|
[Ib. III, 10-12.] Quod autem ait, Quicumque enim
ex operibus Legis sunt, sub maledicto sunt Legis; sub timore vult
intelligi, non in libertate: ut scilicet corporali praesentique
vindicta vindicaretur in eos qui non permanerent in omnibus quae scripta
sunt in libro Legis, ut facerent ea; huc quoque accederet, ut in
ipsa corporum poena etiam maledicti ignominiam formidarent. Ille autem
justificatur apud Deum, qui eum gratis colit, non scilicet cupiditate
appetendi aliquid ab ipso praeter ipsum, aut timore amittendi. In
ipso enim solo vera nostra beatitudo atque perfecta est; et quoniam
invisibilis est oculis carneis, fide colitur, quamdiu in hac carne
vivimus, sicut supra dixit, Quod autem nunc vivo in carne, in fide
vivo Filii Dei (Galat. II, 20); et ipsa est justitia. Quo
pertinet quod dictum est, Quia justus ex fide vivit. Hinc enim
ostendere voluit quia in Lege nemo justificatur, quia scriptum est
justum ex fide vivere. Quare intelligendum est in Lege, quod nunc
ait in operibus Legis, dictum esse; et hoc istis qui in circumcisione
carnis et talibus observationibus continentur: in quibus qui vivit,
ita in Lege est, ut sub Lege vivat. Sed Legem, ut dictum est,
pro ipsis operibus Legis nunc posuit, quod in posterioribus
manifestatur. Ait enim: Lex autem non est ex fide, sed qui fecerit
ea, vivet in illis. Non ait, Qui fecerit eam, vivet in ea; ut
intelligas Legem in hoc loco pro ipsis operibus positam. Qui autem
vivebant in his operibus, timebant utique ne, si non ea fecissent,
lapidationem, vel crucem, vel aliquid hujusmodi paterentur. Ergo qui
fecerit ea, inquit, vivet in illis; id est, habebit praemium, ne
ista morte puniatur. Non ergo apud Deum, cujus ex fide si quis in
hac vita vixerit, cum hinc excesserit, tunc eum magis habebit
praesentissimum praemium . Non itaque ex fide vivit, quisquis
praesentia quae videntur, vel cupit, vel timet; quia fides Dei ad
invisibilia pertinet, quae post dabuntur. Nam est ista quaedam in
operibus Legis justitia (quando sine suo praemio relicta non est),
ut qui fecerit ea, vivat in eis. Unde et ad Romanos dicit: Si enim
Abraham ex operibus justificatus est, habet gloriam, sed non ad Deum
(Rom. IV, 2). Aliud est ergo, non justificari; aliud, non
justificari apud Deum. Qui omnino non justificatur, nec illa servat
quae temporale habent praemium, nec illa quae aeternum: qui autem in
operibus Legis justificatur, non apud Deum justificatur; quia
temporalem inde exspectat visibilemque mercedem. Sed tamen est etiam
ista, ut dixi, quaedam, ut sic dicam, terrena carnalisque justitia:
nam et ipse Apostolus eam justitiam vocat, cum alibi dicit, Secundum
justitiam quae in Lege est, conversatus qui fuerim sine querela
(Philipp. III, 6).
|
|