CAPUT 11

[Ib. II. 3-5.] Sed neque Titus qui mecum erat, inquit, cum esset Graecus, compulsus est circumcidi. Quamvis Titus Graecus esset, et nulla cum consuetudo aut cognatio parentum circumcidi cogeret, sicut Timotheum, facile tamen etiam istum circumcidi permisisset Apostolus. Non enim tali circumcisione salutem docebat auferri, sed si in ea constitueretur spes salutis, hoc esse contra salutem ostendebat. Poterat ergo ut superfluam aequo animo tolerare, secundum sententiam quam alibi dixit: Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est; sed observatio mandatorum Dei (I Cor. VII, 19). Propter subintroductos autem falsos fratres non est compulsus Titus circumcidi: id est, non ei potuit extorqueri ut circumcideretur, quia illi qui subintroierunt, dicit, proscultare libertatem eorum, vehementer observabant, et cupiebant circumcidi Titum, ut jam circumcisionem, etiam ipsius Pauli attestatione et consensione, tanquam saluti necessariam praedicarent; et sic eos, ut ait, in servitutem redigerent, id est, sub onera Legis servilia revocarent. Quibus se nec ad horam, id est, nec ad tempus cessisse dicit subjectioni, ut veritas Evangelii permaneret ad Gentes.