|
Praefatio. Causa propter quam scribit Apostolus ad Galatas, haec est, ut
intelligant gratiam Dei id secum agere, ut sub Lege jam non sint.
Cum enim praedicata eis esset Evangelii gratia, non defuerunt quidam
ex circumcisione, quamvis Christiani nomine, nondum tamen tenentes
ipsum gratiae beneficium, et adhuc volentes esse sub oneribus Legis,
quae Dominus Deus imposuerat, non justitiae servientibus, sed
peccato, justam scilicet Legem injustis hominibus dando ad
demonstranda peccata eorum, non auferenda: non enim aufert peccata
nisi gratia fidei, quae per dilectionem operatur: sub hac ergo gratia
jam Galatas constitutos, illi volebant constituere sub oneribus
Legis, asseverantes nihil eis prodesse Evangelium, nisi
circumciderentur, et caeteras carnales Judaici ritus observationes
subirent. Et ideo Paulum apostolum suspectum habere coeperant, a quo
illis Evangelium praedicatum erat, tanquam non tenentem disciplinam
caeterorum Apostolorum, qui Gentes cogebant judaizare. Cesserat
enim talium hominum scandalis apostolus Petrus, et in simulationem
ductus erat, tanquam et ipse hoc sentiret, nihil prodesse Gentibus
Evangelium, nisi onera Legis implerent: a qua simulatione idem
apostolus Paulus eum revocat, sicut in hac ipsa Epistola docet
(Galat. II, 14). Talis quidem quaestio est et in Epistola ad
Romanos: verumtamen videtur aliquid interesse, quod ibi contentionem
ipsam dirimit, litemque componit, quae inter eos qui ex Judaeis, et
eos qui ex Gentibus crediderant, orta erat, cum illi tanquam ex
meritis operum Legis sibi redditum Evangelii praemium arbitrarentur,
quod praemium incircumcisis tanquam immeritis nolebant dari; illi
contra Judaeis se praeferre gestirent, tanquam interfectoribus
Domini: in hac vero Epistola ad eos scribit, qui jam commoti erant
auctoritate illorum qui ex Judaeis erant, et ad observationes Legis
cogebant; coeperant enim eis credere, tanquam Paulus apostolus non
vera praedicasset, quod eos circumcidi noluisset. Et ideo sic
coepit: Miror quod sic tam cito transferimini ab eo, qui vos vocavit
in gloriam Christi, in aliud Evangelium. Hoc ergo exordio causae
quaestionem breviter insinuavit. Quanquam et ipsa salutatione, cum
dicit se apostolum, non ab hominibus, neque per hominem (Id. I,
6, 1), quod in nulla alia epistola dixisse invenitur, satis
ostendit, et illos qui talia persuadebant, non esse a Deo, sed ab
hominibus; et caeteris Apostolis, quantum ad auctoritatem testimonii
evangelici pertinet, imparem se haberi non oportere: quandoquidem non
ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum et Deum
Patrem se apostolum noverit. Singula igitur ab ipso Epistolae
vestibulo, permittente Domino et adjuvante studium nostrum, sic
consideranda et tractanda suscepimus.
|
|