CAPUT 36

[Ib. IV, 9.] Sed jam videamus quae sequuntur. Sane praeterieramus quod dictum est, Nunc autem cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo. Videtur enim certe hoc loco etiam Apostolica locutio congruere velle infirmitati hominum; ne tantummodo in Veteris Testamenti libris usque ad terrenas hominum cogitationes modus divini eloquii descendisse videatur. Nam quoniam correxit quod dixerat, cognoscentes Deum, nihil nos movere debet: manifestum est enim quamdiu per fidem ambulamus, non per speciem (II Cor. V, 7), nondum nos cognovisse Deum; sed ea fide purgari, ut opportuno tempore cognoscere valeamus. Sed quod in ipsa correctione ait, imo cogniti a Deo, si proprie accipitur, putabitur Deus quasi ex tempore aliquid cognoscere, quod ante non noverat. Translate ergo dictum est, ut oculos Dei accipiamus ipsam dilectionem ejus, quam commendavit mittendo pro impiis occidendum unicum Filium: sic enim de iis qui diliguntur dicere solemus quod ante oculos habeantur. Hoc est ergo cognoscentes Deum, imo cogniti a Deo, quod et Joannes dixit, Non quod nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos (I Joan. IV, 10).