|
[Ib. II, 11-16.] In nullam ergo simulationem
Paulus lapsus erat, quia servabat ubique quod congruere videbat, sive
Ecclesiis Gentium, sive Judaeorum, ut nusquam auferret
consuetudinem, quae servata non impediebat ad obtinendum regnum Dei:
tantum admonens ne quis in superfluis poneret spem salutis, etiam si
consuetudinem in eis propter offensionem infirmorum custodire vellet.
Sicut ad Corinthios dicit:
|
“Circumcisus quis vocatus est? non
adducat praeputium. In praeputio quis vocatus est? non
circumcidatur. Circumcisio nihil est, et praeputium nihil est; sed
observatio mandatorum Dei. Unusquisque in qua vocatione vocatus est,
in ea permaneat”
|
|
(I Cor. VII, 18-20). Hoc enim ad eas
consuetudines vel conditiones vitae retulit, quae nihil obsunt fidei
bonisque moribus. Non enim si latro erat quisque cum vocatus est,
debet in latrocinio permanere. Petrus autem cum venisset Antiochiam,
objurgatus est a Paulo, non quia servabat consuetudinem Judaeorum,
in qua natus atque educatus erat (quanquam apud Gentes eam non
servaret): sed objurgatus est, quia Gentibus eam volebat imponere,
cum vidisset quosdam venisse ab Jacobo, id est, a Judaea; nam
Ecclesiae Jerosolymitanae Jacobus praefuit. Timens ergo eos qui
adhuc putabant in illis observationibus salutem constitutam, segregabat
se a Gentibus, et simulate illis consentiebat ad imponenda Gentibus
illa onera servitutis: quod in ipsius objurgationis verbis satis
apparet. Non enim ait, Si tu, cum Judaeus sis, Gentiliter, et
non Judaice vivis, quemadmodum rursus ad consuetudinem Judaeorum
reverteris? sed, quemadmodum, inquit, Gentes cogis judaizare?
Quod autem hoc ei coram omnibus dixit, necessitas coegit, ut omnes
illius objurgatione sanarentur. Non enim utile erat errorem qui palam
noceret, in secreto emendare. Huc accedit quod firmitas et charitas
Petri, cui ter a Domino dictum est, Amas me? pasce oves meas
(Joan. XXI, 15), objurgationem talem posterioris pastoris pro
salute gregis libentissime sustinebat. Nam erat objurgatore suo ipse
qui objurgabatur mirabilior, et ad imitandum difficilior. Facilius
est enim videre quid in alio corrigas, atque id vituperando vel
objurgando corrigere, quam videre quid in te corrigendum sit,
libenterque corrigi, vel per teipsum, nedum per alium; adde
posteriorem, adde coram omnibus. Valet autem hoc ad magnum
humilitatis exemplum, quae maxima est disciplina christiana:
humilitate enim conservatur charitas. Nam nihil eam citius violat quam
superbia. Et ideo Dominus non ait, Tollite jugum meum et discite a
me quoniam quatriduana de sepulcris cadavera exsuscito, atque omnia
daemonia de corporibus hominum morbosque depello, et caetera hujus
modi: sed, Tollite, inquit, jugum meum, et discite a me quia mitis
sum, et humilis corde (Matth. XI, 29). Illa enim signa sunt
rerum spiritualium: mitem autem esse et humilem charitatis
conservatorem , res ipsae spirituales sunt, ad quas per illa
ducuntur, qui oculis corporis dediti fidem invisibilium, quia jam de
notis usitatisque non possunt, de novis et repentinis visibilibus
quaerunt. Si ergo et illi qui cogebant Gentes judaizare, didicissent
mites esse et humiles corde, quod a Domino Petrus didicerat; saltem
correcto tanto viro ad imitandum invitarentur, nec putarent Evangelium
Christi justitiae suae tanquam debitum redditum: sed scientes quoniam
non justificatur homo ex operibus Legis, nisi per fidem Christi
Jesu, ut impleat opera Legis, adjuvante infirmitatem suam, non
merito suo, sed gratia Dei; non exigerent de Gentibus carnales
Legis observationes, sed per ipsam gratiam fidei, spiritualia opera
Legis eos implere posse cognoscerent. Quoniam ex operibus Legis,
cum suis viribus ea quisque tribuerit, non gratiae miserantis Dei,
non justificabitur omnis caro, id est, omnis homo, sive omnes
carnaliter sentientes. Et ideo illi, qui cum jam essent sub Lege,
Christo crediderunt, non quia justi erant, sed ut justificarentur,
venerunt ad gratiam fidei.
|
|