CAPUT 25

[Ib. III, 21, 22.] In istis enim erat per transgressionem Legis confringenda superbia, qui gloriantes de patre Abraham, quasi naturalem se jactabant habere justitiam, et merita sua in circumcisione caeteris gentibus tanto perniciosius, quanto arrogantius praeferebant. Gentes autem facillime etiam sine hujusmodi Legis transgressione humiliarentur. Homines enim nullam ex parentibus originem justitiae se trahere praevidentes, simulacrorum etiam servos invenit evangelica gratia. Non enim, sicut istis dici poterat non fuisse illam justitiam parentum eorum in colendis idolis, quam esse arbitrabantur, ita etiam Judaeis dici poterat falsam fuisse justitiam patris Abraham. Itaque illis dicitur:

“Facite ergo fructum dignum poenitentiae: et ne dixeritis vobis, Patrem habemus Abraham. Potens est enim Deus de lapidibus istis suscitare filios Abraham”

(Matth. III, 8, 9). Istis autem dicitur:

“Propter quod memores estis quia vos aliquando Gentes in carne, qui dicimini praeputium ab ea quae dicitur circumcisio in carne manu facta, qui eratis illo tempore sine Christo, alienati a societate Israel, et peregrini testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo”

(Ephes. II, 11, 12). Denique illic infideles de oliva sua fracti, hic autem fideles de oleastro in olivam illorum inserti esse monstrantur (Rom. XI, 17). Illorum ergo erat de Legis transgressione atterenda superbia. Sicut ad Romanos cum Scripturarum verbis peccata eorum exaggerasset, Scitis autem, inquit, quoniam quaecumque Lex dicit, his qui in Lege sunt loquitur, ut omne os obstruatur, et reus fiat omnis mundus Deo (Id. III, 19): Judaei scilicet de transgressione Legis, et Gentes de impietate sine Lege. Unde et iterum ait: Conclusit enim Deus omnia in incredulitatem, ut omnibus misereatur (Id. XI, 32). Hoc et nunc dicit, refricans ipsam quaestionem - Lex ergo adversus promissa Dei? Absit. Si enim data esset Lex quae posset vivificare, omnino ex Lege esset justitia. Sed conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus. Non ergo Lex data est ut peccatum auferret, sed ut sub peccato omnia concluderet. Lex enim ostendebat esse peccatum, quod illi per consuetudinem caecati, possent putare justitiam: ut hoc modo humiliati, cognoscerent non in sua manu esse salutem suam, sed in manu Mediatoris. Maxime quippe humilitas revocat, unde nos dejecit superbia. Et ipsa humilitas est accommodata percipiendae gratiae Christi, qui singulare humilitatis exemplum est.