CAPUT 10

[Ib. II, 1, 2.] Deinde post annos quatuordecim iterum ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto etiam Tito. Tanquam testimoniis pluribus agit, cum etiam istos nominat. Ascendi autem secundum revelationem: ne moveret eos quare vel tunc ascenderit, quo tam diu non ascenderat. Quapropter si ex revelatione ascendit, tunc proderat ut ascenderet. Et exposui illis Evangelium quod praedico in Gentibus; seorsum autem his qui videntur . Quod seorsum exposuit Evangelium eis qui eminebant in Ecclesia, cum jam illud exposuisset coram omnibus, non ideo factum est, quod aliqua falsa dixerat, ut seorsum paucioribus vera diceret: sed aliqua tacuerat, quae adhuc parvuli portare non poterant; qualibus se ad Corinthios lac dicit dedisse, non escam (I Cor. III, 2). Falsum enim dicere nihil licet; aliquando autem aliquid veri tacere, utile est. Perfectionem ipsius opus erat ut scirent caeteri Apostoli. Non enim sequebatur ut, si fidelis esset, veramque et rectam teneret fidem, jam etiam apostolus esse deberet. Illud autem quod subjungit, Ne forte in vacuum curro, aut cucurri, non ad illos cum quibus seorsum contulit Evangelium, sed ad istos quibus scribit, quasi per interrogationem dictum intelligendum est; ut ex eo appareret non eum in vacuum currere aut cucurrisse, quia jam etiam attestatione caeterorum nihil ab Evangelii veritate dissentire approbatur.