|
[Ib. II, 6-9.] Denotabant autem suspectumque haberi
volebant invidi apostolum Paulum, quod aliquando persecutor
Ecclesiarum fuerit; et ideo dicit, De his autem qui videntur esse
aliquid, quales aliquando fuerint, nihil mea interest. Quia et qui
videntur esse aliquid, carnalibus hominibus videntur esse aliquid: nam
non sunt ipsi aliquid. Et si enim boni ministri Dei sunt, Christus
in illis est aliquid, non ipsi per se. Nam si ipsi per se essent
aliquid, semper fuissent aliquid. Quales aliquando fuerint, id est,
quia et ipsi peccatores fuerunt, nihil sua dicit interesse: quia Deus
hominis personam non accipit, id est, sine personarum acceptione omnes
ad salutem vocavit, non reputans illis delicta eorum. Et ideo
absentibus illis qui priores facti erant apostoli, Paulus a Domino
perfectus est: ut quando cum eis contulit, nihil esset quod
perfectioni ejus adderent; sed potius viderent eumdem Dominum Jesum
Christum, qui sine personarum acceptione salvos facit, hoc dedisse
Paulo ut ministraret Gentibus, quod etiam Petro dederat ut
ministraret Judaeis. Non ergo inventi sunt in aliquo dissentire ab
illo, ut cum ille se perfectum Evangelium accepisse diceret, illi
negarent, et aliquid vellent tanquam imperfecto addere: sed e
contrario pro reprehensoribus imperfectionis, approbatores perfectionis
fuerunt. Et dederunt dexteras societatis, id est, consenserunt in
societatem, et paruerunt voluntati Domini, consentientes ut Paulus
et Barnabas irent ad Gentes, ipsi autem in circumcisionem, quae
praeputio, id est, Gentibus contraria videtur. Nam etiam sic potest
intelligi, quod ait, e contrario, ut ordo iste sit: Mihi enim qui
videntur aliquid, nihil apposuerunt , sed e contrario, ut nos quidem
in Gentes iremus, quae sunt contrariae circumcisioni, ipsi autem in
circumcisionem, consenserunt mihi et Barnabae; hoc est, dexteras
societatis nobis dederunt.
|
|