|
[Ib. II, 15-18.] Peccatorum autem nomen Gentibus
imposuerant Judaei, jam vetusta quadam superbia, tanquam ipsi justi
essent, videndo stipulam in oculo alieno, et non trabem in suo.
Secundum eorum morem locutus Apostolus ait, Nos natura Judaei, et
non ex Gentibus peccatores; id est, quos appellant peccatores, cum
sint et ipsi peccatores: Nos ergo, inquit, natura Judaei, cum
Gentiles non essemus, quos ipsi peccatores appellant, tamen et nos
peccatores in Christo Jesu credidimus, ut justificemur per fidem
Christi. Non autem quaererent justificari, nisi essent peccatores.
An forte quia in Christo voluerunt justificari, peccaverunt? quia,
si jam justi erant, aliud quaerendo utique peccaverunt: sed, si ita
est, inquit, ergo Christus peccati minister est. Quod utique non
possunt dicere, quia et ipsi qui nolebant nisi circumcisis Gentibus
tradi Evangelium, in Christo crediderant. Et ideo quod dicit,
Absit, non solus, sed cum ipsis dicit. Destruxit autem superbiam
gloriantem de operibus Legis, quae destrui et deberet et posset, ne
gratia fidei videretur non necessaria, si opera Legis etiam sine illa
justificare crederentur. Et ideo praevaricator est, si rursus illa
aedificat, dicens quod opera Legis etiam sine gratia justificant, ut
Christus peccati minister inveniatur. Posset ergo illi objici
dicenti, Si enim quae destruxi, haec eadem rursus aedifico,
praevaricatorem meipsum constituo, Quid ergo, quia fidem Christi
oppugnabas antea, quam nunc aedificas, praevaricatorem te constituis?
Sed illam non destruxit, quia destrui non potest. Hanc autem
superbiam vere destruxerat, constanterque destruebat, quia destrui
poterat. Et ideo non ille praevaricator est, qui rem veram cum
conaretur destruere, et postea veram esse ac destrui non posse
cognosceret, tenuit eam ut in ea aedificaretur: sed ille praevaricator
est, qui cum destruxerit rem falsam, quia destrui potest, eam rursus
aedificat.
|
|