CAPUT 20

[Ib. III, 2-9.] Hoc solum, inquit, volo discere a vobis: Ex operibus Legis Spiritum accepistis, an ex auditu fidei? Respondetur: Utique ex auditu fidei. Ab Apostolo enim praedicata est eis fides, in qua praedicatione utique adventum et praesentiam sancti Spiritus senserant: sicut illo tempore in novitate invitationis ad fidem etiam sensibilibus miraculis praesentia sancti Spiritus apparebat, sicut in Actibus Apostolorum legitur (Act. II). Hoc autem factum erat apud Galatas antequam isti ad eos pervertendos et circumcidendos venissent. Iste ergo sensus est: Si in illis operibus Legis esset salus vestra, non vobis Spiritus sanctus nisi circumcisis daretur. Deinde intulit: Sic stulti estis, ut cum spiritu coeperitis, nunc carne consummemini. Hoc est quod superius in exordio dixerat: Nisi aliqui sunt conturbantes vos, et volentes convertere Evangelium Christi (Galat. I, 7). Conturbatio enim ordini contraria est: ordo est autem a carnalibus ad spiritualia surgere, non ab spiritualibus ad carnalia cadere, sicut istis acciderat. Et haec est Evangelii conversio retrorsus: quod quia bonum non est, non est Evangelium, cum hoc annuntiatur. Quod autem dicit, Tanta passi estis; multa jam pro fide toleraverant, non timore, tanquam sub Lege positi, sed magis in ipsis passionibus charitate timorem vicerant: quoniam charitas Dei diffusa est in cordibus eorum per Spiritum sanctum quem acceperunt (Rom. V, 5). Sine causa ergo, inquit, tanta passi estis, qui ex charitate, quae in vobis tanta sustinuit, ad timorem relabi vultis. Si tamen sine causa tanta passi estis. Quod enim sine causa factum dicitur, superfluum est; superfluum autem nec prodest, nec nocet; hoc vero videndum est, ne ad perniciem valeat. Non enim hoc est non surgere, quod est cadere: quamvis isti nondum cecidissent, sed jam inclinarentur ut caderent. Nam utique adhuc in eis Spiritus sanctus operabatur, sicut consequenter dicit: Qui ergo tribuit vobis Spiritum, et virtutes operatur in vobis, ex operibus Legis, an ex auditu fidei? Respondetur, Utique ex auditu fidei, sicut superius tractatum est. Deinde adhibet exemplum patris Abraham, de quo in Epistola ad Romanos uberius apertiusque dissertum est (Rom. IV, 3). Hoc enim maxime in eo victoriosum est, quod antequam circumcideretur, deputata est fides ejus ad justitiam, et ad hoc rectissime refertur quod ei dictum est, Quia benedicentur in te omnes gentes (Gen. XXII, 18): imitatione utique fidei ejus, qua justificatus est etiam ante sacramentum circumcisionis, quod ad fidei signaculum accepit , et ante omnem servitutem Legis, quae multo post data est.