CAPUT 24

[Ib. III, 19, 20.] Sequitur quaestio satis necessaria: Si enim fides justificat, et priores sancti, qui apud Deum justificati sunt, per ipsam justificati sunt, quid opus erat Legem dari? Quam quaestionem tractandam sic intulit, interrogans, et dicens, Quid ergo? Hucusque enim interrogatio est: deinde infertur responsio, Lex transgressionis gratia proposita est, donec veniret, inquit, semen cui promissum est, dispositum per Angelos in manu Mediatoris. Mediator autem unius non est, Deus vero unus est . Mediatorem Jesum Christum secundum hominem dici, ex illa ejusdem apostoli sententia fit planius, cum ait: Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus (I Tim. II, 5). Mediator ergo inter Deum et Deum esse non posset, quia unus est Deus: mediator autem unius non est, quia inter aliquos medius est. Angeli porro, qui non lapsi sunt a conspectu Dei, mediatore non opus habent, per quem reconcilientur. Item angeli qui nullo suadente spontanea praevaricatione sic lapsi sunt, per mediatorem non reconciliantur. Restat ergo ut qui mediatore superbo diabolo superbiam persuadente dejectus est, mediatore humili Christo humilitatem persuadente erigatur. Nam si Filius Dei in naturali aequalitate Patris manere vellet, nec se exinaniret, formam servi accipiens (Philipp. II, 7); non esset mediator Dei et hominum: quia ipsa Trinitas unus Deus est, eadem in tribus, Patre et Filio et Spiritu sancto, deitatis aeternitate et aequalitate constante. Sic itaque unicus Filius Dei, mediator Dei et hominum factus est, cum Verbum Dei Deus apud Deum, et majestatem suam usque ad humana deposuit, et humilitatem humanam usque ad divina subvexit, ut mediator esset inter Deum et homines homo per Deum ultra homines. Ipse est enim speciosus forma prae filiis hominum, et unctus oleo exsultationis prae participibus suis (Psal. XLIV, 33). Sanati sunt ergo ab impietate superbiae, ut reconciliarentur Deo, quicumque homines humilitatem Christi, et per revelationem antequam fieret, et per Evangelium posteaquam facta est, credendo dilexerunt, diligendo imitati sunt. Sed haec justitia fidei, quia non pro merito data est hominibus, sed pro misericordia et gratia Dei, non erat popularis antequam Deus homo inter homines nasceretur. Semen autem cui promissum est, populum significat; non illos paucissimos qui revelationibus eam futuram cernentes, quamvis per eamdem salvi fierent, populum tamen salvum facere non poterant. Qui populus sane, si per totum orbem consideretur (nam de toto orbe Ecclesiam Jerusalem coelestem congregat ), pauci sunt, quia via angusta paucorum est: in unum tamen congregati, quotquot existere potuerunt, ex quo Evangelium praedicatur, et quotquot poterunt usque in finem saeculi per omnes gentes, adjunctis sibi etiam illis, quamvis paucissimis, qui ex fide Domini, fide prophetica , ante ambos adventus ejus salutem gratiae perceperunt, implent sanctorum beatissimum civitatis sempiternae statum. Superbienti ergo populo Lex posita est, ut quoniam gratiam charitatis nisi humiliatus accipere non posset, et sine hac gratia nullo modo praecepta Legis impleret, transgressione humiliaretur, ut quaereret gratiam, nec se suis meritis salvum fieri, quod superbum est, opinaretur; ut esset non in sua potestate et viribus justus, sed in manu Mediatoris justificantis impium. Per Angelos autem ministrata est omnis dispensatio Veteris Testamenti, agente in eis Spiritu sancto, et ipso Verbo veritatis, nondum incarnato, sed nunquam ab aliqua veridica administratione recedente. Quia per Angelos disposita est illa dispensatio Legis, cum aliquando suam, aliquando Dei personam, sicut Prophetarum etiam mos est, agerent; perque illam Legem morbos ostendentem, non auferentem, etiam praevaricationis crimine contrita est superbia: dispositum est per Angelos semen in manu Mediatoris, ut ipse liberaret a peccatis, jam per transgressionem Legis coactos confiteri opus sibi esse gratiam et misericordiam Domini, ut sibi peccata dimitterentur, et in nova vita per eum, qui pro se sanguinem fudisset, reconciliarentur Deo.