utquid imus? Breviter in Scriptura Dei
veraciterque dictum est: Beatus populus cujus est Dominus Deus
ipsius (Psal. CXLIII, 15). In ipso populo ut simus,
atque ad eum contemplandum et cum eo sine fine vivendum pervenire
possimus, finis praecepti est charitas de corde puro, et conscientia
bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5). In eisdem tribus, pro
conscientia bona spes posita est. Fides ergo et spes et charitas ad
Deum perducunt orantem, hoc est credentem, sperantem, desiderantem,
et quae petat a Domino in dominica oratione considerantem. Jejunia et
ab aliis voluptatibus sine salutis neglectu carnalis concupiscentiae
refrenatio, maxime que eleemosynae multum adjuvant orationem, ut
possimus dicere: In die tribulationis meae Deum exquisivi, manibus
meis, nocte coram eo; et non sum deceptus (Psal. LXXVI,
3). Quomodo enim Deus incorporalis et impalpabilis manibus
exquiritur, nisi operibus exquiratur?
CAPUT XIV.
25. Adhuc est fortasse quod quaeras, cur Apostolus dixerit, Quid
enim oremus sicut oportet, nescimus (Rom. VIII, 26): neque
enim ullo modo credendum est vel ipsum, vel quibus ista dicebat,
dominicam nescisse orationem. Cur ergo putamus hoc eum dixisse quod
nec temere potuit nec mendaciter dicere, nisi quia molestiae
tribulationesque temporales plerumque prosunt, vel ad sanandum tumorem
superbiae, vel ad probandam exercendamve patientiam, cui probatae et
exercitatae clarior merces uberiorque servatur, vel ad quaecumque
flagellanda et abolenda peccata; tamen nos nescientes quid ista
prosint, ab omni tribulatione optamus liberari? Ab hac ignorantia nec
seipsum Apostolus ostendit alienum, nisi forte quid oraret, sicut
oportet, sciebat, quando in revelationum magnitudine ne extolleretur
datus est illi stimulus carnis, angelus satanae, qui eum
colaphizaret; propter quod ter Dominum rogavit ut eum auferret ab eo,
utique, sicut oportet, nesciens quid oraret. Denique Dei responsum
cur non fieret quod vir tantus orabat, et quare fieri non expediret,
audivit: Sufficit tibi gratia mea; nam virtus in infirmitate
perficitur (II Cor. XII, 7-9).
26. In his ergo tribulationibus quae possunt et prodesse et nocere,
quid oremus, sicut oportet, nescimus: et tamen quia dura, quia
molesta, quia contra sensum nostrae infirmitatis sunt, universali
humana voluntate, ut a nobis haec auferantur, oramus. Sed hoc
devotionis debemus Domino Deo nostro, ut si ea non abstulerit, non
ideo nos ab eo negligi existimemus, sed potius pia patientia malorum,
bona speremus ampliora: sic enim virtus in infirmitate perficitur.
Nonnullis quippe impatientibus Dominus Deus quod petebant concessit
iratus, sicut contra Apostolo negavit propitius. Nam legimus
Israelitae quid et quomodo rogaverint et acceperint; sed expleta
concupiscentia, impatientia est graviter castigata (Num. XI).
Dedit et regem petentibus secundum cor eorum, sicut scriptum est, non
secundum cor suum (I Reg. VIII, 5, 7). Dedit etiam quod
diabolus postulavit, ut probandus ejus famulus tentaretur (Job. I,
12, et II, 6). Exaudivit rogantes et immundos spiritus, ut in
multos sues legio daemonum mitteretur (Luc. VIII, 32). Haec
scripta sunt, ne forte se quisque magnipendat, si fuerit exauditus,
cum aliquid impatienter petit, quod non impetrare plus prosit; aut se
abjiciat, et de divina erga se miseratione desperet, si non
exaudiatur, cum forte aliquid petit, quo accipiendo affligatur
atrocius, vel a prosperitate corruptus penitus evertatur. In talibus
ergo quid oremus, sicut oportet, nescimus. Unde si aliquid contra
quam oramus acciderit, patienter ferendo, et in omnibus gratias
agendo, hoc potius oportuisse quod Dei, non quod nostra voluntas
habuit, minime dubitare debemus. Nam et hujusmodi exemplum praebuit
nobis ille mediator, qui cum dixisset, Pater, si fieri potest,
transeat a me calix iste, humanam in se voluntatem ex hominis
susceptione transformans, continuo subjecit: Verum non quod ego
volo, sed quod tu vis, Pater (Matth. XXVI, 39). Unde non
immerito per unius obedientiam justi constituuntur multi (Rom. V,
19).
