|
[Ib. III, 15-18.] Unde etiam testamenti humani
mentionem facit, quod utique multo est infirmius quam divinum. Tamen
hominis confirmatum testamentum, inquit, nemo irritum facit, aut
superordinat. Quia cum testator mutat testamentum, non confirmatum
mutat: testatoris enim morte confirmatur. Quod autem mors testatoris
valet ad confirmandum testamentum ejus, quia consilium mutare jam non
potest; hoc incommutabilitas promissionis Dei valet ad confirmandam
haereditatem Abrahae, cujus fides deputata est ad justitiam (Rom.
IV, 9). Et ideo semen Abrahae, cui dictae sunt promissiones,
Christum dicit Apostolus, hoc est omnes Christianos fide imitantes
Abraham: quod ad singularitatem redigit, commendando quod non dictum
est, Et seminibus, sed, Semini tuo; quia et una est fides, et non
possunt similiter justificari qui vivunt ex operibus carnaliter, cum
his qui vivunt ex fide spiritualiter. Vincuntur autem quod infert,
Lex nondum data erat, nec posset post tot annos ita dari, ut antiquas
Abrahae promissiones irritas faceret. Si enim Lex justificat, non
est justificatus Abraham, qui multum ante Legem fuit. Quod quia
dicere non possunt, coguntur fateri non Legis operibus justificari
hominem, sed fide. Simul etiam nos cogit intelligere, omnes antiquos
qui justificati sunt, ex ipsa fide justificatos. Quod enim nos ex
parte praeteritum, id est, primum adventum Domini; ex parte
futurum, id est, secundum adventum Domini credendo salvi efficimur:
hoc totum illi, id est, utrumque adventum futurum credebant,
revelante sibi Spiritu sancto, ut salvi fierent. Unde est etiam
illud: Abraham concupivit diem meum videre, et vidit, et gavisus est
(Joan. VIII, 56).
|
|