|
[Ib. IV, 6.] Jam illum populum adjungens, qui parvulus
sub procuratoribus et actoribus serviebat, id est, elementis hujus
mundi, ne putarent se non esse filios, quia non erant sub paedagogo,
Quoniam autem filii estis, inquit, misit Deus Spiritum Filii sui
in corda vestra, clamantem, Abba, Pater. Duo sunt verba quae
posuit, ut posteriore interpretaretur primum: nam hoc est, Abba,
quod Pater. Eleganter autem intelligitur non frustra duarum linguarum
verba posuisse idem significantia, propter universum populum, qui de
Judaeis et de Gentibus in unitatem fidei vocatus est: ut hebraeum
verbum ad Judaeos, graecum ad gentes, utriusque tamen verbi eadem
significatio ad ejusdem fidei spiritusque unitatem pertineat. Nam et
ad Romanos, ubi similis quaestio de pace in Christo Judaeorum
Gentiumque tractatur, hoc dicit: Non enim accepistis spiritum
servitutis iterum in timore; sed accepistis Spiritum adoptionis
filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater (Ibid. 15). Recte
autem de praesentia et de dono Spiritus sancti probare voluit Gentibus
quod pertineant ad promissionem haereditatis. Non enim evangelizatum
est Gentibus, nisi post ascensum Domini et adventum Spiritus
sancti. Coeperant enim jam Judaei credere, cum in terris adhuc
Filius Dei mortalem hominem gereret, sicut in Evangelio scriptum
est: ubi quanquam et Chananaeae mulieris fidem ipse laudaverit
(Matth. XV, 28), et illius Centurionis, de quo ait non se
invenisse talem fidem in Israel (Id. VIII, 10); tamen
proprie tunc Judaeis esse evangelizatum, verbis ipsius Domini satis
clarum est, cum ad ipsius Chananaeae deprecationem dixit non se esse
missum nisi ad oves quae perierunt domus Israel (Id. XV, 24):
et discipulos cum mitteret, ait, In viam Gentium ne abieritis, et
in civitates Samaritanorum ne introieritis; sed ite primum ad oves
quae perierunt domus Israel (Id. X, 5, 6). Gentium autem
aliud ovile appellavit, cum diceret, Habeo alias oves quae non sunt
de hoc ovili; quas tamen se adducturum ait, ut esset unus grex, et
unus pastor (Joan. X, 16): quando autem, nisi post
clarificationem suam? Post resurrectionem autem etiam ad Gentes
discipulos misit, cum eos interim Jerosolymae manere jussisset, donec
eis secundum promissionem suam Spiritum sanctum mitteret (Act. I,
4). Cum ergo dixisset Apostolus, Misit Deus Filium suum,
factum ex muliere, factum sub Lege, ut eos qui sub Lege erant
redimeret, ut adoptionem filiorum recipiamus (Galat. IV, 4);
restabat ut etiam Gentes, quae non erant sub Lege, ad eamdem tamen
adoptionem filiorum pertinere ostenderet: quod de sancti Spiritus
dono, qui omnibus datus est, docet. Unde se etiam Petrus de
baptizato incircumciso Centurione Cornelio defendit apud Judaeos qui
crediderant, dicens non se potuisse aquam negare illis quos jam
Spiritum sanctum accepisse claruerat (Act. X, 47). Nam et
ipso gravissimo documento etiam superius usus est Paulus, cum
diceret, Hoc solum volo discere a vobis: Ex operibus Legis
Spiritum accepistis, an ex auditu fidei? Et paulo post, Qui ergo
tribuit vobis Spiritum, et virtutes operatur in vobis: Ex operibus
Legis, an ex auditu fidei (Galat. III, 2, 5)? Sic et
hic, Quoniam, inquit, filii Dei estis, misit Deus Spiritum
Filii sui in corda vestra clamantem, Abba, Pater.
|
|