|
[Ib. IV, 12-18.] Dicit autem, Estote sicut et
ego: qui utique cum Judaeus natus sim, jam ista carnalia spirituali
dijudicatione contemno. Quoniam et ego sicut vos: id est, homo sum.
Deinde opportune ac decenter facit eos recolere charitatem suam, ne
tanquam inimicum illum deputent. Dicit enim, Fratres, precor vos,
nihil me laesistis: tanquam si diceret, Ne ergo putetis quod ego
laedere vos cupiam. Scitis quia per infirmitatem carnis jam pridem
evangelizavi vobis: id est, cum persecutionem paterer. Et
tentationem vestram in carne mea non sprevistis, neque respuistis.
Tentati sunt enim, cum persecutionem pateretur Apostolus, utrum
timore desererent eum, an charitate amplecterentur. Et neque
sprevistis, inquit, tanquam utilem istam tentationem: neque
respuistis, ut non susciperetis communionem periculi mei. Sed sicut
angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum. Deinde admirans,
opus eorum spirituale commendat, ut hoc intuentes, in carnalem timorem
non decidant. Quae ergo fuit, inquit, beatitudo vestra?
Testimonium enim vobis perhibeo, quoniam si fieri posset, oculos
vestros eruissetis, et dedissetis mihi. Ergo inimicus factus sum
vobis, verum vobis praedicans? Respondetur utique, Non. Sed quid
verum praedicans, nisi ut non circumcidantur? Et ideo vide quid
adjungit, Aemulantur vos non bene: id est, invident vobis, qui vos
carnales de spiritualibus volunt facere, hoc est, aemulantur non
bene. Sed excludere, inquit, vos volunt, ut illos aemulemini, hoc
est, imitemini: quomodo, nisi ut servitutis jugo attineamini, sicut
ipsi attinentur? Bonum autem , ait, aemulari in bono semper. Vult
enim ut semper ipsum imitentur: propter hoc addidit, Et non solum cum
praesens sum apud vos. Cum enim praesenti oculos suos dare vellent,
utique ipsum conabantur imitari, quem ita diligebant.
|
|