|
[Ib. II, 19-21.] Mortuum autem se Legi dicit, ut
jam sub Lege non esset, sed tamen per Legem: sive quia Judaeus
erat, et tanquam paedagogum Legem acceperat, sicut postea manifestat
(Galat. III, 24). Hoc autem agitur per paedagogum, ut non
sit necessarius paedagogus: sicut per ubera nutritur infans, ut jam
uberibus non indigeat; et per navem pervenitur ad patriam, ut jam navi
opus non sit. Sive per Legem spiritualiter intellectam Legi mortuus
est, ne sub ea carnaliter viveret. Nam hoc modo per Legem Legi ut
morerentur volebat, cum eis paulo post ait, Dicite mihi, sub Lege
volentes esse, Legem non legistis? Scriptum est enim quod Abraham
duos filios habuit (Ib. IV, 21, 22), etc., ut per eamdem
Legem spiritualiter intellectam morerentur carnalibus observationibus
Legis. Quod autem adjungit, Ut Deo vivam; Deo vivit qui sub Deo
est; Legi autem, qui sub Lege est: sub Lege autem vivit, in
quantum quisque peccator est, id est, in quantum a vetere homine non
est mutatus; sua enim vita vivit, et ideo Lex supra illum est; quia
qui eam non implet, infra illam est. Nam justo Lex posita non est
(I Tim. I, 9), id est imposita, ut supra illum sit: in illa
est enim potius quam sub illa; quia non sua vita vivit, cui coercendae
Lex imponitur. Ut enim sic dicam, ipsa quodammodo Lege vivit , qui
cum dilectione justitiae juste vivit, non proprio ac transitorio, sed
communi ac stabili gaudens bono. Et ideo Paulo non erat Lex
imponenda, qui dicit, Viro autem jam non ego, vivit vero in me
Christus. Quis ergo audeat Christo Legem imponere, qui vivit in
Paulo? Non enim audet quis dicere Christum non recte vivere, ut ei
coercendo Lex imponenda sit. Quod autem nunc vivo, inquit, in
carne; quia non posset dicere Christum adhuc mortaliter vivere, vita
autem in carne mortalis est; in fide, inquit, vivo Filii Dei: ut
etiam sic Christus vivat in credente, habitando in interiore homine
per fidem (Ephes. III, 16, 17), ut postea per speciem
impleat eum, cum absorptum fuerit mortale a vita (II Cor. V,
4). Ut autem ostenderet quod vivit in illo Christus, et quod in
carne vivens in fide vivit Filii Dei, non meriti sui esse, sed
gratiae ipsius: Qui me, inquit, dilexit, et tradidit seipsum pro
me. Pro quo utique, nisi pro peccatore, ut eum justificaret? Et
dicit hoc qui Judaeus natus et educatus erat, et abundantius aemulator
exstiterat paternarum suarum traditionum. Ergo si et pro talibus se
tradidit Christus, etiam ipsi peccatores erant. Non ergo meritis
justitiae suae datum dicant, quod non opus erat justis dari. Non enim
veni vocare justos, ait Dominus, sed peccatores (Matth. IX,
13): ad hoc utique, ne sint peccatores. Si ergo Christus me
dilexit, et tradidit seipsum pro me; non irritam facio gratiam Dei,
ut dicam per Legem esse justitiam. Nam si per Legem justitia, ergo
Christus gratis mortuus est: id est, sine causa mortuus est, quando
per Legem, id est per opera Legis quibus Judaei confidebant, posset
esse justitia in hominibus. Gratis autem mortuum Christum nec illi
dicunt quos refellit, quoniam Christianos se volebant haberi. Non
ergo recte per illa Legis opera Christianos justificari suadebant.
|
|