|
Domino illustri et merito praestantissimo filio VOLUSIANO ,
AUGUSTINUS episcopus.
De salute tua, quam et in hoc saeculo, et in Christo esse cupio,
sanctae matris tuae votis sum fortasse etiam ipse non impar. Unde
meritis tuis reddens salutationis obsequium, hortor, ut valeo, ut
Litterarum vere certeque sanctarum studio te curam non pigeat
impendere. Sincera enim et solida res est, nec fucatis eloquiis ambit
ad animum, nec ullo linguae tectorio inane aliquid ac pendulum
crepitat. Multum movet, non verborum, sed rerum avidum; et multum
terret, factura securum. Praecipue Apostolorum linguas exhortor ut
legas; ex his enim ad cognoscendos Prophetas excitaberis, quorum
testimoniis utuntur Apostoli. Si quid autem, vel cum legis, vel cum
cogitas, tibi oritur quaestionis, in quo dissolvendo videar
necessarius, scribe ut rescribam Magis enim hoc forte Domino ad
juvante potero, quam praesens talia loqui tecum; non solum propter
occupationes varias et meas et tuas (quoniam non cum mihi vacat,
occurrit ut et tibi vacet), verum etiam propter eorum irruentem
praesentiam, qui plerumque non sunt apti tali negotio, magisque
linguae certaminibus, quam scientiae luminibus delectantur: quod autem
scriptum habetur, semper vacat ad legendum, cum vacat legenti; nec
onerosum fit praesens, quod cum voles sumitur, cum voles ponitur.
|
|