|
Ergo eligat lector utram volet sententiam, dummodo intelligat
ad tantum periculum animae pertinere superstitiosas temporum
observationes, ut huic loco subjecerit Apostolus, Timeo vos, ne
forte sine causa laboraverim in vos. Quod cum tanta celebritate atque
auctoritate per orbem terrarum in Ecclesiis legatur, plena sunt
conventicula nostra hominibus qui tempora rerum agendarum a mathematicis
accipiunt. Jam vero ne aliquid inchoetur, aut aedificiorum, aut
hujusmodi quorumlibet operum, diebus quos Aegyptiacos vocant, saepe
etiam nos monere non dubitant, nescientes, ut dicitur, ubi ambulant.
Quod si locus iste de Judaeorum superstitiosa observatione
intelligendus est, quam spem habent, cum christianos se dici velint,
ex ephemeridis vitam naufragam gubernantes, quando de divinis Libris,
quos Deus adhuc carnali populo dedit, si more Judaeorum tempora
observarent, diceret eis Apostolus, Timeo vos, ne forte sine causa
laboraverim in vos? Et tamen si deprehendatur quisquam vel
catechumenus Judaico ritu sabbatum observans, tumultuatur Ecclesia.
Nunc autem innumerabiles de numero fidelium cum magna confidentia in
faciem nobis dicunt, Die post calendas non proficiscor. Et vix lente
ista prohibemus arridentes, ne irascantur, et timentes ne quasi novum
aliquid mirentur. Vae peccatis hominum, quae sola inusitata
exhorrescimus: usitata vero pro quibus abluendis Filii Dei sanguis
effusus est, quamlibet magna sint, et omnino claudi contra se faciant
regnum Dei, saepe videndo omnia tolerare, saepe tolerando nonnulla
etiam facere cogimur! atque utinam, o Domine, non omnia quae non
potuerimus prohibere, faciamus !
|
|