27. Quisquis autem illam unam petit a Domino, et hanc requirit
(Psal. XXVI, 4), certus ac securus petit, nec timet ne forte
obsit cum acceperit, sine qua nihil prodest quidquid aliud orando,
sicut oportet, acceperit. Ipsa est enim una vera et sola beata vita,
ut contemplemur Domini delectationem in aeternum, immortales atque
incorruptibiles corpore et spiritu. Propter hanc unam caetera
requiruntur, et non indecenter petuntur. Istam quisquis habuerit,
omnia quae vult habebit, nec aliquid ibi velle habere poterit quod non
decebit. Ibi quippe est fons vitae, quem sitire nunc oportet in
oratione, quamdiu in spe vivimus, et quod speramus nondum videmus, in
protectione alarum ejus, ante quem est omne desiderium nostrum, ut
inebriemur ab ubertate domus ejus, et torrente voluptatis ejus
potemur; quoniam apud eum est fons vitae, et in lumine ejus videbimus
lumen (Psal. XXXV, 8-10), quando satiabitur in bonis
desiderium nostrum, et nihil erit ultra quod gemendo quaeramus, sed
quod gaudendo teneamus. Verumtamen quia ipsa est pax quae praecellit
omnem intellectum, etiam ipsam in oratione poscendo, quid oremus,
sicut oportet, nescimus. Quod enim sicuti est cogitare non possumus,
utique nescimus; sed quidquid cogitanti occurrerit, abjicimus,
respuimus, improbamus, non hoc esse quod quaerimus novimus, quamvis
illud nondum quale sit noverimus.
CAPUT XV.
28. Est ergo in nobis quaedam, ut ita dicam, docta ignorantia,
sed docta spiritu Dei qui adjuvat infirmitatem nostram. Nam cum
dixisset Apostolus, Si autem quod non videmus speramus, per
patientiam exspectamus; ibi subjecit: Similiter et Spiritus adjuvat
infirmitatem nostram: quid enim oremus, sicut oportet, nescimus; sed
ipse Spiritus interpellat pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Qui
autem scrutatur corda, scit quid Spiritus sapiat, quia secundum Deum
interpellat pro sanctis (Rom. VIII, 25-27). Quod non sic
est intelligendum, ut existimemus sanctum Spiritum Dei, qui in
Trinitate incommutabilis Deus est, et cum Patre et Filio unus
Deus, tanquam aliquem qui non sit quod Deus est, interpellare pro
sanctis: dictum quippe est, Interpellat pro sanctis, quia
interpellare sanctos facit; sicut dictum est, Tentat vos Dominus
Deus vester, ut sciat si diligatis eum (Deut. XIII, 3), hoc
est ut scire vos faciat. Interpellare itaque sanctos facit gemitibus
inenarrabilibus, inspirans eis desiderium etiam adhuc incognitae tantae
rei quam per patientiam exspectamus. Quomodo enim narratur, quando
desideratur, quod ignoratur? nam utique si omnimodo ignoraretur, non
desideraretur; et rursus, si videretur, non desideraretur, nec
gemitibus quaereretur.
CAPUT XVI.
