|
[Ib. III, 1.] Quibus recte dicit, O stulti
Galatae, quis vos fascinavit? Quod non recte diceretur de his qui
nunquam profecissent, sed de his qui ex profectu defecissent. Ante
quorum oculos Christus Jesus proscriptus est, crucifixus: hoc est,
quibus videntibus Christus Jesus haereditatem suam possessionemque
suam amisit; his utique auferentibus eam, Dominumque inde
expellentibus, qui ex gratia fidei per quam Christus possidet
Gentes, ad Legis opera eos qui crediderant revocabant, auferendo
illi possessionem suam, id est, eos in quibus jure gratiae fideique
inhabitabat. Quod in ipsis Galatis accidisse vult videri Apostolus:
nam ad hoc pertinet quod ait, Ante quorum oculos. Quid enim tam ante
oculos eorum contigit, quam quod in ipsis contigit? Cum autem
dixisset, Jesus Christus proscriptus est, addidit, crucifixus: ut
hinc eos maxime moveret, cum considerarent quo pretio emerit
possessionem, quam in eis amittebat; ut parum esset gratis eum
mortuum, quod superius dixerat. Illud enim ita sonat, tanquam non
pervenerit ad possessionem, pro qua sanguinem dedit. Proscripto autem
etiam quae tenebat, auferuntur: sed haec proscriptio non obest
Christo, qui etiam sic per divinitatem Dominus est omnium; sed ipsi
possessioni, quae hujus gratiae cultura caret.
|
|