|
[Ib. I, 3-5.] Gratia vobis et pax a Deo Patre et
Domino Jesu Christo. Gratia Dei est qua nobis donantur peccata,
ut reconciliemur Deo; pax autem, qua reconciliamur Deo. Qui dedit
semetipsum pro peccatis nostris, ut eximeret nos de praesenti saeculo
maligno. Saeculum praesens malignum propter malignos homines, qui in
eo sunt, intelligendum est: sicut dicimus et malignam domum, propter
malignos inhabitantes in ea. Secundum voluntatem Dei et Patris
nostri, cui est gloria in saecula saeculorum, Amen. Quanto igitur
magis homines non debent arroganter ad seipsos referre, si quid
operantur boni; quando et ipse Dei Filius in Evangelio, non gloriam
suam se quaerere dixit (Joan. VIII, 50), neque voluntatem
suam venisse facere, sed voluntatem ejus qui eum misit (Id. VI,
38)? Quam voluntatem gloriamque Patris nunc commemoravit
Apostolus, ut ipse quoque Domini exemplo, a quo missus est, non se
quaerere gloriam suam significaret, nec facere voluntatem suam in
praedicatione Evangelii, sicut paulo post dicit: Si hominibus
placerem, Christi servus non essem. (Galat. I, 10).
|
|