|
[GALAT. cap. 1, V\ V\. 1, 2.] Paulus apostolus
non ab hominibus, neque per hominem, sed per Jesum Christum, et
Deum Patrem, qui suscitavit illum a mortuis; et qui mecum sunt omnes
fratres, Ecclesiis Galatiae. Qui ab hominibus mittitur, mendax
est; qui per hominem mittitur, potest esse verax, quia et Deus verax
potest per hominem mittere: qui ergo neque ab hominibus, neque per
hominem, sed per Deum mittitur, ab illo verax est, qui etiam per
hominem missos veraces facit. Priores ergo Apostoli veraces, qui non
ab hominibus, sed a Deo per hominem missi sunt, per Jesum Christum
scilicet adhuc mortalem. Verax etiam novissimus Apostolus, qui per
Jesum Christum totum jam Deum post resurrectionem ejus missus est .
Priores sunt caeteri Apostoli per Christum adhuc ex parte hominem,
id est mortalem: novissimus est Paulus apostolus, per Christum jam
totum Deum, id est, omni ex parte immortalem. Sit ergo testimonii
ejus aequalis auctoritas, in cujus honorem implet clarificatio
Domini, si quid habebat ordo temporis minus. Ideo enim cum
dixisset, Et Deum Patrem, addidit, qui suscitavit illum a
mortuis; ut etiam ex hoc modo breviter jam a clarificato missum se esse
commemoraret.
|
|