|
Neque in contumeliam praecessorum ejus putet quis ab eo dictum,
Qui videntur esse aliquid, quales aliquando fuerint, nihil mea
interest. Et illi enim tanquam spirituales viri volebant resisti
carnalibus, qui putabant aliquid ipsos esse, et non potius Christum
in eis: multumque gaudebant, cum persuaderetur hominibus, et seipsos
praecessores Pauli, sicut eumdem Paulum, ex peccatoribus
justificatos esse a Domino, qui personam hominis non accipit: quia
Dei gloriam quaerebant, non suam. Sed quia carnales et superbi
homines, si quid de vita ipsorum praeterita dicitur, irascuntur, et
in contumeliam accipiunt; ex animo suo conjiciunt Apostolos. Petrus
autem et Jacobus et Joannes honoratiores in Apostolis erant, quia
ipsis tribus se in monte Dominus ostendit in significatione regni sui,
cum ante sex dies dixisset: Sunt hic quidam de circumstantibus, qui
non gustabunt mortem, donec videant Filium hominis in regno Patris
sui (Matth. XVI, 28). Nec ipsi erant columnae, sed
videbantur. Noverat enim Paulus sapientiam aedificasse sibi domum,
et non tres columnas constituisse, sed septem (Prov. IX, 1):
qui numerus vel ad unitatem Ecclesiarum refertur (solet enim pro
universo poni, sicut in Evangelio dictum est, Accipiet in hoc
saeculo septies tantum [Matth. XIX, 29]; ac si diceret,
Quasi nihil habentes, et omnia possidentes [II Cor. VI,
10]. Unde etiam Joannes ad septem scribit Ecclesias [Apoc.
I, 4], quae utique universalis Ecclesiae personam gerunt); vel
certe ad septenariam operationem Spiritus sancti magis refertur
septenarius numerus columnarum, sapientiae et intellectus, consilii et
fortitudinis, scientiae et pietatis, et timoris Dei (Isai. XI,
2, 3), quibus operationibus domus Filii Dei, hoc est, Ecclesia
continetur.
|
|