|
[Ib. II, 10.] Quod autem ait, Tantum ut pauperum
memores essemus, quod et studui hoc ipsum facere: communis cura erat
omnibus Apostolis de pauperibus sanctorum, qui erant in Judaea, qui
rerum suarum venditarum pretia ad pedes Apostolorum posuerant (Act.
IV, 35). Sic ergo ad Gentes missi sunt Paulus et Barnabas,
ut Ecclesiae Gentium quae hoc non fecerant, ministrarent, hortatione
ipsorum, eis qui hoc fecerant: sicut ad Romanos dicit,
|
“Nunc autem
pergam Jerusalem ministrare sanctis: placuit enim Macedoniae et
Achaiae communionem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in
Jerusalem. Placuit enim illis, et debitores eorum sunt. Si enim
spiritualibus eorum communicaverunt Gentes, debent et in carnalibus
ministrare eis (Rom. XV, 25-27). ”
|
|
|
|