|
[Ib. IV, 1-3.] Ad hoc enim adjungit: Dico autem,
Quanto tempore haeres parvulus est, nihil differt a servo, cum sit
dominus omnium; sed sub procuratoribus et actoribus est usque ad
praefinitum tempus a patre: sic et nos cum essemus parvuli, sub
elementis hujus mundi eramus servientes. Quaeri autem potest quomodo
secundum hanc similitudinem sub elementis hujus mundi fuerint Judaei,
cum illis per Legem quam acceperunt, unus Deus qui fecit coelum et
terram, colendus commendaretur. Sed potest esse alius exitus capituli
hujus, ut cum superius Legem paedagogum fecerit (Gal. III,
24), sub quo erat ille populus Judaeorum; nunc procuratores et
actores dicat elementa mundi, sub quibus serviebant Gentes: ut filius
ille parvulus, id est populus propter unam fidem ad unum semen Abrahae
pertinens, quoniam et de Judaeis et de Gentibus congregatus est,
partim fuerit sub paedagogo Legis, tempore pueritiae suae, id est ex
ea parte qua de Judaeis congregatus est; partim sub elementis hujus
mundi, quibus tanquam procuratoribus et actoribus serviebat, ex ea
parte qua de Gentibus congregatus est: ut quod immiscet Apostolus
personam suam, non dicens, Cum essetis parvuli, sub elementis hujus
mundi eratis; sed dicens, Cum essemus parvuli, sub elementis hujus
mundi eramus servientes, non pertineat ad significationem Judaeorum,
ex quibus Paulus originem ducit, sed magis ad Gentium, hoc duntaxat
loco: quoniam et eorum personae decenter se potest annectere, quibus
ad evangelizandum missus est.
|
|