|
[Ib. III, 28, 29.] In qua fide non est distantia
Judaei, neque Graeci, non servi neque liberi, non masculi et
feminae: in quantum enim omnes fideles sunt, omnes unum sunt in
Christo Jesu. Et si hoc facit fides, per quam in hac vita juste
ambulatur; quanto perfectius atque cumulatius id species ipsa factura
est, cum videbimus facie ad faciem (I Cor. XIII, 12)? Nam
nunc quamvis primitias habentes spiritus, qui vita est, propter
justitiam fidei; tamen quia adhuc mortuum est corpus propter peccatum
(Rom. VIII, 23, 10), differentia ista vel Gentium, vel
conditionis, vel sexus, jam quidem ablata est ab unitate fidei, sed
manet in conversatione mortali; ejusque ordinem in hujus vitae itinere
servandum esse, et Apostoli praecipiunt, qui etiam regulas
saluberrimas tradunt, quemadmodum secum vivant pro differentia gentis
Judaei et Graeci; et pro differentia conditionis, domini et servi;
et pro differentia sexus, viri et uxores , vel si qua talia caetera
occurrunt: et ipse prior Dominus, qui ait, Reddite Caesari quae
Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt (Matth. XXII, 21).
Alia sunt enim quae servamus in unitate fidei sine ulla distantia, et
alia in ordine vitae hujus tanquam in via, ne nomen Dei et doctrina
blasphemetur. Et hoc non solum propter iram, ut effugiamus
offensionem hominum; sed etiam propter conscientiam, ut non simulate,
quasi ad oculos hominum ista faciamus, sed pura dilectionis conscientia
propter Deum, qui omnes homines vult salvos fieri, et in agnitionem
veritatis venire (I Tim. II, 4). Omnes ergo, inquit, vos
unum estis in Christo Jesu. Et addidit, Si autem, ut hic
subdistinguatur et subaudiatur, vos unum estis in Christo Jesu, ac
deinde inferatur, Ergo Abrahae semen estis: ut iste sit sensus,
Omnes ergo vos unum estis in Christo Jesu; si autem vos unum estis
in Christo Jesu, vos ergo Abrahae semen estis. Superius enim
dixerat, Non dicit, Et seminibus, tanquam in multis; sed tanquam
in uno, et semini tuo, quod est Christus (Galat. III, 16).
Hic ergo ostendit unum semen Christum, non tantum ipsum Mediatorem
intelligendum esse, verum etiam Ecclesiam, cujus ille corporis caput
est: ut omnes in Christo unum sint, et capiant secundum promissionem
haereditatem per fidem, in quam conclusus erat; id est, in cujus
adventum tanquam sub paedagogo custodiebatur populus usque ad aetatis
opportunitatem, qua in libertatem vocandi erant, qui in eodem populo
secundum propositum vocati sunt, id est, qui in illa area frumentum
inventi sunt.
|
|