29. Haec omnia considerans, et si quid aliud de hac re tibi
Dominus insinuaverit, quod vel mihi non occurrit, vel dici a me
longum fuit, concerta in oratione vincere hoc saeculum; ora in spe,
ora fideliter et amanter, ora instanter atque patienter, ora sicut
vidua Christi. Quamvis enim ad omnia membra ejus, hoc est ad omnes
qui in eum credunt, et ejus corpori sociantur, sicut docuit, orare
pertineat, specialiter tamen diligentior cura orationum in Scripturis
ejus viduis invenitur injuncta. Nam duae fuerunt Annae honorabiliter
nominatae, una conjugata quae sanctum Samuelem peperit, alia vidua
quae Sanctum sanctorum, cum adhuc infans esset, agnovit. Oravit et
conjugata in dolore animi et afflictione cordis, quia filios non
habebat: tunc ipsum Samuelem impetravit, et acceptum Deo reddidit,
quia cum posceret, vovit (I Reg. 1). Sed oratio ejus quomodo ad
orationem illam dominicam pertineat, non facile reperitur, nisi quia
in eo quod ibi positum est, Libera nos a malo, non parvum malum
videbatur, et nuptam esse, et fructu carere nuptiarum, cum sola
excuset nuptias procreandorum causa filiorum. De illa vero Anna vidua
vide quid scriptum sit: Quia non discedebat de templo, jejuniis et
obsecrationibus serviens nocte ac die (Luc. II, 36, 37).
Nec aliunde Apostolus, quod et supra commemoravi: Quae autem vere
vidua est, inquit, et desolata, speravit in Domino, et persistit in
orationibus nocte ac die (I Tim. V, 5): et Dominus cum semper
ad orandum, et non deficiendum nos hortaretur, viduam commemoravit,
quae licet iniquum et impium judicem, ac Dei et hominum contemptorem,
ad audiendam causam suam assidue interpellando convertit. Quam ergo
prae caeteris viduae debent vacare orationibus, satis hinc intelligi
potest, quod omnibus ad suscipiendum orandi studium de viduis
propositum est exhortationis exemplum.
30. Quid autem in hoc operis genere in viduis electum est, nisi
destitutio et desolatio? Quapropter si se omnis anima intelligat in
hoc saeculo destitutam atque desolatam, quamdiu peregrinatur a
Domino, profecto quamdam viduitatem suam Deo defensori assidua et
impensissima precatione commendat. Ora ergo ut vidua Christi, nondum
habens ejus conspectum, cujus precaris auxilium. Et licet sis
ditissima, sicut pauper ora: nondum enim veras futuri saeculi divitias
habes, ubi nulla damna formides. Licet habeas filios et nepotes,
numerosamque familiam, quod et supra dictum est, sicut desolata ora:
incerta sunt enim omnia temporalia, etiam usque in finem vitae hujus in
nostram consolationem mansura. Tu autem si ea quae sursum sunt quaeris
et sapis, aeterna et certa desideras, quae quamdiu nondum habes,
etiam salvis omnibus atque obsequentibus tuis, tanquam desolatam
deputare te debes. Et si tu, profecto etiam tuo exemplo
religiosissima nurus tua, et aliae sanctae viduae virginesque sub
vestra cura securius constitutae: quanto enim magis domum vestram pie
tractatis, tanto impensius orationibus instare debetis, rerum
praesentium non occupatae negotiis, nisi quae flagitat causa pietatis.
31. Sane memineritis et pro nobis non negligenter orare. Nolumus
enim sic nobis honorem, quem periculosum gerimus, deferatis, ut
adjutorium, quod necessarium novimus, auferatis. A familia Christi
oratum est pro Petro, oratum est pro Paulo; et vos in ejus familia
esse gaudemus, et incomparabiliter plus quam Petrus et Paulus
orationum fraternarum auxiliis indigemus. Orate certatim concordi
sanctoque certamine: non enim adversus alterutrum certatis, sed
adversus diabolum, sanctis omnibus inimicum. In jejuniis et
vigiliis, et omni castigatione corporis quamplurimum adjuvatur oratio
(Tob. XII, 8). Faciat quaeque vestrum quod poterit: quod
altera minus potest, in ea quae potest facit, si in altera diligit
quod ideo quia non potest ipsa non facit; proinde quae minus valet,
non impediat plus valentem, et quae plus valet, non urgeat minus
valentem. Conscientiam quippe vestram Deo debetis; nemini autem
vestrum aliquid debeatis, nisi ut invicem diligatis. Exaudiat te
Dominus, qui potens est facere supra quam petimus aut intelligimus
(Ephes. III, 20).
|
|