|
[Ib. III, 24-27.] Itaque Lex, inquit,
paedagogus noster fuit in Christo: hoc est, quod ait, Sub Lege
custodiebamur conclusi in ea (Galat. III, 23). Posteaquam
venit fides, jam non sumus sub paedagogo. Eos ergo nunc reprehendit,
qui faciunt irritam gratiam Christi: quasi enim nondum venerit, qui
vocaret in libertatem, sic adhuc volunt esse sub paedagogo. Quod
autem filios Dei dicit esse omnes per fidem, quia induerunt
Christum, quicumque in Christo baptizati sunt; ad hoc valet, ne
Gentes de se desperarent, quia non custodiebantur sub paedagogo, et
ideo se filios non putarent: sed per fidem induendo Christum, omnes
fiunt filii; non natura, sicut unicus Filius, qui etiam Sapientia
Dei est; neque praepotentia et singularitate susceptionis ad habendam
naturaliter et agendam personam Sapientiae, sicut ipse Mediator unum
cum ipsa suscipiente Sapientia sine interpositione alicujus mediatoris
effectus: sed filii fiunt participatione sapientiae, id praeparante
atque praestante Mediatoris fide: quam fidei gratiam nunc indumentum
vocat, ut Christum induti sint, qui in eum crediderunt, et ideo
filii Dei fratresque ejus Mediatoris effecti sunt.
|
|