CAPUT 34

[Ib. IV, 10, 11.] Quod autem adjungit, Dies observatis, et menses, et annos, et tempora: timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vos , magis hanc sententiam confirmare videri potest. Vulgatissimus est enim error Gentilium iste, ut vel in agendis rebus, vel in exspectandis eventis vitae ac negotiorum suorum, ab astrologis et Chaldaeis notatos dies, et menses, et annos, et tempora observent. Fortasse tamen non opus est ut hoc de Gentilium errore intelligamus, ne intentionem causae, quam ab exordio susceptam ad finem usque perducit, subito in aliud temere detorquere velle videamur; sed de his potius, de quibus cavendis eum agere per totam Epistolam apparet. Nam et Judaei serviliter observant dies, et menses, et annos, et tempora in carnali observatione sabbati et neomeniae, et mense novorum, et septimo quoque anno quem vocant Sabbatum sabbatorum. Quae quoniam erant umbrae futurorum, jam adveniente Christo in superstitione remanserunt, cum tanquam salutaria observarentur a nescientibus quo referenda sint: ut tanquam hoc dixerit Apostolus Gentibus, Quid prodest vos evasisse servitutem qua tenebamini, cum serviretis elementis mundi, quando rursus ad talia reditis, seducti ab eis qui nondum agnoscentes libertatis suae tempus, inter caetera opera Legis quae carnaliter sapiunt, etiam temporibus serviunt; quibus et vos rursus ut antea servire vultis, et observare cum eis dies, et menses, et annos, et tempora, quibus serviebatis et antequam Christo crederetis? Manifestum est enim, volumina temporum per elementa hujus mundi, hoc est, coelum et terram et motus atque ordinem siderum administrari. Quae infirma appellat, ex eo quod infirma et instabili specie variantur: egena vero, ex eo quod egent summa et stabili specie Creatoris, ut quomodo sunt, esse possint.