|
[Ib. III, 13, 14.] Propterea Dominus Jesus
Christus jam libertatem daturus credentibus, quaedam earum
observationum non servavit ad litteram. Unde etiam cum sabbato
esurientes discipuli spicas evulsissent, respondit indignantibus,
Dominum esse Filium hominis etiam sabbati (Matth. XII,
1-8). Itaque illa carnaliter non observando, carnalium
conflagravit invidiam; et suscepit quidem poenam propositam illis, qui
ea non observassent, sed ut credentes in se talis poenae timore
liberaret: quo pertinet quod adjungit, Christus nos redemit de
maledicto Legis, factus pro nobis maledictum; quia scriptum est,
Maledictus omnis qui pendet in ligno. Quae sententia spiritualiter
intelligentibus sacramentum est libertatis: carnaliter autem
sentientibus, si Judaei sunt, jugum est servitutis; si pagani aut
haeretici, velamentum est caecitatis. Nam quod quidam nostri minus in
Scripturis eruditi, sententiam istam nimis timentes, et Scripturas
veteres debita pietate approbantes, non putant hoc de Domino esse
dictum, sed de Juda traditore ejus: aiunt enim propterea non esse
dictum, Maledictus omnis, qui figitur in ligno; sed, qui pendet in
ligno; quia non hic Dominus significatus est, sed ille qui se laqueo
suspendit: nimis errant, nec attendunt se contra Apostolum
disputare, qui ait, Christus nos redemit de maledicto Legis, factus
pro nobis maledictum; quia scriptum est, Maledictus omnis qui pendet
in ligno. Qui ergo pro nobis factus est maledictum, ipse utique
pependit in ligno, id est, Christus, qui nos liberavit a maledicto
Legis; ut non jam timore justificaremur in operibus Legis, sed fide
apud Deum, quae non per timorem, sed per dilectionem operatur.
Spiritus enim sanctus, qui hoc per Moysen dixit, utrumque providit
, ut et timore visibilis poenae custodirentur qui nondum poterant ex
invisibilium fide vivere; et ipse timorem istum solveret suscipiendo
quod timebatur, qui timore sublato donum dare poterat charitatis. Nec
in hoc quod maledictus est appellatus qui pendet in ligno, contumelia
in Dominum putanda est. Ex parte quippe mortali pependit in ligno:
mortalitas autem unde sit, notum est credentibus; ex poena quippe
est, et maledictione peccati primi hominis, quam Dominus suscepit,
et peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum (I Petr.
II, 24). Si ergo diceretur, Mors maledicta est; nemo
exhorresceret: quid autem nisi mors Domini pependit in ligno, ut
mortem moriendo superaret? eadem igitur maledicta, quae victa est.
Item si diceretur, Peccatum maledictum est; nemo miraretur: quid
autem pependit in ligno, nisi peccatum veteris hominis, quod Dominus
pro nobis in ipsa carnis mortalitate suscepit? Unde nec erubuit nec
timuit Apostolus dicere, peccatum eum fecisse pro nobis, addens, Ut
de peccato condemnaret peccatum (Rom. VIII, 3). Non enim et
vetus homo noster simul crucifigeretur, sicut idem apostolus alibi
dicit, nisi in illa morte Domini peccati nostri figura penderet, ut
evacuaretur corpus peccati, ut ultra non serviamus peccato (Id.
VI, 6). In cujus peccati et mortis figura, etiam Moyses in
eremo super lignum exaltavit serpentem (Num. XXI, 9).
Persuasione quippe serpentis homo in damnationem mortis cecidit.
Itaque serpens ad significationem ipsius mortis, convenienter in ligno
exaltatus est: in illa enim figura mors Domini pendebat in ligno.
Quis autem abhorreret, si diceretur, Maledictus serpens qui pendet
in ligno? Et tamen mortem carnis Domini praefigurans serpens pendebat
in ligno, cui sacramento ipse Dominus attestatus est, dicens: Sicut
exaltavit Moyses serpentem in eremo, ita exaltari oportet Filium
hominis super terram (Joan. III, 14). Non enim et hoc in
contumeliam Domini Moysen fecisse aliquis dixerit, cum tantam in ea
cruce salutem hominum esse cognosceret, ut non ob aliud ad ejus
indicium serpentem illum erigere juberet, nisi ut eum intuentes qui
morsi a serpentibus moritur erant, continuo sanarentur. Nec propter
aliud ille serpens aeneus factus erat, nisi ut permansurae passionis
Domini fidem significaret. Etiam vulgo quippe dicuntur aenea, quorum
numerus manet. Si enim obliti essent homines, et obliteratum esset de
memoria temporis, quod Christus pro hominibus mortuus est, vere
morerentur: nunc autem tanquam aenea permanet crucis fides, ut cum
alii moriantur, alii nascantur, ipsam tamen sublimem permanere
inveniant, quam intuendo sanentur. Non igitur mirum si de maledicto
vicit maledictum, qui vicit de morte mortem, et de peccato peccatum,
de serpente serpentem. Maledicta autem mors, maledictum peccatum,
maledictus serpens; et haec omnia in cruce triumphata sunt.
Maledictus igitur omnis qui pendet in ligno. Quia ergo non ex
operibus Legis, sed ex fide justificat Christus credentes in se,
timor maledictionis crucis ablatus est: charitas benedictionis Abrahae
propter exemplum fidei permanet ad Gentes. Ut annuntiationem,
inquit, spiritus per fidem accipiamus: id est, ut non quod timetur in
carne, sed quod spiritu diligitur, credituris annuntietur.
|
|