|
Dominae insigni et merito illustri, et praestantissimae filiae
PROBAE, AUGUSTINUS, in Domino salutem.
Est quidem ita, ut dicis, quod in corpore corruptibili anima
constituta, terrena quadam contagione constringitur, et tati onere
quodammodo depressa curvatur, ut in imo multa, quam in summo unum,
facilius concupiscat et cogitet. Nam hoc etiam sancta Scriptura ita
dicit: Corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et deprimit
terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 13).
Sed ideo venit Salvator noster, qui mulierem illam in Evangelio per
decem et octo annos curvam, quae fortasse hoc significabat, verbo
salutis erexit (Luc. XIII, 11-13), ut anima christiana
non frustra audiat, Sursum cor; nec frustra respondeat, se habere ad
Dominum. Quod intuens recte facis, mala hujus mundi tolerabilia
ducere spe futuri. Sic enim usu quodam bono convertuntur in bonum,
dum non augent nostram concupiscentiam, sed exercent patientiam; de
qua re Apostolus ait: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia
cooperantur in bonum (Rom. VIII, 28). Omnia, inquit: non
solum ergo illa quae appetuntur ut suavia, verum etiam illa quae ut
molesta vitantur; quando alia sic sumimus ne capiamur, alia sic
ferimus ne frangamur, et secundum praecepta divina in omnibus gratias
agimus ei, de quo dicimus: Benedicam Dominum in omni tempore;
semper laus ejus in ore meo (Psal. XXXIII, 2); et, Bonum
est mihi quod humiliasti me, ut discam justificationes tuas (Psal.
CXVIII, 71). Neque enim revera, si fallacis prosperitatis
semper hic tranquillitas arrideret, anima humana portum illum verae
certaeque securitatis appeteret, domina insignis et merito illustris,
et praestantissima filia. Reddens itaque debitum Praestantiae tuae
salutationis obsequium, agensque gratias quod salutis nostrae
religiosissimam curam geris, posco tibi a Domino futurae vitae
praemia, praesentisque solaria; omniumque vestrum, in quorum cordibus
per fidem habitat Christus, me dilectioni orationique commendo. Et
alia manu: Deus verus et verax veraciter consoletur cor tuum, et
protegat salutem tuam, domina insignis et merito illustris, ac
praestantissima filia.
|
|