CAPUT 26

[Ib. III, 23.] Nec quisquam hic tam imperite dixerit: Cur ergo non profuit Judaeis, quod per Angelos Legem ministrantes, in manu Mediatoris dispositi sunt? Profuit enim, quantum dici non potest. Quae enim Gentium Ecclesiae venditarum rerum suarum pretia ad pedes Apostolorum posuerunt, quod tot millia hominum tam repente fecerunt (Act. IV, 34)? Nec turbae infidelium considerandae sunt: omnis enim area multis partibus ampliorem habet paleam, quam frumentum. Unde autem etiam illa ejusdem apostoli verba ad Romanos, nisi de sanctificatione Judaeorum? Quid ergo? numquid repulit Deus plebem suam? Absit. Nam et Ego Israelita sum ex semine Abraham, de tribu Benjamin. Non repulit Deus plebem suam, quam praescivit (Rom. XI, 1, 2). Cum autem laudaret prae caeteris Ecclesiis Gentium Ecclesiam Thessalonicensium, similes eos factos ait Ecclesiis Judaeae; quia multa a contribulibus suis pro fide passi erant, quomodo et illi a Judaeis (I Thess. II, 14). Hinc est et illud, quod paulo ante commemoravi, quod ait ad Romanos: Si enim spiritualibus eorum communicaverunt Gentes, debent et in carnalibus ministrare eis (Rom. XV, 27). De ipsis ergo Judaeis etiam consequenter dicit: Prius autem quam veniret fides, sub Lege custodiebamur, conclusi in eam fidem, quae postea revelata est. Ut enim tam prope invenirentur, et tam de proximo ad Deum venditis suis rebus accederent, quod Dominus eis praecepit qui vellent esse perfecti (Matth. XIX, 21), Lege ipsa factum est, sub qua custodiebantur, conclusi in eam fidem, id est in adventum ejus fidei, quae postea revelata est: conclusio enim eorum erat tum timor unius Dei. Et quod praevaricatores ipsius Legis inventi sunt, non ad perniciem, sed ad utilitatem valuit eis qui crediderunt: cognitio enim majoris aegritudinis, et desiderari medicum vehementius fecit, et diligi ardentius. Cui enim plurimum dimittitur, plurimum diligit (Luc. VII, 43, 47).