|
Hinc jam incipit demonstrare quemadmodum gratia fidei
sufficiat, ad justificandum sine operibus Legis; ne quis diceret non
se quidem operibus Legis tantum totam hominis justificationem
tribuere, sed neque tantum gratiae fidei, ex utroque autem perfici
salutem. Sed haec quaestio ut diligenter tractetur, ne quis fallatur
ambiguo, scire prius debet opera Legis bipartita esse. Nam partim in
sacramentis, partim vero in moribus accipiuntur. Ad sacramenta
pertinent, circumcisio carnis, sabbatum temporale, neomeniae,
sacrificia, atque omnes hujusmodi innumerae observationes. Ad mores
autem, Non occides, Non moechaberis, Non falsum testimonium dices
(Exod. XX, 13-16), et talia caetera. Numquidnam ergo
Apostolus ita potest non curare utrum christianus homicida aut moechus
sit, an castus atque innocens; quemadmodum non curat utrum circumcisus
carne, an praeputiatus sit? Nunc ergo de his operibus maxime
tractat, quae sunt in sacramentis, quanquam et illa interdum se
admiscere significet. Prope finem autem Epistolae, de his separatim
tractabit, quae sunt in moribus: et illud breviter, hoc autem
diutius. Haec enim onera potius imponi Gentibus quorum utilitas in
intellectu est: nam haec omnia exponuntur Christianis, ut quid
valeant, tantum intelligant, non etiam facere cogantur. In
observationibus autem, si non intelligantur, servitus sola est;
qualis erat in populo Judaeorum, et est usque adhuc: si autem et
observentur illa, et intelligantur, non modo nihil obsunt, sed etiam
prosunt aliquid, si tempori congruant; sicut ab ipso Moyse
Prophetisque observata sunt, congruentibus illi populo, cui adhuc
talis servitus utilis erat, ut sub timore custodiretur. Nihil enim
tam pie terret animam, quam sacramentum non intellectum: intellectum
autem, gaudium pium parit, et celebratur libere, si opus est
tempori; si autem non est opus, cum suavitate spirituali tantummodo
legitur, et tractatur. Omne autem sacramentum cum intelligitur, aut
ad contemplationem veritatis refertur, aut ad bonos mores.
Contemplatio veritatis in solius Dei dilectione fundata est: boni
mores in dilectione Dei et proximi, in quibus duobus praeceptis tota
Lex pendet et Prophetae (Matth. XXII, 37-40) Nunc
igitur quemadmodum circumcisio carnis, et caetera hujusmodi Legis
opera, ubi jam gratia fidei est, non sint necessaria, videamus.
|
|