|
[Ib. IV, 4, 5.] Deinde jam dicit, veniente
plenitudine temporis Deum misisse Filium suum ad liberandum parvulum
haeredem, servientem, ex parte Legi, tanquam paedagogo, ex parte
elementis hujus mundi, tanquam procuratoribus et actoribus: Misit
Deus, inquit, Filium suum factum ex muliere. Mulierem pro femina
posuit, more locutionis Hebraeorum. Non enim quia de Eva dictum
est, Formavit eam in mulierem (Gen. II, 22), jam passa erat
concubitum viri, quod non scribitur passa, nisi cum dimissi essent de
paradiso. Factum autem dixit, propter susceptionem creaturae; quia
qui nascuntur ex feminis, non tunc ex Deo nascuntur, sed tamen Deus
illos facit, ut sic nasci possint, ut omnem creaturam. Factum autem
sub Lege dixit, quia et circumcisus est, et hostia pro illo legitima
oblata est (Luc. II, 21, 24). Nec mirum si et illa Legis
opera sustinuit, ex quibus liberaret qui eis serviliter tenebantur;
qui etiam mortem sustinuit, ut ex ea liberaret eos qui mortalitate
tenebantur. Ut adoptionem, inquit, filiorum recipiamus. Adoptionem
propterea dicit, ut distincte intelligamus unicum Dei Filium. Nos
enim beneficio et dignatione misericordiae ejus filii Dei sumus: ille
natura est Filius, qui hoc est quod Pater. Nec dixit, accipiamus;
sed, recipiamus: ut significaret hoc nos amisisse in Adam, ex quo
mortales sumus. Hoc ergo quod ait, Ut eos qui sub Lege erant
redimeret, et ad liberandum eum populum pertinet, qui parvulus sub
paedagogo serviebat; et refertur ad id quod dixit, factum sub Lege.
Illud autem quod ait, ut adoptionem filiorum recipiamus, refertur ad
id quod dixit, factum ex muliere. Hinc enim adoptionem recipimus,
quod ille Unicus non dedignatus est participationem naturae nostrae,
factus ex muliere, ut non solum Unigenitus esset ubi fratres non
habet, sed etiam Primogenitus in multis fratribus fieret (Rom.
VIII, 29). Duo enim proposuit, factum ex muliere, factum sub
Lege: sed mutato ordine respondit.
|
|