|
[Ib. IV, 7, 8.] Deinde manifestissime ostendit de his
etiam se dicere, qui ex Gentibus ad fidem venerant, ad quos etiam
Epistolam scribit, Itaque jam, inquit, non est servus, sed
filius: propter id quod dixerat, Quamdiu haeres parvulus est, nihil
differt a servo. Si autem filius, inquit, et haeres per Deum: id
est, per misericordiam Dei, non per promissiones patrum, de quibus
carnaliter sicut Judaei natus non est; sed tamen filius Abrahae
secundum imitationem fidei, cujus fidei gratiam per misericordiam
Domini meruit. Sed tunc quidem, inquit, ignorantes Deum, his qui
naturaliter non sunt dii servistis. Nunc certe quia non Judaeis
scribit, sed Gentibus; nec ait, servivimus, sed, servistis: satis
probabile est etiam superius de Gentibus dictum, quod sub elementis
hujus mundi erant servientes, tanquam sub procuratoribus et actoribus
(Id. IV, 1-3). Nam ipsa elementa utique non sunt naturaliter
dii,
|
“sive in coelo, sive in terra: quemadmodum multi dii, et
domini multi: sed nobis unus Deus Pater, ex quo omnia, et nos in
ipso; et unus Dominus Jesus Christus, per quem omnia, et nos per
ipsum”
|
|
(I Cor. VIII, 5, 6). Cum autem dicit, His qui
naturaliter non sunt dii, servistis, satis demonstrat unum verum Deum
natura esse Deum, quo nomine Trinitas fidelissimo et catholico gremio
cordis accipitur. Eos autem qui natura non sunt dii, propterea
superius procuratores actoresque appellat, quia nulla creatura est,
sive quae in veritate manet, dans gloriam Deo; sive quae in veritate
non stetit, quaerens gloriam suam: nulla inquam creatura est, quae
non, velit nolit, divinae providentiae serviat; sed volens facit cum
ea quod bonum est ; de illa vero quae hoc non vult, fit quod justum
est. Nam si etiam ipsi praevaricatores angeli, cum principe suo
diabolo, non recte dicerentur procuratores vel actores divinae
providentiae, non Dominus magistratum hujus mundi diabolum diceret;
nec uteretur illo ad correptionem hominum ipsa potestas apostolica,
eodem Paulo alibi dicente, Quos tradidi satanae, ut discant non
blasphemare (I Tim. I, 20): et alio loco ad salutem; ait
enim,
|
“Ego quidem sicut absens corpore, praesens autem spiritu, jam
judicavi quasi praesens, eum qui sic operatus est, in nomine Domini
nostri Jesu Christi congregatis vobis et meo spiritu, cum potentia
Domini nostri Jesu Christi, tradere hujusmodi satanae in interitum
carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini Jesu (I Cor. V,
3-5). ”
|
|
Sed et magistratus sub statuto imperatore non facit, nisi
quantum illi permittitur; et procuratores actoresque hujus mundi nihil
faciunt, nisi quantum Dominus sinit. Non enim latet eum aliquid,
sicut hominem; aut in aliquo est minus potens, ut procuratores atque
actores, qui sunt in ejus potestate, aliquid ipso sive non
permittente, sive nesciente, in subjectis sibi pro suo gradu rebus
efficiant. Non eis tamen rependitur, quod de ipsis juste fit, sed
quo animo ipsi faciunt: quia neque liberam voluntatem rationali
creaturae suae Deus negavit; et tamen potestatem, qua etiam injustos
juste ordinat, sibi retinuit. Quem locum latius et uberius in libris
aliis saepe tractavimus (In libris de Libero Arbitrio). Sive ergo
solem et lunam et sidera et coelum et terram, caeteraque hujusmodi
Gentes colebant, sive daemonia, recte sub procuratoribus et actoribus
fuisse intelliguntur.
|
|